Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 7

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 7

AN PROCESSIO SPIRITUS SANCTI CONSEQUATUR ORDINE NATURAE AD GENERATIONEM FILII VEL E CONVERSO.

Septimo quaeritur de ordine naturae processionis Spiritus Sancti ad generationem Filii, quid eorum sit prius ordine naturae, an processio Spiritus Sancti an generatio Filii.

Ad quod sic: a. Augustinus: Generatio Filii a Patre est sicut generatio intelligentiae a mente, processio vero Spiritus Sancti a Patre et Filio est sicut processio spiritus amoris ab intelligentia et mente; sed ordine naturae consequitur generationem intelligentiae a mente processio amoris ab utroque; ergo ordine naturae consequitur processio Spiritus Sancti a Filio et Patre generationem Filii a Patre.

b. Secunda ratio. Voluntarium est cuius principium est in ipso cognoscente, sicut dicit Ioannes Damascenus ; ergo voluntas est principium cognoscens, et in hoc differt a principio quod est natura: nam natura non praecognoscit actum suum, voluntas vero praecognoscit; ergo cognoscere praecedit velle ordine naturae: nihil enim est volitum nisi prius cognitum ; ergo, secundum Ioannem Damascenum, nihil est amatum nisi cognitum, cum omne amatum sit volitum. Relinquitur igitur quod amorem ordine naturae praecedit notitia; ergo prius est generatio notitiae a mente quam amoris ab utroque; sed generatio Filii est ut generatio notitiae a mente, processio Spiritus Sancti est: per modum voluntatis et est velut processio amoris ab utroque; ergo ordine naturae consequitur ad generationem Filii.

c. Tertia ratio. Supposito, quod supra probatum est, scilicet quod Spiritus Sanctus procedit a Filio, prius erit intelligere generationem Filii a Patre quam processionem Spiritus Sancti ab utroque.

d. Quarta ratio. Augustinus, Ad orosium: "Praeire voluntas sapientiam non potest". Ergo nec processio voluntatis generationem sapientiae.

Ad oppositum: 1. Augustinus, in libro De Trinitate: "Partum mentis, scilicet intelligentiam, et hoc est verbum interius, praecedit appetitus" id est voluntas intelligendi: ante enim quam quis intelligat, exigitur ordine naturae quod velit intelligere; ergo appetitus sive voluntas praecedit intelligentiam; ergo si processio voluntatis a mente repraesentat processionem Spiritus Sancti, generatio intelligentiae generationem Filii, videtur quod ordine naturae prior sit processio Spiritus Sancti quam generatio Filii.

2. Secunda ratio. In omni cognitione tria exiguntur: cognoscens, cognitum et intentio voluntatis copulans cognitum cognoscenti, sicut patet in cognitione sensitiva. Ad hoc enim quod aliquis videat, oportet quod sit videns sive visivum et visibile praesens visivo et intentio voluntatis copulans unum alteri. Unde quandoque contingit aliquem apertis oculis non videre, praesente obiecto etiam visibili, quod ex hoc contingit quoniam non est intentio voluntatis copulans visibile visivo. Unde narratur de B. Bernardo quod quadam vice transierit per Parisius, nihil videns, cum tamen apertos haberet oculos et praesentes essent res quae videri possent. Eodem modo est de cognitione intellectiva: ad hoc enim quod sit haec cognitio, oportet quod qui debet intelligere intellectum habeat et quod praesens sit intelligibile intellectui et quod feratur intentio voluntatis super intelligibile, alioquin adhuc non intelligeret. Ex quo patet quod intelligere praecedit voluntas intelligendi; ergo prior est processio voluntatis quam generatio intelligentiae ordine naturae; sic utique processio Spiritus Sancti prior est ordine naturae quam generatio Filii a Patre.

3. Si dicatur secundum Augustinum, in libro De Trinitate, quod est amor vel appetitus rei cognoscendae et est amor rei cognitae, ut antequam aliquis sciat grammaticam, vult et appetit eam scire, similiter postquam scit eam, vult eam scire: prima voluntas sive amor praecedit intelligentiam, sed secunda voluntas sequitur intelligentiam, et huic aptatur Spiritus Sanctus; et ideo sequitur generationem Filii sua processio; unde dicit Augustinus, in libro De Trinitate, quod cum mens amat suam notitiam, quae est velut quidam amplexus parentis et prolis, repraesentat Spiritum Sanctum — sed tunc contra hanc responsionem opponitur. Augustinus dicit ibi, IX De Trinitate, et vult quod amor rei cognoscendae sit amor rei cognitae; unde dicit: "Appetitus quo inhiatur rei cognoscendae fit amor rei cognitae, dum tenet et amplectitur placitam prolem, id est ipsam notitiam". Cum ergo appetitus, quo inhiatur rei cognoscendae, praecedat generationem sapientiae, et ille idem sit amor rei cognitae, qui repraesentat Spiritum Sanctum: ergo processio Spiritus Sancti ordine naturae praeintelligitur ante generationem Filii.

4. Quarta ratio. Secundum ordinem intelligentiae, cum Pater ille aeternus generet voluntarius, velle praecedit generare; sed voluntas repraesentat Spiritum Sanctum; ergo Spiritus Sanctus praeintelligitur ante generationem Filii.

Solutio: Dicendum quod voluntas sive appetitus rationalis duplex est. "Est enim voluntas ut natura et est voluntas ut voluntas", sicut dicit Ioannes Damascenus ; aliis verbis graecis θέλησις et βούλησις. Voluntas vero ut natura est appetitus generalis et indeterminatus; voluntas vero ut voluntas specialis est et definita. Nam voluntas ut natura inserta est cuilibet vi animae respectu sui actus et obiecti: unde est in irascibili respectu ardui, in concupiscibili respectu boni, in rationali respectu veri; sed voluntas ut voluntas, quae quidem est determinata, inserta est solum virtuti motivae rationali, quae movetur ex arbitrio et iudicio libere. Voluntas primo modo dicta praecedit notitiam sive intelligentiam, quia appetitus ille est in ipsa vi cognitiva respectu motivae naturaliter insertus quo "inhiat rei cognoscendae" ; et de hoc appetitu intelligitur auctoritas Augustini, scilicet quod "partummentis praecedit appetitus". Voluntas vero ut voluntas ordine naturae consequitur notitiam: haec enim est determinata respectu alicuius rei, sed non possumus velle proprie aliquid nisi cognitum, sicut ostensum est.

Secundum hoc dicendum quod iuxta hunc modum dicitur in divinis voluntas dupliciter, scilicet essentialiter et personaliter. Voluntas essentialiter accipitur a voluntate ut natura; et haec voluntas quasi indeterminata est et generalis in divinis, quia haec voluntas una et eadem est Patris et Filii et Spiritus Sancti, cum sit idem quod essentia divina; et haec voluntas ordine intelligentiae praecedit generationem sapientiae sive Filii et ante ipsam praeintelligitur, sicut essentia ante Filii generationem praeintelligitur. Voluntas vero dicta notionaliter sive personaliter accipitur a voluntate ut voluntas, et haec non est quasi generalis, sed appropriata Spiritui Sancto; et sicut voluntas ut voluntas in ordine naturae dicitur consequi notitiam, ita haec voluntas dicta personaliter pro Spiritu Sancto secundum rationem intelligentiae consequitur in divinis generationem intelligentiae et ita processio Spiritus Sancti consequitur generationem Filii, non tamen consequitur re vel tempore. Sed voluntas primo modo dicta antecedit, quia divina essentia est cum hoc dicens rationem ad productionem Filii per generationem et Spiritus Sancti per processionem. Ordine ergo naturae prior est generatio quam processio. — Item, alia ratio ad hoc idem: Quoniam ordine naturae prior est productio quae est per modum naturae quam quae est per modum voluntatis, sicut prior est natura quam voluntas ordine naturae, quia ubicumque est voluntas, ibi est natura, et non e converso; sed productio Filii est per modum perfectae naturae, productio Spiritus Sancti per modum voluntatis perfectae, quae productio est etiam a Filio; ideo ordine naturae sequitur productionem Filii per generationem.

[Ad obiecta]: 1—2. Per hoc solvitur ratio prima in contrarium et similiter secunda, quia dico quod non cuiuscumque voluntatis intentio praecedit cognitionem, sed voluntatis generalis, quam dicimus voluntatem ut naturam, quia per hanc "inhiatvis cognitiva rei cognoscendae".

3. Ad tertiam rationem dicendum quod cum aliquid est imperfectionis in ipsa trinitate creata, illud non debet aptari ipsi Trinitati increatae. Secundum hoc dicendum quod in trinitate creata est duplex appetitus: unus est rei cognoscendae, et iste praecedit scientiam movens animam ad quaerendum quod ignorat; alius est appetitus rei cognitae, et iste est quasi dilectio ipsius notitiae iam habitae ut conservetur. Primus appetitus imperfectus est et confusus, quia velle cognoscere antequam homo cognoscat, ponit in ipso imperfectionem et defectum, quia ponit ignorantiam in ipso; sed alius appetitus, qui est amor rei cognitae, perlectionis est, quia est ipsius mentis diligentis suam cognitionem; unde ponit scientiam et cognitionem in eo cuius est: et est iste appetitus determinatus, et quamvis in nobis secundum radicem idem sit uterque appetitus, sicut dicit Augustinus quod "amor rei cognoscendae fitamor rei cognitae", tamen differunt in esse, quia unus imperfectus, alius perfectus, unus indeterminatus, alius determinatus; primus ergo appetitus, in quantum sic est, non debet adaptari divinis, sed secundus.

4. Ad quartam rationem dicendum quod cum dicitur Pater vult generare, velle dicit essentiam in Patre; et secundum intelligentiam voluntas est quasi medium inter hypostasim Patris et generare, tamen secundum rem non dicit aliud quam essentiam; unde cum dicitur Pater potest generare, Pater vult generare, utrumque importat essentiam, scilicet posse et velle. Unde essentia sub ratione potentiae vel voluntatis tenet rationem medii, quia dicendo Pater vult generare voluntas dicit essentiam in quantum est ratio generationis; aliter vero accipitur, cum dicitur Pater et Filius communem habent voluntatem, quia haec voluntas dicit communem notionem, quae est communis spiratio ; aliter etiam cum dicitur Pater et Filius habent de se procedentem voluntatem communem, quia haec voluntas dicitur personaliter Spiritus Sanctus.

Et sic patet responsio.

PrevBack to TopNext