Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, Tit. 2, M. 2, c. 1

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 1

DE PRAECEPTIONE ET PROHIBITIONE DIVINA.

In primis igitur quaeritur insimul de praeceptione et prohibitione divina. Et quaerenda sunt tria: Primo, an possit praecipere quod non vult vel prohibere quod vult; secundo, an possit praecipere contra ius naturale; tertio, an possit praecipere aut prohibere contra ius morale Decalogi.

ARTICULUS 1.

An Deus possit praecipere quod non vult vel prohibere quod vult.

I. Quantum ad primum obicitur sic: a. Gen. 22,2 praecepit Dominus Abrahae quod immolaret filium, et tamen noluit quod immolaretur; ergo praecepit quod noluit.

b. Si dicatur quod non praecepit immolare, sed quod praepararet ad immolandum et ut ad offerendum tolleret, et haec bene volebat Dominus - contra hoc obicitur: Ad Hebr. 11,8, in Glossa: "Promissionem pius pater tenens, quam per hunc oportebat impleri quem Deus iubebat occidi, non haesitabat quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus". Ergo praecepit Dominus Abrahae Isaac immolare, quod tamen ipse nolebat.

Contra: 1. Aut Dominus praecepit Abrahae quod noluit aut quod voluit; non quod voluit, quia revocavit; ergo quod noluit; ergo aliud fuit in signo, aliud in voluntate, sive aliud in ore, aliud in mente; sed quando sic est, est duplicitas; ergo in Deo fuit duplicitas; sed hoc est inconveniens.

2. Item, imperium sive praeceptum est signum voluntatis divinae circa illud quod praecipitur; sed imperium fuit de immolando Isaac; ergo si non vellet quod immolaretur, esset falsitas signi et mendacium in Deo; hoc autem est inconveniens; ergo praecepit quod voluit.

Solutio: Dicendum, sicut dicit Ambrosius, in libro De Patriarchis: "Quandoquealiquid iubendo significamus velle fieri quod tamen fieri nolumus, sed tamen experimentum obedientiae quaerimus, sicutAbraham a Domino tentatus legitur etiussus filium immolare, quem Dominus ab eo nolebat occidi". Et hoc probat Ambrosius, quia dixit ei Dominus: "Non mittas manam in puerum" etc.: "Affectum inquisivi, non factum exegi; tentabat affectum patris, si Dei praecepta praeferret filio". Ex quo accipitur haec distinctio, "quod est praeceptum probationis et est praeceptum executionis" ; et vult quod in praecepto probationis "significamus fieriquod fieri nolumus, sed tantum experimentum quaerimus", in praecepto executionis significamus fieri quod fieri volumus. Unde in praecepto probationis est voluntas de praeparatione ad actum solum et non de actus impletione; in praecepto executionis est voluntas de impletione actus. Praeceptum ergo, quod fecit Dominus Abrahae, fuit praeceptum probationis, non executionis; unde nolebat nisi quod praepararet filium ad immolandum, sicut et fecit. Propter hoc dicit Ambrosius: "Affectum inquisivi, non factum exegi" ; et sic non praecepit nisi quod voluit.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur de duplicitate respondent distinguendo: "quod est quaedam duplicitas in intellectu, ut large accipiatur intellectus etiam pro vi interpretativa, et haec est in indicativis locutionibus. Verbi gratia: quando cogito in intellectu de aliqua re quod sit et dico quod non est, vel e converso, quia contrarium dico ei quod cogito, et ideoquia ad eamdem vim pertinet, recte huiusmodi contrarietas duplicitatem facit. Item, est quaedam duplicitas in affectu, ut inoptativis locutionibus, ut si dicam utinam legerem, et per hanc locutionem significatur desiderium legendi sive voluntas; unde si non est voluntas legendi, comparatione eiusdem vis, scilicet affectus, erit contrarietas, et ita duplicitas; sic autem non est in divina voluntate. Item, sicutoptativum significat desiderium, ita imperativum significat imperium ex parte praecipientis, ut cum dico occide illum; ipsum autem verbum significat ex natura sui occisionem, modus autem significat imperium ex parte praecipientis, et ita significatur me imperare de occisione illius. Praeterea, notandusest ordo iste: prius autem est opus rationalis et post voluntatis, tertio irascibilis. Cognoscit enim quod optat, consequenter et post voluntatem sequitur imperium: nullus enim recte imperat nisi obaliquod volitum, et ideo imperium, quod est virtutis imperativae, significat voluntatem praeambulam imperantis; et voluntas semper est circa actum imperandi et non semper circa imperatum, quia non semper est illius quod imperatur, licet ita accipiat ille cui fit imperium". Dicendum ergo quod voluntas Domini fuit ut praepararet occidere, non ut occideret.

2. Ad aliud dicunt quod verba duplicem habent sensum, scilicet quem faciunt et in quo fiunt; in praecepto ergo semper debet attendi sensus in quo fit, sed non semper sensus quem facit; unde obediendum est semper praecepto in sensu in quo fit, et non semper in sensu quem facit. Unde iuxta hoc sumitur quaedam Decretalis, quod in omni praecepto, quantumcumque distincto, legitimae exceptiones sunt admittendae. Sicut ergo in voluntate Domini erat quod Abraham praepararet se ad immolandum filium, ita in hoc sensu dedit ei praeceptum, et non in sensu quem faciebat; et sic non fuit falsitas nec mendacium in ipso neque in signo suae voluntatis.

Sed adhuc obicitur sicut prius: Dominus "praecepit quod Abraham occideret, et verbo praecipiendi significavit se velle hoc: praeceptum enim est signum voluntatis eius qui praecepit; et non voluit hoc; ergo duplex fuit".

"Item, cum vires ordinatae sint, prius est opus rationis in cognoscendo, deinde opus voluntatis in operando, tertio opus irascibilis in imperando: nullus enim imperat nisi ob aliquod volitum; ergo imperium est signum voluntatis circa aliquod volitum; et videtur quod potius de ipso imperato quam de alio; ergo imperando significavit se velle aliquid quod imperabat; et non volebat; ergo videtur duplicitas".

"Respondeo: dicendum quod imperium signum est voluntatis eius qui imperat, sednon semper signum est voluntatis de ipso imperato. Unde dicimus quod haec est falsa verbo praecipiendi significavit se velle quod praecipiebat, scilicet Abraham immolare Isaac. Quandoque enim verbum imperandi significat voluntatem imperantis de ipso imperato, ut in praecepto executionis: ut si dicamservo fac ignem, et revera volo quod faciat ignem; aliquando significat voluntatem imperantis non de ipso imperato, sed de aliquo in imperato, et tunc non est ipsum imperatum volitum secundum se, sed aliquid in imperato. In praesenti autemcasu ita est quod voluntas imperantis non fuit de ipso imperato, sed de aliquo in imperato; et hoc proprium est in praecepto probationis, scilicet ut non velit quod praecipit secundum se, sed velit aliquid in illo. Dicitur autem aliquid esse in illo quod praecipitur, quod itaest in illo quod necessario est in illo: unde differentia est inter haec duo velle immolare Isaacet praeparare se ad immolandum. Non enim in immolare Isaacnecessario continetur velle immolare lsaac: nam posset hoc facere aliquis compulsus; sedin immolare Isaacnecessario est praeparare se ad immolandum: et hanc praeparationemvoluit Dominus, licet non voluerit actum immolandi. Unde fuerunt ibi duo, de quibus fuitvoluntas: primum est imperium immolandi Isaac, voluit enim imperare quod imperavit; alterum est praeparatio ad immolandum; tertium est, quod non fuit volitum secundum se, scilicet actus immolandi: secundum se dico, quia in illo aliquid voluit, non illud quod fuit quasiimperatum, et est quasiinter praedicta duo. Et secundum hoc non valet illaargumentatio: praecepit immolationem Isaac, et non voluit illam, ergo fuit duplex, et hoc, quia voluit aliquid in illa, scilicet praeparationem. Et si addatur quod significavit se velle immolationem, illa neganda est, quia non significavit hoc; tamen bene concedimus quod Abraham credidit quod Dominus vellet istud tertium, scilicet actum immolandi Isaac, et ita plus fuit in voluntate recipientis quam praecipientis".

"Et per hoc patet solutio ad sequentem obiectionem, scilicet qua ostendit quod in praecepto illo fuit signum falsi". Unde nota quod "aliter est in optativis locutionibus: ut si diceret utinam occideres Isaac; verbum enim optandi proprie et directe significat optationem sive voluntatem de illo quod dicitur optari, et si non optatur, est ibi duplicitas. Verbum autem imperandi secundum se et directe non significatvoluntatem, sed ex propria significatione significat imperium, sicut ex propria significationeoptativum voluntatem. Et ideo sicut optativum non potest significare voluntatem niside eo quod dicitur optari, ita verbum imperandi non potest significare imperium de alio quam de illo quod imperatur; sed cum eius significatio non sit propria et directa de voluntate, non est mirum si significare potest voluntatem, non de eo quod imperatur, sed de alio".

II. Deinde quaeritur de prohibitione.

"Videturautem quod meinus praeceperit quod non voluit: 1. Matth. 8,4, super illud: "Vide, nemini dixeris", Glossa: "Taceri iussit, nec tamen taceri potuit, non quia voluit quod non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis, quae faciunt, latere velint". Et tamen non dicitur, Matth. 8,4, quod illud promulgaverit, sed Marc. 1,45 dicitur quod "egressus coepit praedicare et diffamare sermonem"; et dicit ibi Glossa: "Non quia voluit quod non potuit, quia "omnia, quaecumque voluit, fecit", sed docet nostra beneficia reprimi non tantum a mercedepecuniae, sed etiam gratiae". Ex Glossa autem videtur quod praecepit quod non voluit, quia ex quo "omnia, quaecumque voluit, fecit", et istud secutum est quod nontacuit; ergo non voluit ut taceret".

2. "Item, praecepit taceri. «Aut ergo voluit taceri aut non voluit. Si voluit taceri, et effectus non est secutus, quia iste non tacuit: ergo voluit quod non potuit; sed hoc esse non potest; ergo in veritate non voluit taceri, et praecepit taceri; ergo praecepit quod non voluit; ergo duplex fuit, si praecepit quod non voluit; ergohabetur propositum".

3. "Item, quaeritur qualiter intelligatur Glossailla super Matth.: "Taceri iussit"etc.; si enim iussit taceri etnon potuit taceri, ergo praecepit quod non potuit fieri, et ita impossibile".

"Sed contra hoc est sequens Glossa quae dicit: "Non quod aliquid voluit et non potuit". Ergo praecepit quod potuit et ita possibile".

Respondeo: 1. "Ex fine Glossaepatet solutio, ubi dicitur: "Dat exemplum, ut sui in magnis quae faciunt, latere velint, sed ut prosint aliis prodanturinviti". Per hoc patet quod fuit ibi aliquid quod voluit, scilicet taceri, quantum ad laudem suam pertinebat in quantum erat homo, et de hocaliis dabat exemplum; et hoc dicit illa pars: "ut sui in magnis, quae faciunt, latere velint"". Et fuit ibi quod voluit, scilicet non taceri, sed praedicariad proximi utilitatem et Dei honorem; et hoc dicit illa pars: "sed utprosint aliis prodantur inviti". Primum dicit quantum ad suam laudem, secundum quantum ad proximorum utilitatem quam quaerebat".

3. "Ad hoc ergo quod obicitur taceri iussit et taceri non potuit, ergo iussit impossibile, respondeo quod non sequitur, quia is est sensus: iussit taceri fugiendo propriam laudem, quod non potuit utiliter fieri quantum ad proximorum utilitatem; et quod non potest utiliter fieri dicitursecundum ius non posse fieri, licet alias esset possibile. Unde dicitur postea: Non aliquid voluit quod non potuit; voluit autem "x"quod potuit: voluit enim hoc praedicari ad proximi utilitatem et Dei laudem".

2. "Item, ad illud quod obicit praecepit taceri: praeceptum enim fuit signum quod voluit illud taceri; et voluit oppositum eius quod est taceri, quia voluit clamari; ergo fuit ibi duplicitas, respondeo: iam diximus supraquod praeceptum, licet sit signum voluntatis, non tamen semper est signum eius quod praecipitur, sed signum estquod subest aliquod volitum" circa illud; unde quodammodo sive secundum quid est volitum, scilicet quantum ad hoc quod aliquid in illo vel circa illud est volitum, simpliciter autem non; et ita est hic: nam taceri fuit volitum hic secundum quid, scilicet quantum ad propriae laudis vitationem; oppositum eius, scilicet non taceri et praedicari, volitum fuit simpliciter propter proximi utilitatem et Dei gloriam».

a. Item, "praeceptum fuit leproso ut taceret, et fuit praeceptum obligatorium, maxime cum esset licitum quod praecipiebatur". — Quod patet: "Abraham tenebatur occidere filium ex praecepto Domini, quia praeceptum erat obligatorium, et etiam quia credebat Deum velle illud, non tantum ex praecepto, sed ex conscientia sua tenebatur; sed hoc malum erat in genere; ergo si ad illud tenebatur Abraham ex praecepto, ergo multo magis tenebatur leprosus".

"Contra: 1. Tenebatur ex illo praecepto tacere, et non tacuit; ergo transgressor fuit praecepti; ergo peccavit mortaliter; pari ratione ita eritin caecis; hoc autem est contra Glossam, quae dicit quod "praecepit taceri quod tacerinon potuit"; ergo ei imputandum non fuit, et etiam cum maius bonum proveniret ex manifestatione quam ex taciturnitate".

2. "Item, instinctu caritatis hoc fecerunt caeci; undesuper illum locum Matth. 9,31: "Egressi coeperunt praedicare"; "Non possunt tacere, memores prioris gratiae". Restat ergo quod non peccaverunt".

3. "Item, voluntas Dei fuit non quod tacerent, sed quod clamarent; obedire autem est voluntati superioris satisfacere; ergo non fuerunt inobedientes; ergo non peccaverunt".

"Respondeo: A principio ex praecepto tenebantur tacere, sed postea, Domino inspirante, intellexerunt causam praecipiendi, scilicet vitationem laudis humanae; intellexerunt etiam utilitatem futuram aliis ex praedicatione sivemanifestatione, et propter maiorem fructum perceperunt Dominum hoc velle, licet non deceret eum dicere: multa enim volumus, dicere tamen erubescimus et etiam dicere nos non decet. Et ideo dicimus nec leprosum nec caecos peccasse. Et non valet praedicta argumentatio tenebantur tacere ex praecepto et non tacuerunt, ergo transgressi sunt': quia addendum esset et voluntatem Domini non intellexerunt; tamdiu ergo tenebantur tacere, quamdiu non adverterunt Domini voluntatem; unde eleganter dictum est: "Iustum iusto contrarium est", quoniamiustum est tacere quod praeceptum est, et iustum estillud praedicare ad laudem Dei".

"Item, sicut Veritas tenuit duplicitatem in verbo, ita et in facto et in signo, quia in factis loquimur suo modo sicut etverbis. Quaeritur ergode hoc quod Dominus videtur fuisse duplex in facto, Luc. ultimo, 28, ubi "finxit se longius ire"".

"Respondeo quod nulla-fictio dicenda est ex parte eius, sed ex parte accipientis. In hoc enim quod ostendit "se longius ire", ostendit verum, quia ita fuit postea, scilicet quod longe ivit ab eis, sed non tunc. Ipsi autem accipiebant quod tunc esset longe iturus ab eis, sed hoc falsum, et ita [fictio] ex parte accipientium. Et attende quod haec est duplex ostendit se tunc longius ire ab eis, quia ly tuncpotest determinare lyiturum, et sic est falsa; vel potest determinare ly ostendit, et sic vera. Unde dicendum quod significavit se habere in proposito iter ulterius, ut significaret quod in resurrectione non fuit completio, sed oportuit sequi ascensionem, et hoc dicit Augustinus; et ita fuit verum signum, scilicet alicuius ulterius; unde ipse post evanuit "ab oculis eorum", ad hoc designandum quod non esset diu cum eis quantum ad conversationem corporalem".

ARTICULUS II.

An Deus possit praecipere contra legem naturalem

Secundo quaeritur an possit Deus praecipere contra legem naturalem.

Ad quod sic: 1. Rom. 13,I: "Omnis anima potestatibus sublimioribus" etc., Glossa: "Mandatum superioris solvit mandatum inferioris" ; sed lex aeterna superior est lege naturali; ergo solvit mandatum legis naturalis; ergo Deus potest praecipere contra legem naturalem.

2. Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo: "Nihil decens est aut iustum nisi quod Deus vult". Si ergo vult aliquid, illud est iustum; sed vult illud quod praecipit; ergo si praecipit aliquid, illud est iustum; ergo si praecipit contra legem naturalem, illud est iustum ; sed quidquid est iustum, potest praecipere; ergo contra legem naturalem potest praecipere.

Contra: a. Quicumque praecipit suam inhonorationem, praecipit contra se; si ergo Deus non potest praecipere contra se, non potest praecipere suam inhonorationem; sed inhonoratio Dei esset ut creatura non subiceretur Creatori; ergo non potest illud praecipere; sed hoc est de lege naturali et mandatum eius, scilicet quod creatura obediat et subiciatur Creatori; ergo non potest praecipere contra legem naturalem.

b. Item, in libro De regulis Theologiae, sumitur quaedam propositio ab Augustino quod "Creator naturae nihil facit contra naturam", quia sic faceret contra se; et sicut se habet Creator ad naturam, sic lex aeterna Creatoris ad legem naturae; ergo Creator per legem aeternam non potest praecipere contra legem naturae.

Solutio: Dicendum, sicut habetur Rom. 11,24: "Contra naturam insertus" es, ibi distinguitur contra naturam tripliciter, et sumitur distinctio illa ab Augustino, Contra Faustum: "Id esse "contra naturam"dicit Apostolusquod est contra consuetudinem naturae, quam notitia humana comprehendit", "ut quod surculus fructum ferat radicis". In originali habetur: "Ut oleaster, insertus in olea, nonoleastri baccas, sed olivaepinguedinem ferat". Et hoc modo facere contra naturam est facere contra vim insitam naturae, secundum quod natura appellatur naturalis vis vel principium naturale inditum a creatione, quod est principium motus et quietis, sicut ignis, quod feratur sursum, ad hoc habet naturalem vim sibi inditam. Alio modo dicitur contra naturam contra naturalem possibilitatem inditam ut de illa possit Deus facere quidquid vult; et quantum ad hanc dicit Augustinus, ibi: "Deus, creator etconditor omnium naturarum, nihil contra naturam facit; id enim erit cuique rei naturalequod ille fecerit, et quo omnis modus, numerus et ordo naturae". Alio modo dicitur ' contra naturam id est contra summae naturae legem: et haec est summa natura quae est in Deo, regulans alias naturas; et de hac dicit: "Contra illam vero" summae naturae legem a notitia humana remotam tam Deus nullo modo facit quam contra se ipsum non facit". Lex ergo naturalis potest dici vel secundum illam summam naturam in Deo, quae regulat alias: et sic contra legem naturae non potest Deus, quia haec natura summa idem est quod ipse. Vel lex naturae potest dici secundum ordinem creaturae ad Creatorem secundum subiectionem, ut de ea faciat Creator quidquid vult et ei obediat natura: vel naturaliter, ut irrationalis, vel voluntarie, ut rationalis; et contra hanc similiter non potest, sicut nec contra se. Vel potest dici lex naturae lex secundum ordinem cursus naturae incliti: et hoc modo contra legem naturae potest praecipere.

[Ad obiecta]: 1.Ad primo obiectum, intelligendum secundum B. Bernardum, qui distinguit necessarium tripliciter — et ibi idem est necessarium quod praeceptum — dicens: "Necessarium in haec tria subdividitur: stabile, inviolabile sive immobile, incommutabile. Stabile, quod ita est necessarium utnon cuilibethominum illud mutare fas. sit, nisi solis "dispensatoribus mysteriorumDei": ut regulae sanctorum et ecclesiastica instituta. Necessarium immobileintelligo quod non ab homine institutum, sed divinitus promulgatum, nisi ab eo qui tradidit, mutari omnino non patitur: ut "non occides, non moechaberis, non furtum facies". Necessarium incommutabile videtur congruentiusquod ita constat divina ratione firmatum, ut nulla ex causa possit ab ipso Deo aliquatenus immutari: ut mandatum caritatis et mandatum primae tabulae". Praecipere ergo contra caritatem vel fidem est praecipere contra legem naturae quae est ipse: et ideo ad talia non potest se extendere divinum praeceptum vel prohibitio, ut scilicet praecipiat contraria istis vel prohibeat ista.

2. Ad secundam rationem dicendum quod non procedit ratio illa, sicut nec ista si homo est, est rationalis; ergo si est homo mortuus, est rationalis. Licet enim rationale sequatur ad hominem, tamen non sequitur ad ipsum tractum extra propriam rationem; mortuum autem trahit hominem extra rationem propriam. Eodem modo dicimus quod ad divinam voluntatem sequitur iustum esse, quando non additur ei aliquid quod trahat ipsum extra propriam rationem; sed cum dicitur Deus vult praecipere contra legem naturae, si lex naturae accipiatur secundo et tertio modo, iam trahitur extra rationem propriam.

ARTICULUS III.

An Deus possit praecipere aut prohibere contra ius morale Decalogi

Consequenter quaeritur an Deus possit praecipere aut prohibere contra ius morale Decalogi, et maxime quantum ad praecepta secundae tabulae.

Ad quod sic: a. Anselmus, in libro Cur Deus homo, et Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Libertas non est nisi ad id quod expedit vel decet". Ergo si non decet Deum aliquid inordinate agere, non faciet hoc ex libertate; sed similiter non decet ipsum praecipere inordinate; ergo si non potest facere nisi quod liberum est et decens, constat quod non potest malum praecipere, cum non possit praecipi nisi inordinate; ergo ista fornicari, occidere, furtum facere, cum sint mala de se, non potest ista praecipere; et sic non potest praecipere contra praecepta Decalogi, quae sunt: "Non fornicaberis, non furtum facies" etc.

b. Item, videtur quod non possit facere contra illud: "Non falsum testimonium dices", quoniam Deus non potest praecipere contra suam voluntatem; sed ipse non potest velle falsum, sicut dicit Augustinus, Contra Faustum: "Quoniam non est in Dei voluntate ut in eo sit aliquod falsum quod verum est" etc. Ergo non potest praecipere contra hoc praeceptum: "Non falsum testimonium dices".

c. Item, videtur quod non possit praecipere contra hoc praeceptum: "Non occides", sicut nec praecipere potest fornicari nec moechari, quoniam occidere dicit deformitatem sicut fornicari ; ergo si non potest illa praecipere, nec istud, quia Deus non potest praecipere deformitatem.

d. Item, concupiscentia avertit animum a bono incommutabili ; sed Deus non potest praecipere ut aliqua creatura avertatur ab eo; ergo non potest praecipere contra hoc: "Non concupisces".

e. Item, similis est deformitas in furto et in coitu cum aliqua virgine, quia in utroque usurpatur res non sua; ergo sicut non potest praecipere coire cum virgine, ita nec furtum facere.

Contra: 1. Furtum dicit contrectationem rei alienae; si autem Dominus, cuius res sunt, vellet quod non esset ibi contrectatio rei alienae, sed propriae, non esset ibi peccatum in contrectando; ergo similiter videtur quod de voluntate Domini permittente possem coire cum virgine: quod est inconveniens; ergo nullo modo etc. — Item, Deus est supra ius naturae; superior autem non alligatur iure inferiori; ergo non arctatur Deus ad ista; ergo potest praecipere contra haec omnia.

2. Item, Exod. 11,2 praecepit Hebraeis exspoliationem Aegyptiorum; ergo praecepit contrectare rem alienam, invito domino; ergo contra illud praeceptum: "Non furtum facies" ; ergo similiter potest praecipere contra alia.

4. Item, Bernardus, in libro De dispensatione et praecepta, dicit: "Necessarium inviolabile intelligo quod non "ab homine institutum, sed divinitus promulgatum, nisi a Deo qui tradidit, mutari omnino non patitur, ut: "non occides, non moechaberis"et reliquapraecepta secundae tabulae; nec cuiquam hominum aliquid ex aliquo horum solvere licuit aut licebit. Deus tamen aliquod horum, quando voluit, solvit, sicut cum ab Hebraeis Aegyptiosspoliarisive quando Prophetam cum mulierefornicaria misceri praecepit". Ex quo patet quod potest praecipere contra omnia praecepta secundae tabulae.

4. Item, Augustinus, in Quaestionibus super Exodum, 23: "Lex aeterna in medioposuit aliqua ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis iuste laudetur obedientia". Et ponit exemplum de Abraham immolante filium suum ex Dei obedientia. Quaedam enim sunt mala secundum se, quae nullo modo possunt bene fieri; quaedam autem sunt indifferentia; quaedam media, sicut occidere, quod bene potest fieri, sicut Abraham bene potuisset immolare filium suum. Sed eiusdem auctoritatis sunt omnia praecepta secundae tabulae; ergo sicut potest praecipere contra illud: "Non occides", quia posuit occidere in medio, ita potest contra alia.

"Quidamautem distinguunt hic et dicunt quod est natura ut natura, quae dictat aliquem cognoscere aliquam ad conservandam speciem": unde haec natura dictat conservationem speciei et singularis; et est "natura ut ratio, quae dictat cognoscere unam suae speciei et non plures; et est ratio ut ratio, quae dictat cognoscere unam sibi coniugatam". Contra naturam primo modo est praeceptum occidendi; contra naturam secundo modo fuit quod Iacob habuit quatuor uxores ; contra naturam tertio modo fuit quod Abraham cognovit Agar. Dicunt ergo quod contra naturam primo modo non potest Deus praecipere, et contra illam est moechari, quia non est propter conservationem speciei vel individui, sed propter delectationem solam: et ideo non potest praecipere moechiam. Sed contra naturam secundo modo et tertio potest praecipere, ut scilicet quod Iacob plures uxores habuerit et quod Abraham concubuerit cum Agar. Et sic contra praecepta, prout emanant a iure naturali secundo modo et tertio, potest praecipere, non prout primo modo.

Contra: Occidere est contra conservationem speciei et individui; si ergo potest praecipere occidere, sicut patet ex dictis, ergo potest praecipere contra naturam primo modo et contra praecepta emanantia ab illa. Et hoc etiam confirmatur: quoniam in Evangelio consulit Dominus quod se castrent homines "propter regnum caelorum" ; sed hoc est contra conservationem speciei; ergo potest praecipere contra naturam primo modo, et sic universaliter contra praecepta secundae tabulae.

Alii "dicunt quod est quoddam malum quod Deo non convenit praecipere, propter illam, quae in ipso est, deformitatem, et tale est moechari; et est'=aliquod bonum contra quod Deo non convenit praecipere, quia tale bonum est et tantum, quod non recipit compensationem, Unde dicuntquod Abrahae non potuisset Dominus praecepisse quod non crederet Deum incarnandum, eo quod taleerat quod non recipit compensationem. Occidere autem hominem, licet sit malum in genere, tamen in se non habet deformitatem, sicut moechari; item, tale est quod recipitcompensationem, sicut pacem reipublicae quantum ad interfectionem furum et maleficorum, etmultiplicationem Ecclesiae quantum ad interfectionemhaereticorum et eorum qui impediunt multiplicari Ecclesiam; et non est simile de illo actu, scilicet moechari, et de isto".

"Sed non videtur hoc esse verum, scilicet quia istud Deum esse incarnandumnon recipit compensationem, quod Deus non possit praecipere oppositum istius: quia recipit compensationem; namdicit Augustinusquod "alius modus nostraesalutis fuit Deopossibilis, sed nullus convenientior"; et in quantum nullus convenientior, non recipit compensationem, sed tamen recipere poterat commutationemet sic Dominus potuisset praecepisse oppositum; et tunc illud, scilicet Deum fuisse incarnandum, non fuisset articulus".

"Item, ad hoc quod dicuntquod istud moecharihabet in se deformitatem et non convenit praecipere Deo, quaeritur pro quanto dicetur habere deformitatem. Nam pari ratione, cum Isaac esset innocens, Isaac innocentem occiderehabebat in se deformitatem; ergo cum esset innocens, non conveniebat Deo praecipere Isaac occidi".

"Item, quod in se non est malum, sed indifferens vel licitum, perpraeceptum potuit fieri malum, ut comedere pomum; ergo e converso quod in se est malum, per praeceptum, scilicet Dei, potest fieri bonum; ergo tam moechari quam occidere et huiusmodi per praeceptum possunt fieri bona".

Sed contra: "Licet Deus praeciperet quod Abraham immolaret Isaac, tamen volebat Abraham non immolare Isaac, et non volebat nisi bonum; ergo illud erat bonum; ergo eius oppositum erat malum, scilicet immolare Isaac; non ergo ex praecepto Dei factum est bonum ; multo magis nec alia".

Solutio: Dicendum quod ius Decalogi emanat a iure naturali; ius autem naturale respicit ordinem creaturae ad se vel ad aliam creaturam, item respicit ordinem creaturae ad Deum. Supra ius naturae primo modo dictum est lex aeterna, quae respicit ordinem creaturae ad Deum, ut scilicet quaelibet creatura Deo subiciatur et ad Deum tendat tamquam ad finem. Supra autem istud ius non est aliud, quia hoc est quod dictatur ut Deus sit finis omnis creaturae et Dominus: et sic contra istud ius non potest aliquo modo praecipere nec contra praecepta emanantia ab eo, hoc est quae respiciunt ordinem in ratione subiectionis vel finis; sed contra praecepta emanantia a primo iure potest praecipere, hoc est contra ea quae respiciunt ordinem ad se vel ad aliam creaturam, sicut ipse est supra creaturam.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo "quod obiciturquod Deus est supra ius naturale: dicendum quod verum est", secundum quod respicit ordinem creaturae ad creaturam vel creaturae ad se; sed non est supra ius aliud sicut nec supra se.

2. Ad secundum dicendum secundum Philosophum quod quaedam sunt quae statim dicta sonant in malum, sicut illa quae imponuntur a privatione ordinis creaturae ad Deum, sicut moechari, fornicari, quae imponuntur ab inordinatione qua creatura rationalis avertit se a summo bono, qui est finis eius, et convertit se ad bonum commutabile; sed spoliatio non privat ordinem ad Deum, sed solum ad creaturam; similiter concubinatus dicit defectum ordinis ad creaturam et non ad Deum, et ideo, licet possit praecipere spoliationem et coitum, sicut fecit Prophetae, non tamen fornicationem neque moechiam.

3. Ad tertium dicendum quod non sequitur: si praecepit Prophetae misceri mulieri fornicariae, quod propter hoc praeciperet fornicari ; neque praecepit furtum, quando Hebraeis spoliationem praecepit, quia non praecepit ut hoc facerent ex libidine, quam important fornicari et furari; unde hoc fuit ex obedientia Dei, et sic non fuit contra ordinem ad Deum. In furto enim et fornicatione similis est deformitas, quia in utroque est usurpatio rei alienae, quia fornicari dicit coire cum non sua ex libidine, et similiter moechari; cum dico coire cum non sua, hic privo ordinem ad creaturam, sed dicendo ex libidine, privo ordinem ad Deum. Similiter furtum dicit quod accipiat rem alienam ex cupiditate; cum dico accipere rem alienam, privo ordinem ad creaturam, sed dicendo ex cupiditate privo ordinem ad Deum. Et propter hoc licet potuerit praecipere coitum sive concubitum et exspoliationem, non tamen fornicationem et furtum.

4. Ad quartum dicendum quod sunt quaedam dispositiones actuum humanorum respectu finis proximi, quaedam respectu finis ultimi. Finis proximus est in creatura, ut quod aliquis coeat propter multiplicationem speciei et conservationem; finis ultimus est ipse Deus. Quaedam privant ordinem ad finem proximum, et contra illa generaliter potest praecipere; quaedam autem privant ordinem ad finem ultimum, et contra illa non, sicut nec contra se. Media autem appellantur ab Augustino quae dicunt dispositionem respectu finis primi: ut occisio et concubinatio; sed illa quae sunt mala de se, ut moechia et fornicatio et furtum, respectu ultimi; et ideo illa potest praecipere, ista non. — Si autem quaeritur an- possit praecipere contra hoc: "Non concupisces", dicendum quod non, si concupiscere dicat actum concupiscentiae interioris: ea enim a Deo avertit; sed si solum dicat actum exteriorem, istud non esset inconveniens.

Ad intelligendam responsionem positam ultimo et obiectionem, dicendum quod natura dicitur principium naturale motus et quietis creaturae ; vel natura dicitur ipsa naturalis possibilitas sive obedientia creaturae respectu Creatoris, ut de ea faciat Creator quidquid vult. Contra ius naturae primo modo potest, secundo modo non; et sic contra ius naturae primo modo potest, dummodo non privetur ordo creaturae ad Creatorem secundum subiectionem debitam. Similiter dicendum de natura ut ratione et de ratione ut ratione: ratio enim potest respicere ordinem primum, scilicet creaturae ad creaturam, et secundum, scilicet creaturae ad Deum. Si secundum: hoc modo respicit ordinem ut non coeat aliquis cum non sua et ut non propter voluptatem vel ex libidine, et hoc modo contra ipsam non potest praecipere; sed primo modo, scilicet prout dicit ordinem ad finem proximum, ut visum est.

PrevBack to TopNext