I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 2, c. 4
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 2, C. 4
A QUO SIT PROCESSIO SPIRITUS SANCTI.
Nam Graeci negant eam esse a Filio et dicunt solum a Patre Spiritum Sanctum procedere. Et ad hoc inducunt auctoritates et rationes, scilicet ad confirmationem sui erroris: 1. Primo auctoritatem Ioannis Damasceni, in I Sententiarum: "Spiritus Sanctus virtus est sanctificativaa Patre indistanter procedens et in Filio requiescens". Ergo Spiritus Sanctus est a Patre in Filium; non igitur est a Filio.
2. Item, idem, in eodem: "Filium dicimus Patris Filium, et procedere dicimus a Patre Spiritum Sanctum; Filii vero Spiritum dicimus Sanctum, non tamen a Filio procedere dicimus". . 3. Item, Dionysius: "Ex immateriali et impartibili bono cordialia bonitatis exorta sunt lumina, et ab eaquae ab ipso et in se ipsis ad invicem coaeternae pullulationis remanserunt irrecessibilia". Ex qua auctoritate volunt dicere quod Filius et Spiritus Sanctus procedunt et Patre ita quod neuter ab alio.
4. Item, Dionysius: "Filius et Spiritus Sanctus sunt quasi divina seminavel quasi flores, et quasi lumina superessentialia ea sumimus; qualiter autemsint nec intelligere nec vere dicere possumus". Volunt ergo dicere quod Filius et Spiritus Sanctus sunt quasi duo rivuli a Patre procedentes ita quod neuter ab alio.
5. Item, Gregorius Theologus, in Sermone de Spiritu Sancto: "Sicut radii solaris luminis ab ipso procedentesnon separantur nec ab invicem abscindunturet usque ad nos luminis emittunt claritatem, eo modo Filius et Spiritus Sanctus, geminus Patris radius, usque ad nos miserunt lumen claritatiset Patri sunt coniuncti".
6. Item, obiciunt quod non invenitur in Evangelio quod Spiritus Sanctus procedat a Filio, sed solum quod "procedit a Patre", Ioan. 15, 26, ubi fides integra continetur; propterea non est aliquo modo dicendum nec credendum quod Spiritus Sanctus procedat a Filio.
7. Item, non est expressum "in principalibus quatuor Conciliisquae apud illos celebrata sunt, in quibus subiunguntur anathemataut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel praedicare quam ibi contineatur liceat". Unde arguunt nos anathematis reos, quia quicumque Spiritum Sanctum a Filio procedere inquiunt, addunt.
8. Item, obiciunt quod non continetur in Symbolis maxime in illo quod scripsit "Leo Papa in tabula argentea post altare B. PauliApostoli" nec etiam in Symbolo "quod cantatur in Missa, quod [editum] fuit in Nicaeno Concilio, in cuius fine subiunctum est: Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit, anathema sit".
10-11. Si dicatur quod habeant per revelationem: sed cum Deus velit omnes salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, quare non fuerunt eorum episcopi convocati cum hoc adderetur Symbolo fidei?
12. Item, per rationes videtur idem ostendi. Nam constans est quod potentia cognitiva potest egredi in actum suum non egrediente motiva in actum suum et, e converso, potentia motiva potest egredi in actum suum non egrediente cognitiva in actum suum, quia voluntas libera est et ideo nulli alii adstricta est; si autem libera est, egreditur in actum suum libere, non dependens a cognitiva quae prius egrediatur in actum suum, tamen aliquando per illuminationem rationis egreditur motiva in actum suum, non tamen hoc est necessarium. Cum ergo summa libertas sit in Deo, et egressio sit duplex, egressio in velle et egressio in cognoscere — et egressio in velle est quam concomitatur processio Spiritus Sancti a Patre, et egressio in cognoscere quam concomitatur generatio Filii a Patre — ergo non dependent ab invicem esse Filii a Patre et esse Spiritus Sancti a Patre; sic ergo uterque procedit quod neuter procedit ab alio.
13. Item, procedere est ab aliquo in aliquid; cum ergo Spiritus Sanctus procedat aeternaliter, ab aliquo procedit et in aliquem; sed Ioan. 15, 26 dicitur quod procedit a Patre; quaeritur ergo in quid. Non est invenire nisi in Filium, quia non procedit in se ipsum; procedit igitur a Patre in Filium; non ergo procedit a Filio.
14. Item, si procedit a Filio, quaeritur in quid. Non in se ipsum; ergo in Patrem, quia non est ibi alius; ergo procedit a Filio in Patrem ; ergo Pater recipit a Filio: quod falsum est et inconveniens, cum ipse sit primus fons, primum principium.
15. Item, ad Hebr. 1, 3, Apostolus comparat generationem Filii a Patre generationi splendoris a luce; ergo simili ratione poterit comparari processio Spiritus Sancti processioni caloris a sole. Si ergo calor non dicitur procedere a splendore, sed solum a sole, Spiritus Sanctus non debet dici procedere a Filio, sed solum a Patre.
16. Item, Filius est a Patre ut verbum a dicente, Spiritus Sanctus a Patre ut spiritus a spirante; ergo Spiritus Sanctus se habet ad Filium ut spiritus ad verbum; sed spiritus est vehiculum verbi et nullo modo dicitur procedere a verbo, sed a spirante; ergo similiter nec Spiritus Sanctus procedit a Filio, sed solum a Patre.
Contra: a. Ioan. 15, 26: "Cum venerit Spiritus Sanctus, quem ego mittam vobis a Patre". Ergo Spiritus Sanctus mittitur a Filio; sed qui mittitur ab aliquo, procedit ab eo; ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio.
b. Item, Ioan. 14, 26: "Paraclitus autemSpiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo", id est in virtute mea. Ergo Spiritus Sanctus habet virtutem a Filio; ergo cum ab eodem sit in ipso virtus et esse, habet esse a Filio.
c. Item, Ioan. 16, 13: "Non loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur" etc. Super hoc dicit Augustinus: "Cur non credamus quod a Filio procedit Spiritus Sanctus, cum similiter ab eo loquatur?"
d. Item, ibidem: "Ille me clarificabit, quia de meo accipiet" ; sed constat quod non accipiet ab eo creatum quid; ergo ab eo accipiet increatum; increatum igitur donum accipit ab eo; sed idem est esse et esse donum; ergo accipiet ab eo esse; ergo procedit a Filio.
e. Super illud: "De meo accipiet", dicit Ioannes Chrysostomus: "Id est de mea cognitione" ; sed a quocumque accipiet cognitionem Spiritus Sanctus, ab eodem accipit essentiam; ergo habet esse sive essentiam a Filio; ergo procedit ab ipso.
f. Item, Augustinus, super Ioan. 16, 13: "Quaecumque audiet, loquetur": "Cur non credamus quod de Filio procedit Spiritus Sanctus, cum sit Filii Spiritus? Si enim ab eo non procederet, non post resurrectionem se repraesentans discipulis insufflasset eis, dicens: "Accipite Spiritum Sanctum", Ioan.20, 22. Quid enim aliud significat nisi quod procedit Spiritus Sanctus de ipso?"
g. Item, Marc. 5, 30: "Ego sensi de me virtutem exiisse". Augustinus: "Nomine virtutisSpiritus Sanctus intelligitur" ; Luc. 1, 35: "Virtus Altissimi obumbrabit tibi", et ultimo, 49: "Sedete in civitate, donec induaminivirtute ex alto". Ergo Spiritus Sanctus exit et procedit a Filio.
h. Item, sunt aliae auctoritates plures Doctorum graecorum: Athanasii, Didymi, Cyrilli, Ioannis Chrysostomi, in Sententiis, dist.11.
i. Item, idem ostenditur per rationes. Supposita hac propositione quod "omnis amor procedat ab amante, cum Spiritus Sanctus sit amor Filii quo Filius amat Patrem, ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio".
k. Item, si duae personae immediate procederent a Patre ita quod non una ab alia, cum ex parte Patris non sit nisi unus existentiae modus, omnino idem modus esset exeundi duarum personarum a Patre; ergo si una existeret per modum generationis, et alia; utraque ergo esset Filius; et si una esset Verbum, et alia; ergo cum unicum sit Verbum summe perfectum ad dicendum omnia, nugatio esset in Patre si protulisset Verbum aliud. Relinquitur igitur quod non potest poni quod duae personae procedant a Patre ita quod neutra ab alia; procedit igitur vel Filius a Spiritu Sancto vel Spiritus Sanctus a Filio; sed non Filius a Spiritu Sancto; ergo Spiritus Sanctus procedit a Filio.
l. Item, si procederent duae ab una ita quod neutra ab altera, non esset summa germanitas vel convenientia; ergo nec summus amor: quod est inconveniens.
m. Item, si duae personae procedunt immediate ab una, aut procedunt secundum unum modum vel secundum alium et alium. Si secundum modum unum: ergo si una est Filius, et alia; si secundum alium et alium modum: tunc penitus inter eas nulla esset 8 germanitas vel convenientia personalis habitudinis, quia secundum illum modum nunquam ad invicem referrentur: quod est inconveniens. Relinquitur igitur quod sic duae personae procedunt ab una, ita quod una procedat ab una sola et alia procedit ab una cum alia.
n. Item, in imagine trinitatis creatae est amor non solum procedens a mente, sed a mente et notitia; ergo similiter in Trinitate increata Spiritus Sanctus non solum procedit a Patre, sed a Patre et Filio.
o. Item, Gal. 4, 6: "Misit Deus Spiritum Filii" ; unde bene dicitur Spiritus Filii. Sed quae est habitudo hic notata ? Constans est quod habitudo genitivi dicit habitudinem in prima ratione gignentis ad genitum; sed si diceretur Spiritus Sanctus a Filio, haec praepositio a notaret originem; ergo cum magis proprie dicatur quod Spiritus Sanctus habet originem a Filio quam generationem, adhuc magis proprie dicetur Spiritus Sanctus a Filio quam Spiritus Filii.
Solutio: Dicendum quod procedere dicitur dupliciter. Uno modo dicitur procedere in motu locali motus ab aliquo in aliquid; alio modo dicitur procedere in exitu causati a causa vel motus a movente. Secundum primum modum procedere requirit duplicem terminum: a quo et in quem; secundum modum secundum non requirit nisi unum, scilicet a quo. Unde et secundum hos duos modos potest transumi ad processionem Spiritus Sancti verbum procedendi. Graeci vero verbum procedendi transtulerunt a motu locali; unde processionem Spiritus Sancti aeternam intellexerunt ab aliquo in aliquem. Et ideo secundum hunc modum non concesserunt quod procederet Spiritus Sanctus a Filio, quia ex hoc sequeretur quod procederet a Filio in Patrem: quod non est conveniens, cum in ipso Patre sit ratio primi principii et nihil habeat Pater a Filio; si autem diceretur quod procederet a Filio in Patrem, videretur Pater aliquid habere a Filio. Sed concesserunt quod procedat a Patre in Filium: in quo ostenditur quod est amor Patris ad Filium et etiam insinuatur quod Filius habeat esse a Patre. Latini vero transumunt verbum procedendi ab exitu sive processu causati a causa. Unde dicunt quod procedere est ab aliquo exire, quamvis non in aliquem, secundum quod dicitur a mente et notitia procedere amor, quamvis non intelligitur in aliquid. Et secundum hunc modum dicunt Latini quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio, quia exit ab utroque velut amor a notitia et mente.
[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc patet responsio ad auctoritates Ioannis Damasceni ; nam ipse accipit procedere secundum primum modum.
3-4-5. Ad auctoritates vero Dionysii et Gregorii Theologi dicendum quod cum dicuntur coaeternae pullulationes vel duo lumina vel duo semina vel duo radii Filius et Spiritus Sanctus a Patre, non negatur per hoc quod unus, scilicet Spiritus Sanctus, non habeat originem ab alio, videlicet a Filio, sed per hoc insinuatur in Patre ratio primae originis et primi principii et duplex modus emanationis vel exitus a primo principio, Patre: unus conveniens Filio, qui fluit per generationem, alius Spiritui Sancto, qui fluit per processionem.
6. Ad sextum respondendum, secundum Augustinum in V libro De Trinitate: "Cur dixit Filius: "De Patre procedit", si de Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus? nisi quia solet ad eum referri etiam quod ipsius estde quo et ipse est, sicut ipse Ioannesdicit: "Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me"; si igitur hic intelligitur eius doctrina, quam tamen dixit esse non suam, sed Patris, quanto magis illic intelligendus est Spiritus Sanctus de ipso procedere, ubi ait: "De Patre procedit", ut non diceret de me non procedit!" Quapropter qui potest intelligere in eo quod ait Filius, Ioan. 5, 26: "Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso", intelligat etiam sicut habet in se ipso Pater ut de illo procedat Spiritus Sanctus, sic dedit Filio ut de ipso etiam procedat Spiritus Sanctus.
7. Ad septimum respondendum, secundum Augustinum, quod addere aliud est addere contrarium, secundum quod dicitur ad Gal. 1, 8: "Qui aliud evangelizaverit vobis, anathema sit" ; unde docere aliud est docere contrarium; non ergo dixit Apostolus: si quis addiderit, quia "sibi praeiudicaret, qui", ait, I Thess. 3, 10, "cupiebat ad eos venire ut suppleret quae illorumfidei deerant; sed qui supplet quod minus erat, addit, non quod inerat, tollit". Secundum ergo hunc modum dicendum est quod Latini addentes, quod verum erat, Spiritum Sanctum procedere a Filio, quatuor Conciliis et etiam Symbolis non aliud praedicaverunt, id est contrarium, sed veritatem inexplicatam expresserunt.
8. Ad octavum dicendum quod ex hoc quod non continetur in Symbolo quod scripsit Leo Papa nec etiam in illo quod cantatur in Missa sive in Nicaeno Concilio, non est argumentum quod non sit dicendum, quia sicut dicit Anselmus, in libro De processione Spiritus Sancti: "Non omnia quae credere et confiteri debemus ibi dicta sunt: non enim ibi dicitur Dominum ad infernum descendisse quod tamen communiter credimus".
9. Ad nonum: in dicendum quod consequitur ex fide et ex verbis Scripturae, scilicet Evangelii, sicut supra ostensum est. Unde dicit Anselmus, in libro De processione Spiritus Sancti: "Si error est credere de Filio Spiritus Sancti processionem, ipsa divina auctoritas nos in errorem inducit, cum et illa, ex quibussequitur processio et quae illam sequuntur, nos docet nec alicubiaut illam negat aut quod illi repugnat aliquo modo pronuntiat. Si ergo quia nusquam eam divina profert auctoritas, ideo non est dicendum, dicatur similiter quia nusquam illam negat nec aliquid dicit quod repugnet, non esse negandum: dicimus enimquia satis illam affirmat, cum illa asserit unde probatur etnullo modo aliquid significat unde negetur".
10. Ad decimum dicendum, secundum Anselmum, in eodem libro: "Si quaeritur cur factum sit, dicimus quod necesse erat propter quosdam minus intelligentes, quinon animadvertebant in illis, quae universa credit Ecclesia, contineri [et] ex iis sequi Spiritum Sanctum de Filio procedere: neforte hoc credere dubitarent. Quod quamnecessarium fuerit, perillos qui hoc negant, quia in illo Symbolo positum non est cognoscimus. Quoniam igitur et necessitas cogebat et ratio nullaprohibebat et vera fides hocadmittebat, fiducialiter asseruit Latinitas quod credendum et confitendum esse cognoscebat".
. 11. "Quod autemquaeritur quare hoc Graecorum Ecclesiae consensu factum non est, respondemus: quia nimis erat Latinisdifficile Graecorum episcopos ad consulendum de hac re colligere nec erat necesse, unde non dubitabantin quaestionem adducere. Quae enim Ecclesia est, quae per amplitudinem unius regnidilatatur, cui non liceat aliquid secundum rectam fidem constituere, quod in conventu populi utiliter legatur aut cantetur? Quanto in magis licuit Romanis hoc constanter proferre in quo omnes gentes et omnia regna, quae latinis utuntur litteris, pariter concordant!"
12. Ad duodecimum dicendum quod est comparare potentiam cognitivam motivae, ut comparentur secundum actum vel secundum habitum. Si comparentur secundum actum: non necessario ordinatur una ad aliam, immo utraque potest exire in actum suum sine altera. Si vero comparentur secundum habitum in quantum egreditur in actum, naturaliter ordinatur potentia cognitiva ad motivam ut principium eius, quia ad hoc quod ipsa egrediatur in actum necesse est praeexistere habitum cognitivae — ad hoc enim quod potentia motiva egrediatur in actum suum, quod est velle bonum, necesse est quod sit actu vel habitu praecognitum ipsum bonum — et quia in Deo quidquid est est actu, non differt habitus ab actu: unde eadem est ratio in habitu et actu. Ordine igitur naturae egressio per modum voluntatis, quae est processio Spiritus Sancti, habet, velut sui originem, egressionem quae est per modum cognitionis, quae est generatio Filii; ex quo relinquitur quod ipse Spiritus Sanctus est a Patre et Filio velut a mente et intelligentia amor. Tamen Sancti, qui secundum ea quae secundum nos sunt, de divinis loquuntur, aliquando accipiunt comparationem cognitivae et motivae secundum actum ad exprimendum quia sicut a potentia mentis est duplex exitus, cognitionis et voluntatis, ita et a Patre est duplex exitus, generationis Filii et processionis Spiritus Sancti; et secundum hunc modum loquendi non exprimitur quod Spiritus Sanctus procedat a Filio. Aliquando accipiunt comparationem secundum habitum, in quantum refertur ad actum; et tunc ostenditur et exprimitur ordo naturae, qui est in hoc quod Filius a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque, velut intelligentia quae est per modum cognitionis a mente et amor per modum voluntatis ab intelligentia et mente.
13. Ad decimum tertium dicendum quod verbum procedendi potest transumi ad divina dupliciter: ab exitu causati a causa sive processione, et hoc modo non dicit verbum procedendi nisi exitum ab alio, non in aliquid, et hoc modo convenit processioni aeternae Spiritus Sancti; vel potest transumi a motu locali, et tunc dicit velut motum ab aliquo in aliquid, et hoc modo convenit processioni Spiritus Sancti temporali, quae intelligitur processio Spiritus Sancti a Patre et Filio ad sanctiticandum creaturam.
15. Ad decimum quintum dicendum, secundum Anselmum, in libro De processione Spiritus Sancti: "Dicunt Graeci quod sicut calor et splendor procedunt a sole ita quod neuter ab altero, ita Filius et Spiritus Sanctus possunt esse de Patre ut neuter sit ab altero. Sed si ita est, unde habent qui hoc dicunt quod Spiritum Sanctum confitentur esse Filii et Filium negant esse Spiritus Sancti? Nam sicut nulla ratio admittit ut splendor sit caloris aut calor splendoris, ita nec patitur veritas ut Spiritus Sanctus magis sit Filii quam Filius Spiritus Sancti. Quapropter si negare non audent Spiritum Sanctum esse Filii, negent Filium et Spiritum Sanctum ita esse pariter de solo Patre sicut sunt splendor et calor de uno sole".
16. Ad ultimum dicendum quod est verbum interius et est verbum exterius et spiritus interior et spiritus exterior. Potest igitur fieri comparatio verbi interioris ad spiritum creatum interiorem, ut sic cognoscatur Spiritus increatus, qui Deus est, in distinctione personarum a Patre et Filio; vel potest fieri comparatio verbi exterioris ad spiritum exteriorem. Augustinus vero et Latini faciunt comparationem secundum primum modum; Ioannes vero Damascenus et Graeci secundum modum secundum. Secundum enim Augustinum, primo est mens, deinde verbum sive cogitatio: cogitatio enim mente concepta verbum est, consequenter vero ex utroque spiratur affectus amoris. Secundum vero Ioannem Damascenum et Graecos accipitur comparatio exterius secundum hunc modum: primo est intellectus, deinde verbum, scilicet vox quae exprimit intellectum dicentis, tertio spiritus sive flatus, qui est vehiculum verbi; intellectus enim format vocem et spirando in ipsa voce ostendit se ipsum. In prima comparatione ostenditur qualiter Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio; in secunda vero comparatione non ostenditur quod Spiritus procedat a Verbo sive a Filio, sed quod uterque procedat a Patre. Quia ergo verbum interius verius est verbum quam verbum exterius — sicut dicit Augustinus, XV De Trinitate: "Verbum, quod foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cuimagis competit verbi nomen; nam illud quod profertur carnis ore, vox verbi est" — ita et spiritus interior, qui est amor, verius est spiritus quam spiritus exterior et etiam spiritualius et simplicius. Ex hoc igitur magis debet accipi comparatio ad divina ex verbo et spiritu interiori; propterea verius Latini de divinis annuntiant quam Graeci. — Praeterea, verior est comparatio imaginis Dei, quae in sola anima est, quam comparatio vestigii, quae est in aliis. Cum ergo Latini, assumpta comparatione imaginis creatae, loquantur de generatione Verbi aeterni et processione Spiritus Sancti, Graeci vero sumpta comparatione vestigii, ut scilicet verbi corporalis et spiritus corporalis, verius et rectius loquuntur Latini quam Graeci. Non valent igitur rationes quae opponuntur a Graecis ex comparatione verbi exterioris et spiritus exterioris, vehiculi ipsius verbi, et ex comparatione splendoris et caloris.
On this page