Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, c. 5

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 3, C. 5

UNDE SIT RATIO NUMERI IN DIVINIS.

Quinto quaeritur unde sit ibi ratio numeri, et quaeritur an sit ibi ratione caritatis, sicut videtur Richardus ponere, in libro De Trinitate, aut hoc sit de perfectione personae, quod scilicet aliam requirat et se multiplicet, aut de perfectione virtutis.

1. Quod istud non sit ex parte perfectionis personae patet: quoniam si perfectio personae Patris requirit personam aliam, scilicet personam Filii, ergo non erit ita perfecta si careat illa et ita perfectio personae Patris dependeret a persona Filii; quod est inconveniens dicere: sic enim Pater a Filio dependeret.

2. Praeterea, ostenditur quod amor sive caritas non sit ratio illius numeri, quia caritas sive amor sequitur bonitatem: nam bonum est ratio dilectionis; si ergo non potest poni numerus iste ex ratione bonitatis vel essentiae, quod idem est, ergo nec ex ratione amoris vel caritatis. — Minor patet: quoniam ex parte essentiae non potest poni nisi unitas.

3. Praeterea, ostenditur quod non sit ibi numerus ex parte perfectionis virtutis ut ipsa se multiplicet, quia virtus illa est infinita et coniuncta suo actui; ergo actus eius est infinitus et ita sequeretur quod esset multiplicatio personarum in infinitum, cum iste esset actus eius: quod esset inconveniens.

Propter hoc quaeritur a quo est ibi ratio numeri sive ex parte cuius.

Solutio: Dicendum, cum quaeritur unde sit numerus vel ratio numeri in divinis, dicimus quod iste numerus est ex parte perfectionis virtutis et bonitatis et caritatis; tamen appropriando secundum rationem intelligentiae, ratio bonitatis est sicut principalis ratio illius numeri: quia laus boni et eius perfectio ostenditur in communicatione, sed communicatio semper est unius ad alium, et ideo ubi est communio, semper est alius et alius, et ita multiplicatio et numerus, et bonitas summa est quasi principalis causa istius multiplicationis in divinis. Sed cum bonitas sit communior quam natura et voluntas, sicut est duplex principium, unum quod est natura, alterum quod est voluntas, sic bonitas duobus modis erit, quia est bonitas naturae et bonitas voluntatis, et haec est caritas. Communicat ergo se bonitas vel per modum naturae vel per modum voluntatis sive affectionis. Communicatio bonitatis, quae est per modum naturae, illa plena est et perfecta per generationem; quod tamen sit de parte substantiae vel essentiae et non de tota essentia, istud imperfectionis est in natura. Quia ergo omnis imperfectio a bonitate summa removenda est et omnis ei perfectio tribuenda, ideo necessarium est quod communicet se per modum naturae, quae communio est per generationem, et quod illa generatio non sit de parte essentiae, sed de tota essentia; et haec communio bonitatis est ratio distinctionis sive numeri in distinctione determinata, quae est Patris ad Filium. Sed sicut communicat se bonitas per modum naturae, ita per modum voluntatis, quia summi boni summa est communio; non esset autem summa nisi communicaret se per modum naturae et voluntatis; et ideo communicat se per modum voluntatis, quae communio est per amoris affectum sive caritatem; et haec communio summi boni est ratio numeri in distinctione determinata, quae est Patris et Filii ad Spiritum Sanctum. Ratio ergo numeri sumitur ex parte perfectionis summae bonitatis; sed communio totius essentiae per generationem, cum essentia non habeat partem, est ratio numeri Patris ad Filium, communio per naturam voluntatis ratio numeri et distinctionis Spiritus Sancti ab utroque.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem, qua obicitur quod ex parte personae erit imperfectio: dicimus, secundum Richardum, quod aliud est perfici ab aliquo et aliud perfici in aliquo. Persona ergo Patris, ex hoc quod producit personam Filii, perficitur in illo et ostenditur eius perfectio in illa productione, sed non perficitur ab illo, sicut dicimus quod forma perficitur in materia, sed non a materia, immo e converso. Unde Richardus, in libro De Trinitate: "In divinis persanis sane notandum", quod supra ostensum est, "quod perfectio unius exigit adiunctionem alterius, et consequenter in geminis perfectio utriusque requiritcohaerentiam tertiae" Et est sua ratio ex parte caritatis sive summae dilectionis: quia ubi est perfecta caritas, ibi dilectio et condilectio — quia perfecta caritas non est unius ad se, immo perfectio dilectionis in aliquo necessario exigit alium quem diligat ut se — sed condilectio est non solum diligere alium ut se, immo etiam alium velle diligi ut se et etiam velle quod ille diligat alium ut se. Et vult dicere quod per hanc dilectionem et condilectionem quae est in Deo, quia in eo est perfecta caritas, sint necessario tres personae et non plures: quia Pater diligit Filium ut se, item vult eum diligi ut se et etiam, active loquendo, vult quod alium diligat; et in hac condilectione sumitur persona Spiritus Sancti, qui est amor dilectus, ut ita loquar. Unde dicit sic Richardus: "Si in illa vera divinitate sola una persona esset, utique non haberet cui summum amorem impenderet nec qui sibi summum amorem rependeret. Unde ergo illisummae dulces illae deliciae abundarent, quae, ut dictum est, non tam de proprio quam de alieno corde hauriri solent?" "Quando unus alteri amorem impendit et solus solum diligit, dilectio quidem est, sed condilectio non est. Quando duo mutuo se diligunt et summi desiderii affectum invicem impendunt et istius in illum et illius in istum affectus discurrit etquasi in diversa tendit, utrobique quidem dilectio est, sedcondilectio non est. Condilectio autem iuredicitur, ubia duobus tertius concorditer diligitur, socialiter amatur et duorum affectus tertii amoris incendio in unum conflatur. Ex iis itaque patet quod in ipsa divinitate locum condilectio non haberet, si duobus tantum consistentibustertia persona deesset".

2. Ad secundam rationem patet solutio per interemptionem, quia immo ex parte bonitatis est ibi ratio numeri, et hoc ex parte bonitatis per modum naturae et voluntatis, quae caritas dicitur. Nec propter hoc ponitur ex parte essentiae nisi unitas: non enim propter hoc essentia multiplicatur seu numeratur.

3. Ad tertiam rationem qua obicitur de virtute: dicendum quod virtus illa est infinita et coniuncta suo actui qui est productio. Sed infinita productio dicitur dupliciter: vel quia infinita producuntur vel quia ea, quae producuntur, sive ille, qui producitur, est infinitus bonitate. Primo modo producere infinita, si sit de substantia rei, non est perfectionis, sed imperfectionis; et propter hoc ista productio poneret imperfectionem in divinis personis, in quibus una producit aliam de sua natura sive ei dando suam totam naturam. Sed productio infinitatis secundo modo, quae sic est de rei substantia, summae perfectionis est; et haec est in personis divinis, quia ille qui producitur ibi, sive Filius sive Spiritus Sanctus, est infinitus bonitate.

Et sic patet responsio ad Quaestionem istam.

PrevBack to TopNext