I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, c. 1
I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, C. 1
UTRUM DEUS SIT NOMINABILIS.
Ad primum obiciunt sic: 1. Dionysius, De divinis nominibus: "In Deo omnium cognitionumfines superarcanae vitae substitutisunt, quem neque dicere neque intelligere possibile est". Non est igitur dicibilis; ergo nec nominabilis.
2. Item, omne nomen datum est a forma aliqua quae potest accipi per intellectum ; sed dicit Augustinus quod Deus, qui omnem formam subterfugit, intellectui pervius esse non potest; cum ergo subterfugiat omnem formam, ergo non potest ei dari nomen a forma ; ergo non est nominabilis.
3. Item, Philosophus, in libro De causis: "Prima causa superior estomni narratione neque eius est loquela; deficiunt enim linguae ad narrationem ipsius". Ergo non est nominabilis.
4. Item, nihil potest nominari quod non potest significari; sed nihil potest significare intellectus nisi possit habere signum illius vel facere; signum autem habere alicuius vel facere non potest nisi possit illud apud se configurare; nullum autem infinitum potest configurare, cum ipse sit intellectu finitus; cum ergo Deus sit infinitus, non potest intellectus eum configurare; ergo nec nominare.
5. Item, non est nominabilis per nomen, quia nomen significat substantiam cum qualitate et ita compositum; in Deo autem nulla est compositio. Item, nec per pronomen, quia quamvis pronomen significet substantiam meram, tamen significat ut demonstrabilem: unde si cadat a demonstratione vel relatione, cassum est et vanum ; Dei autem substantia non est demonstrabilis, quia non est sensibilis. Item, nec per verbum nec per participium, quia significant cum tempore ; divinum autem esse omnino abstractum est a tempore. Non videtur ergo posse designari nomine vel pronomine, verbo vel participio.
Contra: a. Omne quod est intellectus cognoscibile, in quantum huiusmodi est nominabile; cum ergo divinum esse sit cognoscibile intellectu, — unde Ioannes Damascenus: "Cognitio existendi Deum naturaliter omnibus inserta est", et Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas" — ergo divinum esse est nominabile et sempiterna virtus eius et deitas.
b. Item, in Scripturis nominatur Deus multis nominibus, Exod. 3, 14: "Qui est misit me ad vos" ; et iterum in 6, 2: "Nomen meum Adonai non indicavi eis", et huiusmodi.
Respondeo, secundum Ioannem Damascenum 2 cap. 1 libri: "Oportet scire quod neque omnia, quae sunt theologicaedispensationis, sunt effabilia neque omnia ineffabilia neque omnia sunt incognoscibilia neque omnia sunt cognoscibilia; aliud autem est cognoscibile, aliud effabile, quemadmodum aliud est loqui, aliudcognoscere. Multa igitureorum quae obtuse de Deo intelliguntur non integre enuntiaripossunt, sed ea, quae super nos sunt, cogimur in iis, quae secundum nos sunt, dicere, sicut de Deo dicimus somnum et iram, manus et pedes et similia". — Item, ibidem, Damascenus: "Quoniam quidem [est] Deus sine principio et sine fine, aeternus, increatus, immutabilis et huiusmodi, bonus, iustus, omnipotens, omnium creaturarum conditor, omnitenens, omnicernens, omnium provisor, potestativus iudex, cognoscimus et confitemur; quid autem est Dei substantia vel qualiter Deus de Deo genitus est vel proceditvel qualiter "se ipsum exinanivit"unigenitus Dei Filius et qualiter homo factus est, et ignoramus et dicere non possumus. Non possibile igitur est quid praeter ea, quae a divinis Eloquiis Novi et Veteris Testamenti enarrata sunt, de Deo dicere vel universaliter intelligere".
Nota igitur ad solutionem praesentis quaestionis ex hac sententia Damasceni quod quaedam sunt quae de Deo accipiuntur per naturalem rationem, ut quoniam aeternus, sine principio, sine fine, quoniam omnium creator et huiusmodi: et quantum ad hoc est nominabilis Deus "per ea quae facta sunt" quemadmodum et cognoscibilis. Quaedam vero sunt quae accipimus de Deo per solam fidem, non per rationem, nisi lumine fidei adiutam, ut scilicet quid Dei substantia, qualiter Deus ex Deo genitus, qualiter humanatus: et quantum ad hoc non est a nobis nominabilis, sed se ipso nominatur in Eloquiis divinitus traditis.
Item, nota distinctionem aliam ex praecedentibus verbis, quia est nominare Deum ex iis quae sunt secundum ipsum: et hoc modo innominabilis est nobis, quia ea quae sunt secundum ipsum, in quantum huiusmodi, sunt infinita, incomprehensibilia ; et hoc modo intelliguntur praedictae auctoritates et procedunt rationes quibus ostenditur Deus innominabilis. Aut est nominare Deum ex iis quae sunt secundum nos, et hoc modo est a nobis nominabilis, secundum quod dicitur Rom. 1, 20, et hoc tribus modis, secundum Ioannem Damascenum: "imaginibus, formis et notis". "Notis" nominatur Deus privationibus, cum dicitur immensus Deus, infinitus, incircumscriptibilis; "imaginibus", cum nominatur dispositionibus spiritualium creaturarum, ut cum dicitur spiritus, sapiens, intelligens; "formis", cum nominatur similitudinibus corporalium creaturarum, ut cum dicitur leo, ignis et huiusmodi.
Ad. obiecta omnia patet responsio. 1. Nam Deus sive divinum esse, secundum quod consideratur in se et secundum se, secundum hoc innominabilis est nobis, sed ipse se ipsum nominat in Eloquiis divinis; secundum vero quod consideratur in suo effectu, quod est creatura, secundum hoc nominabilis est eo modo quo dictum est.
2. Ad illud ergo quod obicitur quod Deus qui omnem formam subterfugit etc. dicendum: Deus dicitur subterfugere omnem formam, non quia non sit forma, cum illi conveniat esse formae nobilissimum, sed non cadit sub dispositione formae determinatae, sicut ponebant aliqui haeretici, licet non sit intellectui pervius, quod sonat in plenam eius cognitionem: pervium enim dicitur per cuius profunditatem transit visus ; nihilominus est eidem quodam modo cognoscibilis.
3. Ad aliud quod obicitur quod Deus est superior omni narratione: dicendum, secundum Damascenum, 2 cap. I libri: "Aliud est cognoscibile, aliud effabile" ; unde quod dicit Philosophus quod "deficiunt linguae ad eius narrationem", intelligendum est prout narratio dicit plenam et integram esse ipsius notificationem.
4. Ad aliud quod obicitur quod intellectus non potest apud se configurare Deum etc.: dicendum quod, licet intellectus non possit apud se configurare Deum secundum infinitatem sui, potest tamen secundum aliquam sui proprietatem a qua potest nominari.
5. Ad illud quod obicitur quod non est nominabilis per nomen etc.: dicendum quod, licet nomen significet substantiam cum qualitate, nihilominus contingit simplex nomine significari. Non enim substantia et qualitas, cum dicitur nomen significat substantiam etc., distinguuntur sicut in praedicamentis, sed substantia dicitur ipsum significatum nominis, qualitas illud idem in quantum capabile est ab intellectu. — Praeterea, licet Deus non sit ad sensum demonstrabilis secundum suam substantiam, est tamen demonstrabilis ad intellectum, saltem secundum aliquam sui proprietatem, Exod. 15, 2: "Iste Deus meus et glorificabo eum". — Praeterea, licet verbum et participium significent cum tempore, nihilominus tamen Deus quodam modo notificabilis est, non quia ipse cadit sub tempore, sed quia iuxta possibilitatem intellectus nostri, qui intelligit cum continuo et tempore, intelligimus et significamus. Unde et hoc verbum est, dictum de Deo, non significat cum motu et tempore. Unde Augustinus, Super Ioannem 1, 3: "In principio erat Verbum": Sum, verbum substantivum, duplicem habet significationem: aliquando enim temporales motus secundum analogiam aliorum verborum declarat; aliquando substantiam uniuscuiusque rei, de qua praedicatur, sine ullo temporali motu designat, ideo et substantivum vocatur; tale est quod dicitur: "In principio erat Verbum", quasi: in Patre subsistit Filius ; non enim pro tempore, sed pro substantia ponitur erat.
On this page