I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, c. 5
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 6, Q. 6, C. 5
UTRUM TENEAMUR VELLE QUIDQUID SCIMUS DEUM VELLE.
Ad quod sic: a. Tenemur ad caritatem; vera autem amicitia est idem velle et idem nolle ; si ergo diligo Deum, volo quidquid scio ipsum velle.
b. Item, Augustinus: "Impius est cui displicet providentia" ; providentia autem est secundum acceptationem voluntatis Dei; ergo impius est cui displicet quod Deus vult.
c. Item, si possem velle contrarium eius quod scio Deum velle, ergo similiter possem dicere vel facere: quod est falsum; ergo similiter non possum velle contrarium eius quod scio Deum velle; ergo teneor velle quidquid scio ipsum velle.
Contra: 1. Beata Virgo sciebat Deum velle passionem Christi, quam ipsa nolebat, et non peccavit; ergo non tenebatur velle quod sciebat Deum velle. Similiter: "Tristes erant Apostoli de nece sui Domini".
2. Item, Ieremias optavit ne Ierusalem destrueretur: quod tamen sciebat Deum velle, quia iam sibi fuerat revelatum; non tamen peccavit.
3. Item, Luc. 19, 41: "Videns Iesus civitatem flevit super illam". Ergo noluit subversionem civitatis; tamen Deus illam volebat.
4. Item, si tenemur velle quod scimus Deum velle, sed scio Deum velle quod si ego pecco, quod Deus subtrahet mihi gratiam; ergo teneor velle hoc; sed si vellem hoc, vellem non esse bonus, quia sequitur: si subtrahitur mihi gratia, non sum bonus. — Item, teneor velle quod Deus mihi gratiam conservet; non ergo teneor velle quod Deus subtrahat mihi gratiam.
5. Item, Deus vult permittere me peccare; ergo teneor velle quod Deus permittat me peccare: quod videtur falsum, quia Christus docet orare ne inducamur in tentationem.
6. Item Philip. 1, 23-25: "Cupio dissolvi" etc.; sed Christus nolebat ipsum dissolvi, quia sequitur: "Confidens scio quod permanebo omnibus vobis ad profectum", quod volebat Deus, et hoc sciebat Apostolus.
Respondeo: Quidam dicunt quod in praeceptis et in prohibitionibus tenemur velle quod scimus Deum velle, in aliis non. — Sed contra: sicut culpa est declinare a prima veritate, cum scitur, ita culpa est declinare a prima bonitate, cum cognoscitur; sed peccatum est declinare a prima veritate; unde Augustinus: "Qui dicit falsum scienter, declinat a veritate in falsitatem" ; ergo similiter peccatum est declinare a prima bonitate sive a voluntate divina, cum cognoscitur.
Propter hoc alii dixerunt quod est voluntas vel appetitus rationis et sensualitatis; voluntate ergo rationis tenemur velle quod scimus Deum velle, non voluntate sensualitatis.
[Ad obiecta]: 1. Beata ergo Virgo et Apostoli passionem Christi voluerunt voluntate rationis, non voluntate sensualitatis, sed doluerunt de ea; unde et Christus sic eam noluit ; unde et dixit: "Tristis est anima mea" etc.
2. Item, ad illud Ieremiae dicendum quod est voluntas absoluta et conditionalis. Loquendo de voluntate absoluta, non voluit Ieremias illud, sed voluntate conditionali, sicut illud Rom. 9, 3: "Optabam anathema" etc., scilicet si esset optabile.
3. Ad illud de fletu super civitatem dicunt quod Dominus non flevit actum futurae subversionis, sed flevit pro culpa subversionis.
4. Ad aliud de subtractione gratiae: dicendum quod voluntas aliquando dicitur respectu actionis, aliquando respectu cessationis. Cum ergo dicitur Deus vult isti subtrahere gratiam, non dicitur voluntas respectu alicuius actionis, sed respectu cessationis. Voluntas vero cessationis non dicit voluntatem in aliquid, et ideo non teneor velle quod Deus subtrahat mihi gratiam.
5. Similiter dicendum [ad illud] Deus vult permittere me peccare: non enim dicitur voluntas in aliquid, sed respectu non cohibitionis, cum possit.
6. Ad aliud Apostoli dicendum quod voluntas illa non fuit voluntas sensualitatis, quia illa non est respectu boni aeterni, sed fuit voluntas rationis. Sed ratio potest considerari, ut natura vel ut ratio: ut natura semper appetit bonum aeternum; sed ratio ut ratio semper considerat voluntatem Dei, et ideo se conformat ei.
Aliter dicendum, secundum alios, quod voluntas divina potest respicere volentem sive voluntatem meam, vel volitum. Teneor ergo velle quod scio 'Deum me velle, ita ut voluntas divina respiciat volentem vel voluntatem; non autem teneor velle illud quod scio Deum velle. Unde Glossa super illud: "Rectas decet collaudatio": "Congruit ut quaecumque vult Deus te velle, velis et tu". Contingit autem Deum aliquid velle quod non vult me velle, ut mortem patris mei; unde quamvis ego scirem Deum velle aliquid, non debeo illud velle, nisi congruat mihi illud velle aut non: si congruit mihi, teneor illud velle; si non congruit, non teneor. Unde Augustinus: "Potest quis velle bonum quod sibi non congruit". Et propter hoc, quia subtrahere gratiam et huiusmodi non congruunt, ideo non tenemur ea velle.
[Ad obiecta]: a. Ad illud quod obicitur quod vera amicitia est idem velle et idem nolle: respondeo quod verum est, quod convenit amico velle.
b. Similiter ad illud Augustini: "Impius est cui divina displicet providentia": dicendum quod illud quod displicet potest considerari absolute sive in se, vel in relatione ad divinam providentiam. Si illud, quod subest divinae providentiae, in se consideratum, displicet, non est malum; sed si consideretur in relatione ad divinam providentiam, iste, cui displicet, impius est.
c. Ad aliud dicendum quod contrarium eius quod scio Deum velle, potest esse dupliciter. Si enim contrarietas attendatur ex parte voliti solum: sic possum velle contrarium eius quod scio Deum velle, et dicere et facere, sicut si scirem Deum velle mortem patris mei, tamen possum velle eius vitam et laborare ad eius vitam et dicere medico ut ad hoc laboret. Si vero attendatur contrarietas ex parte volentis, non debeo, quia non debeo velle contrarium eius quod scio Deum me velle; Deus autem non vult me velle mortem patris.
On this page