I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, Tit. 2, M. 2, c. 2
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 2
DE PERMISSIONE DIVINA.
Consequenter quaeritur de permissione divinae voluntatis. Et quaeruntur tria: > Primo, an conveniat divinae voluntati permittere mala; secundo, an iuste permittat mala fieri; tertio, qua ratione permittat mala fieri.
ARTICULUS I.
An conveniat divinae voluntati permittere mala
Quantum ad primum sic obicitur: 1. Augustinus, XIX De civitate Dei: "Sicut non est beneficentiae [adiuvando efficere] ut bonum quod maius est, dimittatur, ita non est innocentiae parcendosinere ne in malum gravius incidatur" ; sed permissio est respectu mali ut non incidatur in malum gravius; ergo non pertinet ad innocentiam mala permittere.
2. Item, ibidem dicitur: "Pertinet ad innocentis officium non solum nemini malum inferre, verumetiam cohibere a peccato". Si ergo lex aeterna est lex innocentiae, ergo ad ipsam pertinet non permittere malum sive peccatum, sed cohibere; ergo non potest mala permittere.
3. Item, Rom. 1,32: "Non solum qui talia agunt, digni sunt morte". Glossa: "Consentire est tacere, cum possit arguere" ; sed Deus permittendo mala, tacet, cum possit arguere; ergo consentit malo; sed hoc est inconveniens; si ergo lex aeterna non permittit ea ad quae non consentit Deus, patet quod non permittit mala.
Contra: a. Summa ratio dictat ut Creator naturae non dissolvat ordinem a se institutum in natura; sed si liberum arbitrium cogeretur ad bonum vel prohiberetur a malo, dissolveretur ordo institutus in rationali creatura. Si ergo lex aeterna est summa ratio, ex lege aeterna est quod permittantur mala et non prohibeantur.
6. Item, nulla creatura, quae necessitate cogitur ad bonum, est arbitrio libera. Si ergo summa ratio dictat quod stet libertas arbitrii in creatura rationali, cum rationalis creatura creata sit arbitrio libera, ergo dictat summa ratio, quae est lex aeterna, quod permittantur mala fieri, nec cogatur de necessitate ad bonum operandum.
Solutio: Ad hoc respondet Augustinus, Contra Faustum, II libro, dicens: "Ad naturalem, ordinem iustitiae pertinet ut aut peccata non fiant aut impunita esse non valeant: quodlibethorum sit, naturalis ordo servatur, etsi non ab anima, certe a Deo". Ex quo patet quod lex aeterna, si permittat mala fieri, tamen non permittit ea esse impunita.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obicitur quod "non est innocentiae sinere" etc.: dicendum quod illa ratio non procedit; sed istud sequeretur: Deus sinit malum et non punit ipsum, ergo non est innocens ; sed sic non est: non enim permittit mala fieri sine punitione.
2. Ad secundum solvitur per illud quod sequitur in illa auctoritate, quia dicit: "Pertinet ad innocentis officium non solum malum noninferre, verum etiam cohibere a peccato" ; et post dicit: "Aut punire peccatum, ut iste qui plectitur corrigatur experimento aut alii corrigantur exemplo". Unde aut cohibet a malo aut, si peccat, punit pro ipso.
3. Ad tertium dicendum quod est poena in praesenti et est poena in futuro. Poena in praesenti est remorsus conscientiae, et haec statim concomitatur peccatum, sed non poena in futuro. Unde Augustinus, Contra Faustum, Il libro: "Vexant enim peccata conscientiam ipsiqueanimo nocent, cum luce iustitiae peccando privatur, etsi non consequantur dolores, qui vel corrigendis inferuntur vel non correctis ultimi reservantur". Et sic dicendum quod Dominus non cessat arguere pro peccato et punire, scilicet in conscientia, licet non semper arguat doloribus exterioribus.
Articulus II
Utrum divina voluntas iuste permittat mala fieri.
Ad quod sic: a. Iob. 12,6: "Abundant tabernacula praedonum". Gregorius: "Omnipotens Deus quod iuste fieri prohibet, iustum est ut fieri sinat". Sed iustitia Dei non dicitur nisi dupliciter: aut iustitia quae est veritas Dei aut iustitia quae est exigentia meritorum. Non iustitia, quae est exigentia meritorum, iustum est mala permittere, quia peccator non est dignus tali permissione; item, nec iustitia, quae est veritas Dei, quia illa exigit ut statim peccatori reddatur poena.
Respondeo: Iustum est sinere mala fieri, hoc non potest dici de iustitia quae est exigentia meritorum nec de iustitia quae est veritas Dei, sicut ostensum est, sed de iustitia quae est condecentia bonitatis Dei, de qua Anselmus: "Si parcis, iuste parcis, quia hoc condecet tuam bonitatem". Condecet enim suam bonitatem ut non mutet ordinem a se constitutum; constituit autem naturam rationalem liberam, ut faciat quod vult. Unde Glossa ad Tim.: "Libertatem rationali creaturae non negavit; potestatem, qua iuste malos ordinaret, sibi retinuit". — Vel potest dici quod peccator dignus est tali permissione, ut scilicet "in sordibus existens sordescat adhuc", Apoc. ultimo, 11.
Articulus III
Qua ratione permittat Deus mala fieri.
Ad hoc autem triplex, ratio assignatur. Prima est commendatio bonorum. Unde Augustinus, in Enchiridion: "Malum bene ordinatum esuo loco positum eminentius commendat bona: ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis". - Secunda est eruditio electorum. Unde Augustinus, De correptione et gratia: "Usque adeoDeus cooperatur in bonum, ut si qui horum devient et exorbitent, et hoc ipsum faciat eisproficere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores", ut Petrus. — Tertia est exercitatio et probatio bonorum. Unde Augustinus, in libro De Trinitate: "Bonisutique prosunt mala, vel ad delendapeccata vel ad exercendam probandamque iustitiam vel ad demonstrandum huius vitae miseriam".
II. Iuxta hoc quaeruntur duo: Primum est de ordine malorum, quamvis tactum sit superius, scilicet in Tractatu de bono ; secundo, de cooperatione malorum in bonum.
Quantum ad primum sic proceditur. a. Augustinus, XI De civitate Dei: "Deus saeculum quibusdam antithetisquasi carmen pulcherrimum honestavit, quae latine appellantur opposita vel quod expressius dicitur contraposita. Sicut ergo contraria contrariis appositasermonis pulcritudinem reddunt, ut II Cor. 6, 8: "Pergloriam et ignobilitatem"etc., ita quadam nonverborum, sed rerum eloquentia, saeculi pulcritudo componitur; unde Eccli. 33, 15: "Intuere in omnibus operibus Altissimi unum contra unum et duo contra duo"".
b. Item, Augustinus, in libro De natura boni: "Sicut nos continendo vocem decenter interponimus loquendo silentium, quanto magis Deus quarumdam rerum privationes decenter esse facit, sicut rerum omnium perfectus Artifex".,
c. Item, Augustinus, Xl De civitate Dei, ponit aliud exemplum in coloribus: "Sicut picturacum colore nigro, suo loco posito, itauniversitas rerum etiam cumpeccatoribus pulcra est, quamvis per se ipsos consideratos sua deformitas turpet".
d. Item, Psalm.: "Deus meus, in te speravi". Glossa: "Qui videt merita animarum sic ordinari a Deo ut pulcritudo universitatis nulla ex sui parte violetur, in omnibus laudatDeum, distinguens aliud Deum fecisse et ordinasse, scilicet universum bonum, aliud vero non fecisse, sed ordinasse, ut malum".
Contra: 1. Augustinus, in libro De natura boni: "Malum est privatio modi, speciei et ordinis". Ergo est inordinatum.
2. Item, omne ordinatum, in quantum huiusmodi, est bonum; ergo si malum est ordinatum, malum est bonum.
3. Item, quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, XI De civitate Dei, quod "universitas etiam cum peccatoribus pulcra est". Quaeritur utrum similiter possit dici quod universitas etiam cum peccatis pulcra sit.
Respondeo: Ordinatum dicitur dupliciter: per se et per accidens sive per aliud. Per se est bonum ordinatum, malum vero per accidens sive per aliud. Bonum autem est ordinatum vel ordinabile ratione eius ad quod est et ratione eius in quo est et ratione eius secundum quod est et ratione eius quod ex eo est, et hoc secundum quatuor causas: nam primum ad finalem, secundum ad materialem, tertium ad formalem, quartum ad efficientem. Malum vero ordinabile est ratione eius in quo est, quia malum semper est in bono, sicut ostendit Augustinus, in Enchiridion et in libro De natura boni, quia natura, in qua est, semper est bona et ratione huius boni malum ordinabile est; et hac ratione dicitur malum ordinabile. Dicitur etiam malum ordinabile ratione eius contra quod est, scilicet ratione boni contrapositi. Dicitur etiam ordinabile ratione boni, quod ex ipso elicitur. Quia malum ordinabile est ratione eius in quo est, dicit Augustinus quod "peccantes in suppliciisordinantur". Quia vero ordinabile est ratione eius contra quod est, dicit Augustinus quod "malum bene ordinatum" etc. Quia vero ordinabile est ratione boni quod ex ipso elicitur, dicit Augustinus quod "Deus nunquam permitteret malum fieri nisi ex ipso eliceretur bonum".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod "malum est privatio ordinis": dicendum quod est ordo naturae particularis et universalis, sive ordo naturae et providentiae. Malum autem est privatio ordinis particularis sive ordinis naturae, non ordinis universalis sive ordinis providentiae.
2. Item ad aliud dicendum quod ordinatum dicitur dupliciter: aut ordine qui est in se aut ordine qui est in alio, sicut figuratum dicitur dupliciter. Malum ergo est ordinatum ordine qui est in alio, non ordine qui est in se; bonum autem est ordinatum ordine qui est in ipso.
3. Ad aliud dicendum quod, cum dico peccatum dico solum privationem vel deformitatem; cum dico peccatorem, dico naturam bonam cum privatione. Ratione ergo ipsius naturae cum privatione est ordo, non ratione ipsius privationis solum; unde non potest dici quod universitas cum peccatis sit pulcra, sicut dicitur "cum peccatoribus", quia natura, quamvis privata, est ordinabilis.
III. Consequenter quaeritur de cooperatione malorum in bonum. Quaeritur ergo utrum mala cooperentur.
Et videtur quod sic: 1. Per supra dictam auc:toritatem Augustini, in libro De correptione et gratia.
Contra: a. 47 Dist. I libri Sententiarum: " "Est aliquid quod in se bonum est et cui fit, sed non est bonum facienti, ut cum subvenitur pauperi, sed non propter Deum; aliquid estbonum in se et facienti, sed non cui fit, ut cum veritas propter Deum alicui non obedienti praedicatur; est aliquid bonum"in se et facienti et cui fit bonum, ut cum veritas propter Deum praedicatur credenti; "est aliud quod nec in se bonum est et facienti nocet et damnat nisi poeniteat, ut malum, valet tamen ad aliquid"". Ergo videtur quod malum facienti non cooperetur in bonum.
Respondeo: Aliquid dicitur cooperari in bonum tripliciter: primo modo, ut per se ordinatum in bonum, ut virtus et gratia; alio modo, quia velocius facit moveri in bonum, ut paupertas et infirmitas; tertio modo sicut oppositum recedens confert ad intensionem sui oppositi, sicut vehementia frigoris ad calorem, ut frigus nivis recedens ad calorem. Hoc modo peccatum recedens inducit vehementiam doloris et ardorem maiorem bene operandi, et hoc est per consequens ; sic ergo cooperatur malum in bonum.