Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 4

AN TENEAMUR VELLE QUOD VULT VOLUNTAS DIVINA

Quarto quaeritur an teneamur conformare voluntatem nostram voluntati divinae volendo quod vult.

Videtur quod non: a. Augustinus: "Bonus filius bona voluntate vult patrem vivere, quem Deus non vult vivere".

Contra: 1. Psalm.: "Non adhaesit mihi cor pravam". "Cor pravum et distortum habet qui non vult quod Deus vult".

2. Item, Deus non vult nisi quod bonum et iustum est; sed nos debemus velle quaecumque bona sunt et iusta; ergo tenemur velle quod Deus vult.

Respondeo: 1. Non tenemur velle quod Deus vult, sed bona voluntate possumus aliud velle quam quod Deus vult. Tamen distinguendum quod illud quod Deus vult aut est scitum a nobis aut ignoratum. Si ignoratum: non tenemur, quia ignorantia excusat. Si cognitum: uno modo tenemur, ut patebit infra ; et secundum hoc intelligenda est Glossa super Psalm., quia pravum cor habet qui non vult quod scit Deum velle.

2. Et similiter dicendum ad aliud quod secundum unum modum, qui iam dicetur, tenemur velle quaecumque scimus esse bona et iusta.

PrevBack to TopNext