I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 2, c. 5
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 2, C. 5
SECUNDUM QUID SIT PROCESSIO SPIRITUS SANCTI.
Circa quod proceditur sic: 1. Aut enim procedit a Patre et Filio ex eo quod sunt unum aut ex eo quod sunt differentes. Si ex eo quod sunt unum: sed non sunt unum nisi in essentia; ergo secundum hoc essentia est principium sive origo processionis Spiritus Sancti; ergo essentia spirat Spiritum Sanctum: quod est falsum et supra improbatum. Si vero ex eo quod sunt differentes: sed ex eo quod sunt differentes non conveniunt in aliquo; ergo ex eo quod sunt differentes non conveniunt in spiratione Spiritus Sancti; sed ex spiratione est processio Spiritus Sancti; ergo processio Spiritus Sancti a Patre et Filio non est ex eo quod sunt differentes; ergo nulla ratio videtur esse quare processio Spiritus Sancti sit a Patre et Filio.
2. Item, obicitur: Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum: aut ergo secundum quod Deus aut secundum quod Pater et Filius aut secundum quod uterque est spirator. Si secundum quod Deus: cum Spiritus Sanctus sit Deus, Spiritus Sanctus spiraret se. Si secundum quod Pater et Filius: sed secundum quod Pater generat, secundum quod Filius est genitus; ergo ratio generationis esset ratio spirationis. Praeterea, secundum quod Pater refertur ad Filium, secundum quod Filius refertur ad Patrem solum: ergo secundum relationes easdem, quibus ad se invicem referuntur Pater et Filius, referrentur ad Spiritum Sanctum: quod est falsum. Relinquitur igitur quod nec secundum quod Deus nec secundum quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum. Si vero secundum quod utrique convenit esse spiratorem - contra: eo quod spirant, de utroque dicitur spirator, sicut supra dicebatur quod Pater eo quod generat est Pater, non eo quod est Pater generat. Relinquitur igitur quod spirare est magis ratio ei quod est esse spiratorem quam e converso; non videtur ergo aliqua ratio spirationis Patris et Filii; ergo nec processionis Spiritus Sancti.
Respondeo: Secundum Richardum de S. Victore dicendum quod sicut maxima caritas, quae non potest non intelligi in summo bono, necessario probat generationem Filii a Patre et est ratio ipsius generationis — quia oportet quod amor in alterum tendat ad hoc quod caritas esse queat, et ubi est summa caritas, oportet quod sit ibi persona volens alii bonum, quod bonum est ipse communicans illi, et hoc necessario erit secundum communionem totius substantiae: unde et generatio — ita et ratio processionis Spiritus Sancti est caritas praecipua. Unde idem Richardus de S. Victore: "Sicut in summa caritate non potest deesse quod est optimum, ita nec potest deesse quod estpraecipuum; praecipuum autem in vera caritate est alterum velle diligi ut se". "Quamdiu enim isteab alio solus diligitur, praecipuae dulcedinis suae delicias solus possidere videtur; similiter et alius, quamdiu condilectum non habet, praecipui gaudii communione caret; ut autem uterque possit istiusmodi delicias communicare, oportet eoscondilectum habere", scilicet Spiritum Sanctum. Hinc est quod sicut Filius dicitur dilectus a Patre, ita Spiritus Sanctus condilectus; unde magis evidenter possumus dicere, secundum Richardum, quod sicut ratio generationis Filii a Patre est summa dilectio, ita ratio processionis Spiritus Sancti est condilectio. Ratione enim summae dilectionis, quae intelligitur in persona Patris, est ratio generationis; condilectio vero summa, quae intelligitur in personis Patris et Filii, est ratio processionis Spiritus Sancti ab eis. Unde Richardus: "Quandounus alteri amorem impendit et solus solum diligit, dilectio quidem est, sed condilectio non est. Quando duo se mutuo diligunt et istius in illum, illius in istum affectus discurrit etquasi in diversa tendit, utrobique quidem dilectio est, sed condilectio non est. Condilectio vero est cum a duobus diligentibus tertius concorditer diligitur et socialiter amatur et duorumaffectus tertii amoris incendio in unum conflatur. Ex iis itaque patet quod in ipsa divinitate condilectio locumnon haberet, si duobus existentibus tertia persona deesset".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum dicendum quod non procedit Spiritus Sanctus a Patre et Filio solum ex eo quod sunt unum vel ex eo quod sunt differentes, sed ex eo quod differentes sunt unum. Ex eo enim, sicut dicit Augustinus, quod "unus diligens eum qui de illo est et unus diligens eum a quo est" et etiam uterque Deus, tertium ponere necesse est, scilicet ipsum amorem, qui procedit de utroque, scilicet Spiritum Sanctum Deum.
On this page