I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 4, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 4, C. 3
UTRUM MALA EXPEDIANT
Ad quod sic: a. Augustinus, XI De civitate Dei: "Deus malis hominum voluntatibus utitur bene; nec enim aliquem malorum esse praescivisset, nisi simul praescivisset quibus eos bonorum usibus accommodaret".
b. Item, Augustinus: "Audeo dicere superbis utile esse incidere in aliquod apertum peccatum, ut iam sibi displiceant qui sibi placendo ceciderant. Salubrius enim displicuit sibi Petrusquando flevit quam sibi placuit quando praesumpsit".
c. Item, Damascenus: "Conceditur quis in nefariam incidere operationem, ut elatus virtutibusin adulterium, ut ex casu humilietur".
d. Item, Num. 22, 8: "Venit Dominus ad Balaam" ; ibi Origenes: "Nosdicimus divina sapientia omniadisposita esse ita ut nihil sit otiosum, malum vel bonum. Malitiam tamen non fecit, quam tamen ab aliis inventam, cum prohibere possit, non prohibet; utitur enimea ad causas necessarias: per ipsos enim, in quibus est, probat eos qui ad gloriam tendunt. Si enim perimeretur malitia, non esset qui contradiceret virtutibus; virtus autem, si contrarium non haberet, non claresceret".
e. Item, Augustinus, in libro Confessionum: "Quia singula bona sunt, ideo facis omnia "valde bona". Et tibinihil omnino malum, sed necuniversae creaturae tuae: quia extra te non est aliquid quod irrumpat etcorrumpat ordinem, quem imposuisti; in partibus autem eiusquaedam, quibusdam quia non conveniunt, mala putantur, et eadem ipsa conveniunt aliis et sunt bona; et haec omnia quae sibimet non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum: nihil est omnino malum universae creaturae tuae".
Contra: 1. Albius est quod est nigro impermixtius ; ergo similiter melius quod malo est impermixtius; ergo melius est mala non esse quam esse.
2. Item, pulcrior est mulier quae nullam habet maculam in aliqua parte quam illa quae habet maculam in aliqua parte. Unde in Cant.: "Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te" ; ergo si universitas in nulla parte haberet malum, melior esset.
3. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Malum non est nisi quianocet" ; sed si nocet, non expedit; ergo malum non expedit.
4. Item, "malum est privatio modi, speciei et ordinis" ; ergo nec bonum est nec utile nec expediens.
[Solutio]: Ad hanc quaestionem habes solutionem supra, duobus locis, scilicet Quaestione de bono, ubi quaeritur de ordine mali, et Quaestione de signis voluntatis divinae, quaestione de permissione. Tamen notandum quod si malum consideretur in se, sic non est bonum nec utile nec expediens; sed si consideretur ut est ordinatum, sic est expediens, non ratione ipsius mali, sed boni quod elicitur ab eo.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod bonum dicitur dupliciter: dicitur enim bonum simpliciter et absolute et bonum in comparatione. Sic et melius dupliciter. Dicendum ergo quod rerum universitas melior esset simpliciter et bonitate absoluta, si nullum esset malum; sed bonitate comparata non esset melior universitas.
2. Ad illud quod obicitur per simile de muliere: dicendum quod non est verum, quia in tali, loco posset mulier habere maculam, quod esset ad maiorem pulcritudinem, sicut patet de cicatrice in facie militis.
3. Ad aliud dicendum quod malum nocet et expedit: nocet secundum se et facienti, expedit in quantum ordinatur et expedit aliis.
4. Ad ultimum dicendum quod malum corrumpit bonum particulare, sed non universale; malum enim et peccatum et huiusmodi corrumpunt ordinem et bonum particulare huius; sed ordo universalis et bonum universale non corrumpitur. Unde Boethius, IV De consolatione: "Ordo quidam omnia complectitur, ut si quis ab assignato ordine recesserit, in alium ordinem relabatur".
On this page