Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 6

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 6

AN NUMERUS PERSONARUM SIT FINITUS VEL INFINITUS.

Sexto quaeritur an sit ibi numerus finitus vel infinitus sive productio personarum finita vel infinita.

Ad quod sic: 1. Virtuosior est virtus quae recipit multitudinem relativorum quam quae non recipit, et ideo virtus divinae unitatis secum patitur multitudinem relativorum; virtutis ergo est quod recipit multitudinem duorum; ergo et maioris virtutis si recipit multitudinem trium, et maioris si quaternarii; ergo et infinitae virtutis est recipere multitudinem infinitorum; numerus ergo personarum in divino esse, cum virtus eius sit infinita, est infinitus et earum productio infinita.

2. Secunda ratio. Bonum est ratio communionis; ergo ubi maior communio, maior est bonitas; ergo si communicaret divina bonitas suum esse infinitis personis, ipsa maior esset; sed ponendum est quod ipsa sit maxima et infinita; ergo et infinitae personae producuntur ab ea.

3. Tertia ratio. Lux producit ex se splendorem et ex luce et splendore procedit calor; quidquid vero est perfectionis luci creatae, dandume est luci increatae; sed perfectionis esset luci creatae quod posset ex se producere plures splendores et plures calores; ergo lux increata, quae est perfectissima et infinita, producit ex se infinitos splendores et sic infinitos filios, et infinitos calores et sic infinitos spiritus sanctos.

Ad oppositum: a. Ubicumque est infinitas aliquorum numero, inordinatio est et confusio; sed a divino esse omnis confusio et omnis inordinatio relegatur; ergo non est in ipso numerus personarum infinitus.

Solutio: Dicendum quod numerus divinarum personarum non potest esse infinitus, quia ubi est numero infinitum, ibi ponitur inordinatio et confusio; et ita, cum summa ordinatio et perfecta distinctio debeat esse in personis divinis, relinquitur quod eis repugnat necessario numerus infinitus.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem in contrarium dicendum quod virtuosior et potentior est virtus quam consequitur multitudo relativorum ordinatorum et distinctorum invicem et non confusorum; sed ubi est numero infinitum, non est ordo; si ergo poneretur ibi multitudo relativorum sive personarum infinita, non esset ordo in divinis personis; quia ergo summa ordinatio debet ibi esse, ut ostendatur ibi esse i summus ordo et concordia, stat numerus personarum in tribus, quia summus ordo et concordia stat in tribus. Unde Augustinus dicit quod ille numerus maior est in quo est maior harmonia; et ideo vult dicere quod numerus divinarum personarum est numerus trium. Item, ubi est numero infinitum, ibi est confusio, quae ab esse divino omnino tollitur.

2. Ad secundam rationem dicendum, sicut dictum est ad istam: bonitas divina non est ratio nisi communionis ordinatae et distinctae. Unde ubi maior communio, maior bonitas: verum est, si sit communio ordinata et distincta.

3. Ad tertiam rationem dicendum quod imperfectionis est in luce creata quod ex se producat plures splendores et plures calores. Si enim tantum posset uno splendore quantum pluribus, non produceret plures. In divinis autem productio Filii a Patre est splendoris perfecti, et ideo supervacuum et confusio esset quod esset productio plurium filiorum. Similiter si tantum posset lux creata uno calore quantum potest pluribus, non produceret plures, immo supervacua esset productio plurium; idem autem est productio et unius Filii et unius Spiritus Sancti et plurium, quia utraque istarum est productio perfecta et rei perfectae; et ideo non est productio nec numerus personarum divinarum in infinitum.

Et sic patet responsio ad Quaestionem istam.

PrevBack to TopNext