I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 6
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 6
AN PERSONA HABENS ORIGINEM AB ALIA HABET SIMILITER ORIGINEM A PRIMA IMMEDIATE.
Sexto quaeritur, supposito quod Spiritus Sanctus procedat a Patre et a Filio, utrum ita procedat a Filio quod mediate tantum procedat a Patre vel immediate.
Ad quod sic: 1. Si aliqua duarum procederet immediate tantum a prima, non coniungeretur alia primae nisi per medium; ergo in ordine naturae plus communicaret cum secunda quam cum prima; non ergo esset in divinis personis summa germanitas et connexio; si ergo summus ordo, qui est in divinis personis, requirit summam connexionem in illis, constat quod Spiritus Sanctus ita procedit a Patre et Filio, quod a Patre procedit immediate.
2. Secunda ratio. Magis conveniunt quae sine medio conveniunt quam quae cum medio. Si ergo in divinis personis est summa convenientia, relinquitur quod non est ibi processio aliqua solum per medium; non est ergo aliqua persona quae tantum mediate procedat a prima.
Ad oppositum: a. Inter esse non ab alio a quo alius et esse ab alio a quo nullus medium est esse ab alio et quo alius ordine naturae. Si ergo iste ordo sit in Trinitate — quia ibi est esse non ab alio a quo alius, scilicet Pater, et esse ab alio a quo nullus, scilicet Spiritus Sanctus, et esse ab alio a quo alius, scilicet Filius — ergo non procedit Spiritus Sanctus immediate a Patre, sed mediante Filio.
Solutio: Dicendum, secundum Richardum de S. Victore, in libro De Trinitate, dicentem quod persona de persona procedit multipliciter: "quandoqueimmediate tantum, quandoque mediate tantum, quandoque mediate et immediate" Verbi gratia, de Adam producitur Eva, Seth, Enoch; sed Eva producitur de Adam immediate tantum; Enoch mediate tantum, quia mediante Seth, quia fuit filius Seth; Seth vero utroque modo, scilicet mediate et immediate: immediate processit de semine Adae, "in quantum fuit de proprio semine, mediate, in quantum fuit de semine Evae", quia Eva ab Adam. Mediata vero tantum productio non potest esse in divinis, quia tunc non esset summus ordo nec summa connexio in eis, immo confunderet ordinem et connexionem, ut visum est, et summam germanitatem. Solum ergo aliae duae productiones sunt in divinis: productio immediata tantum est productio Filii a Patre, nec potest convenire productio immediata tantum nisi uni soli, sicut visum est. Relinquitur ergo quod mediata et immediata est processio Spiritus Sancti a Patre: immediata in quantum a Patre, mediata in quantum a Filio, qui a Patre est; est igitur ordo in divinis secundum immediationem tantum inter Patrem et Filium, secundum vero mediationem et immediationem Spiritus Sancti ad Patrem.
On this page