Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 4, c. 2

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 4, C. 2

UTRUM MALA ESSE VEL FIERI SIT BONUM

Consequenter quaeritur I. utrum mala esse vel fieri sit bonum.

Ad quod sic: 1. Boethius, IV De consolatione: "Sola divina vis est cui quaeque mala bona sunt".

2. Item, Apoc. ultimo, 11: "Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc". Glossa: "Dictum estsibi ut non cesset ita prophetare, quia est iustum". Ergo iustum est sordidos adhuc sordescere; ergo est bonum mala fieri.

3. Item, omnis poena est iusta ; sed ipsa peccata sunt poenae; ergo sunt iusta; sed Deus vult omne iustum et bonum; ergo vult peccata esse, et peccata sunt bona. — Quod autem peccata sint poenae, habetur Rom. 1, 24 in Glossa: "Inter primam apostasiam et ultimam poenam gehennae media culpa etpoena sunt". Item, Gregorius, in Moralibus: "Perversae menti ipsasua culpa fit poena". Item, Augustinus, in libro Confessionum: "Iussisti, Domine, et sic est ut poena sua sibi sit omnis inordinatusanimus". — Item: "Omne ordinatum est bonum; malum est ordinatum", ut dicit Augustinus ; ergo est bonum.

Contra. a. Malum est privatio boni,ergo malum non est bonum.

b. Item, nec malum fieri est bonum, quia malum fieri est malum; ergo malum fieri non est bonum.

II. Supposito quod malum fieri sit bonum, quaeritur similiter utrum mala facere sit bonum; similis enim ratio videtur in activa et passiva.

Contra: Rom. 3, 8: "[Non] faciamus mala, ut veniant bona" etc.

III. Item, quaeritur, supposito quod malum fieri sit bonum, utrum similiter malitiam fieri sit bonum; similis enim ratio videtur in abstractis et concretis.

IV. Item, supposito quod malum fieri sit bonum, quaeritur in quo sit illa bonitas.

Non in malo: sic enim malum, in quantum malum, esset bonum; non ergo bonitas ista dicitur respectu malitiae. Nec est respectu subiecti: subiectum enim ipsum privatur bono; ergo non est bonum. Ponatur enim subiectum mali, sicut malus homo, abstrahatur malitia: non erit dicere malum iieri est bonum. Quaeritur ergo qua ratione dicitur malum fieri est bonum, quia nec ratione malitiae nec ratione subiecti videtur hoc posse esse verum.

Respondeo: I. Non est concedendum quod malum fieri sit bonum simpliciter, sed quod est bonum secundum quid, scilicet ratione boni quod ex ipso elicitur.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum "sola est divina vis" etc. patet solutio per illud quod sequitur "dum ex eis bona elicit" ; unde ratione illius dicuntur mala esse bona.

2. Ad illud Apoc. ultimo, 11 dicendum quod non valet malum fieri est iustum, ergo malum fieri est bonum ; nam bonum dicitur absolute, iustum vero dicit ordinem poenae ad culpam sive exigentiam; unde iustum copulat bonitatem secundum quid.

3. Ad illud quod obicit quod omne peccatum medium est poena, et omnis poena iusta, dicendum quod poena duplicem comparationem habet: unam ad divinam iustitiam, aliam ad culpam. Secundum comparationem ad divinam iustitiam, sic est iusta et a Deo; sed in quantum respicit culpam, sic habet principium defectivum. Similiter ipsum peccatum potest considerari in se: et sic culpa est nec bonum nec a Deo; vel potest considerari in quantum ordinatum: et sic est poena et a Deo, non quod ipsum malum sit a Deo, sed quod ipse ordo sit a Deo.

II. Ad aliud dicendum quod haec nullo modo est concedenda malum facere est bonum ; non enim est similis ratio in activa et passiva. Nam cum dicitur malum iieri est bonum, notatur potentia passiva; cum dicitur malum facere est bonum, notatur potentia activa; potentia autem activa mali non est bona; sed potentia passiva est bona, quia in malo est potentia passiva ad hoc ut ordinetur: est enim malum ordinabile ad bonum.

III. Ad aliud dicendum quod non debet concedi quod malitiam fieri sit bonum. Per malitiam enim notatur ipsa deformitas nullo modo ordinabilis ad bonum: non enim ponitur in hoc aliquod bonum; sed cum dicitur malum, notatur adhuc subiectum quod est natura bonum et sic ordinabile in bonum.

IV. Ad aliud dicendum quod cum dicitur malum fieri est bonum, non ponitur bonitas vel notatur respectu malitiae vel respectu subiecti ipsius malitiae, sed respectu boni illius quod elicitur ex illo malo sive respectu illius ad quod ordinatur malum; unde bonitas inest ordini sive illi ad quod ordinatur.

PrevBack to TopNext