I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 3
AN TENEAMUR CONFORMARE VOLUNTATEM NOSTRAM VOLUNTATI DIVINAE.
Videtur quod sic: a. Rom. 13, 10: "Perfectio legis est dilectio" ; tenemur ergo ad dilectionem; dilectio autem conformat voluntatem nostram voluntati divinae; tenemur ergo ad conformationem. — Quod autem dilectio conformet, dicit Hugo de S. Victore: "Scio, anima mea, quiaquidquid diligis, vi dilectionis in eius similitudinem transformaris".
b. Item, Glossa super Psalm.: "Voluntas Dei semper recta est, cui debemus conformari ut simus recti" ; sed tenemur esse recti; ergo tenemur conformare.
Contra: 1. Nullus tenetur ad impossibile; sed obstinati et damnati non possunt conformare; ergo non tenentur.
Respondeo: Praecepta negativa obligant semper et ad semper, affirmativa vero obligant semper, sed non ad semper.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur de obstinatis et damnatis: dicendum quod quamvis absolute teneantur qui sunt obstinati, tamen pro statu obstinationis dixerunt quidam quod obstinati non tenentur, quia hoc est eis impossibile. — Sed obicitur: ergo reportant lucrum de culpa. Respondeo: non est verum; si enim non est obligatus ad conformationem, tamen est obligatus ad poenam. — Secundum alios distinguendum, iuxta B. Anselmum, quod aut illa impossibilitas, qua non potest quis conformare vo1untatem suam voluntati divinae, surgit ex culpa vel non. Si non surgit ex culpa: non tenetur ad conformationem; si vero surgit ex culpa: non absolvitur a tentione; et secundum hoc dicunt quod obstinatus tenetur ad conformationem, licet illud sit impossibile.
2. Ad illud quod obicitur de illis qui sunt in peccato, quod continue peccant: respondendum sicut de caritate, ad quam tenemur semper, sed non ad semper; requiritur enim ad hoc quod teneatur [quis] moveri motu caritatis, quod sit in comprehensione bonitatis Dei et quod habeat habitum quo possit ferri ad dilectionem Dei. Similiter dicendum de conformatione.
On this page