I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 2, C. 2
CUIUSMODI CAUSA SIT DIVINA VOLUNTAS.
Ad quod 1. introducitur auctoritas Augustini, ex III De Trinitate, 45 dist. I libri Sententiarum: "Nihil fit quod non de intelligibili atque interiori aula summi Imperatoris egrediatur secundum ineffabilem iustitiam" ; aulam vero intelligibilem appellat divinam voluntatem; universaliter ergo omnium, quae fiunt, causa est divina voluntas.
Contra: a. Mala fiunt et tamen non egrediuntur de aula summi Imperatoris; non enim malorum est causa divina voluntas.
Respondeo: 1. Dicendum quod corrupte accipitur auctoritas libri Sententiarum. Nam ita est in originali: "Nihil fit visibiliter et sensibiliter, quod non de interiori atque invisibili aula summi Imperatoris aut iubeatur aut permittatur secundumineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum in ista totius creaturaeamplissima quadam immensaque republica". Non ergo concedendum est quod "nihil fitquod non egrediatur de aula summi Imperatoris", quia ex hoc sequeretur quod malum egrederetur de aula, quod esset dicere quod malum culpae haberet exemplar in Deo et quod Deus esset eius causa; sed secundum Augustinum dicendum quod "nihil fit quod non de intelligibili [aula] autiubeatur" quantum ad bona, "aut permittatur" quantum ad mala.
Ad illud ergo quod quaeritur utrum sit universalis causa respectu omnium: concedendum est quod est universalis causa respectu omnium quae fiunt ex causa efficiente, et haec tantum sunt bona; nam malorum non proprie est causa efficiens, sed deficiens, sicut ostendit Augustinus, XII De civitate Dei, et Dionysius, in libro De divinis nominibus.
Ad quod sic obicitur: I. Augustinus, in libro Confessionum: "Non temporibus variatur voluntas tua, Domine". Ergo idem est in Deo velle et voluisse; ergo velle Caesarem esse et voluisse Caesarem esse idem erit Deo; si ergo voluntas est causa coniuncta rei ut sit, ergo modo Caesar est sicut fuit: quod est falsum.
2. Item, Augustinus, XII Confessionum: "Non vult quod prius nolebat, quia talis voluntas esset mutabilis". Ergo ab aeterno voluit quod aliquando voluit. Cum ergo, causa coniuncta posita, ponatur eius effectus, cum velit mundum esse, et ab aeterno voluit mundum esse, ab aeterno mundus est; ergo non est causa coniuncta.
Contra: a. Si non est causa coniuncta, erit mediata. Quaeritur ergo de illo medio: aut est creatum aut increatum; quia si increatum: est idem quod Deus et ita idem quod divina voluntas, et ita non est medium inter effectum et divinam voluntatem ; si creatum: ergo illud est medium inter effectum et divinam voluntatem, et iterum quaeritur de illo medio.
I. Si propria: ergo, illa posita, poneretur effectus. Si communis: quaeritur de illo superaddito, utrum creatum vel increatum, et ita ut prius.
2. Item, Augustinus: "Idem est Deo auctore fieri et Deo volente". Ergo divina voluntas dicit actionem; ergo, ipsa posita, ponetur effectus, et ita ut prius.
3. Item, voluntati Dei nihil resistit ; sedt voluit mundum fore: aut ergo ab aeterno aut ex tempore. Si ex tempore: ergo aliquando noluit; ergo voluntas Dei est temporalis, non aeterna. Si ab aeterno voluit, et nihil resistit voluntati eius: ergo voluntas eius fuit ab aeterno.
Respondeo: II. Voluntas Dei est causa immediata rerum nec intercidit medium inter voluntatem Dei et effectum.
[Ad obiecta]: Ad illud ergo quod obicit dicendum quod, licet voluntas Dei sit causa coniuncta, non tamen sequitur quod si voluntas ab aeterno, quod res ab aeterno, quia voluntas non dicit rationem causae coniunctae, sed voluntas faciendi tunc cum facit; bene ergo sequitur: vult facere nunc, ergo nunc fit ; licet ergo sit aeterna voluntas, volitum tamen est temporale.
1. Ad illud ergo Augustini dicendum quod voluntas Dei dicitur dupliciter: qua vult, et hoc modo intelligit quod non variatur temporibus; et quod vult, scilicet ipsum volitum, quod variatur. Et ideo non sequitur quod obicitur. Sed si argueretur: vult aliquid esse nunc, quod non ab aeterno voluit esse nunc, ergo voluntas eius est mutabilis, bene sequitur. Sed simul et semel vult omnia quae vult ab aeterno; unde Augustinus, in libro Confessionum: "Eadem Dei voluntas non est extra Dei substantiam, sed simul et semel vult omnia quae vult" ; et ibi dicitur semel aeternitatis, quemadmodum dicitur semel genuit Filium.
2. Ad illud quod obicit quod causa proxima et immediata posita, ponitur effectus: dicendum quod causa quaedam incompleta est et dependet ab effectu; completur enim in effectu et habet dependentiam ad illum, et ideo de ipsa tenet quod, posita ipsa, ponitur effectus. Sed non est ita in causa completa, quae non habet dependentiam ad effectum, ut in causis voluntariis quae in potestate sua habent cohibere actum suum. Unde immediata causa, nullo modo dependens ab effectu, antecedens erat secundum naturam et secundum actum existendi, quemadmodum aeternitas [ad] tempus; sed causa dependens immediata non est antecedens ad actum secundum actum existendi, sed secundum naturam.
III. 1. Ad aliud etiam dicendum quod non sequitur quod, causa propria posita, ponitur effectus: sicut patet in sole, qui est causa propria illuminationis, non tamen semper illuminat: ut si subtrahatur illuminabile. Similiter divina voluntas irradiat super creaturas; unde quod non irradiat, est quia non sunt creaturae.
2. Ad aliud dicendum quod voluntas Dei dicitur dupliciter, scilicet voluntas beneplaciti et voluntas signi. Ad illud ergo quod dicitur "idem est Deo volente et Deo auctore": dicendum quod sumitur ibi voluntas pro voluntate signi, quae est impletio.
3. Ad aliud dicendum quod haec est duplex Deus voluit ab aeterno mundum fieri, quia haec determinatio ab aeterno potest determinare hoc verbum voluit, et sic vera; vel hoc verbum fieri, et sic falsa. — Sed si quaeritur quare non fuit mundus ab aeterno, cum voluntas sit causa proxima et sufficiens, et ab aeterno voluit mundum fieri: respondeo quod in intellectu creaturae est ens ab alio de nihilo; et omne ens de nihilo habet esse post non-esse; unde in intellectu creaturae est aliquid quod repugnat aeternitati; et ratio est: quia sicut creatura non potest aequari Creatori in potentia vel essentia, sic nec in duratione; esset autem aequalis in duratione, si esset aeterna. Et sicut in sole sunt duo actus — unus in se, qui est lucere, alius in alio, scilicet illuminare —— et posito sole, non est intelligere sine actu primo, sed bene sine alio: sic in Deo sunt actus aeterni, ut generare et huiusmodi, sine quibus non est summa bonitas; sunt alii, ut creare et huiusmodi, sine quibus potest intelligi.
On this page