I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, c. 2
I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, C. 2
QUOMODO DEUS SIT NOMINABILIS.
Consequenter quaeritur quomodo Deus sit nominabilis. Et quaeruntur duo: Primo, si Deus sit nominabilis absque comparatione ad creaturam; secundo, utrum sit nominabilis proprie vel improprie.
ARTICULUS I
Utrum Deus sit nominabilis absque comparatione ad creaturam.
Ad primum obicitur sic: a. Per regulam quae habetur in libro De regulis fidei: "Omne [nomen]Deo conveniens convenit ei vel causative vel similitudinarie vel adiunctive vel negative; Causative, sicut ea quae de Deo dicuntur per causam, ut iustus, pius vel fortis; similitudinarie, sicut ea quae per similitudinem, ut Pater, Filius, splendor, imago; adiunctive, sicut ea quae dicuntur de Deo ratione adiuncti, ut cum dicitur Deus irasci, ratione adiuncti scilicet punitionis, similiter et poenitere, ratione adiuncti scilicet mutationis: solet enim adiungi irae punitio et poenitentiae operis mutatio, ideo dicitur Deus irasci cum punit, poenitere cum opus mutat; negative vero, sicut dicitur Deus indurare aliquem vel subtrahere gratiam alicui: indurare enim dictum de Deo idem estquod gratiam non apponere; unde Augustinus: Dicitur Deus indurasse cor Pharaonis, "non impartiendo malitiam, sed non apponendo gratiam"; subtrahere vero gratiamidem est quod non conservare gratiam velnon continuare". Cum ergo nullum nomen conveniat nisi secundum hos modos et omnes isti modi dicantur in comparatione ad creaturam, ergo nullum nomen Deo convenit nisi in comparatione ad creaturam.
b. Item, non intelligitur nisi in comparatione ad creaturam ; ergo nec nominatur nisi in comparatione ad creaturam, quia sicut intelligitur, sic nominatur.
Contra: 1. Hoc nomen essentia et hoc nomen qui est nominant Deum et tamen nullam dicunt comparationem ad creaturam; non igitur omne nomen Deo conveniens dicitur in relatione ad creaturam.
Respondeo, secundum illam regulam in libro De regulis fidei: "Omne simplex alio est etalio dicitur esse, quia sua propria essentia est; dicitur autem, hoc estnominatur, a suo effectu quem habet. Unde iustus dicitur, quia facit iustum", et bonus, quia facit bonum, et huiusmodi. Unde Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Ex omnium existentium ordinatione praetentaet imagines quasdam et similitudines divinorum paradigmatum habente, id est formarum exemplarium, quae sunt in mente divina, in summum via omnium et ordine secundum virtutemredeundum est omnium oblatione et eminentia et omnium causa: proinde ex omnibus cognoscitur et in omnibus". Et tangit triplicem modum intelligendi sive nominandi Deum: ablatione, eminentia et causa. Unus enim modus est per ablationem sive abnegationem, sicut cum dicitur aeternus, immensus: et hic modus est a comparatione divini esse ad creaturam secundum differentiam; alius modus per eminentiam, sicut cum dicitur superexistens, optimus et huiusmodi: et hic modus est a comparatione divini esse ad creaturam secundum convenientiam quae est per proportionem, secundum communem animi conceptionem optimum in unoquoque est Deo tribuendum ; tertius modus est per causam, sicut cum dicitur Deus, quod imponitur ab operatione, sicut dicit Damascenus, potens, sapiens et huiusmodi: et hoc sumitur ex comparatione divini esse ad creaturam secundum comparationem quae est effectus ad causam.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc autem quod obicitur de hoc nomine qui est, dicunt quod etiam hoc nomen nominat in comparatione ad creaturam, et hoc secundum differentiam. Unde Hieronymus, Ad Marcellam scribens, ait: "Deus solus qui exordium non habet, vere essentiae nomen tenuit, quia in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non vere sunt quae mutabilia sunt". Tamen dicendum quod hoc nomen qui est, quantum ad illud quod nominat, nominat absolutum absque comparatione ad creaturam: significat enim ens se ipso ; quantum vero ad nominantem, qui non accipit rationem ens se ipso nisi per ens ab alio, quod est creatura, nominatur in comparatione ad creaturam.
ARTICULUS II
Utrum Deus sit nominabilis proprie.
Ad quod sic: 1. Per regulam in libro De regulis fidei: "Omne simplex proprie est et impropriedicitur esse". Cum ergo Deus simplex sit, non dicitur nisi improprie.
2. Item, non dicitur nisi quod intelligitur ; sed non intelligitur nisi in similitudine, quae est vestigii sive imaginis Dei in creatura; ergo non nominatur nisi per similitudinem acceptam a creatura.
3. item, non nominatur Deus nisi symbolice vel mystica Theologia; symbolica autem Theologia nominat Deum "per creaturas exteriores", ut per solem, ignem, lucem et huiusmodi, "mystica vero nominat per interiores", scilicet spirituales, "et occultas" ; ergo nullus modus nominandi Deum est nisi per creaturas vel similitudines creaturarum; ergo non nominatur nisi translative.
4. item, Dionysius, in Hierarchia angelica: "Non est possibile animo nostro adnon materialemascendere caelestium hierarchiarum contemplationem nisi ea, quae secundum ipsum est, manuductione utatur", et hoc per similitudines creaturarum. Ergo multo magis non potest animus noster ascendere ad contemplationem Dei nisi per similitudinem creaturarum; sed sicut intelligimus, ita etiam significamus; ergo non potest significare divina nisi per similitudinem creaturarum; ergo transumptive; ergo improprie.
Contra: a. Augustinus, in V De Trinitate: "Ille qui dixit Moysi: "Ego sum, qui sum, haec dices filiis Israel: qui est misit me ad vos", vere ac proprie dicitur essentia", cuius essentia non novit praeteritum aut futurum. Ergo hoc nomen essentia et qui est proprie dicitur de Deo.
b. item, Ioannes Damascenus,I libro: "Sciendum estquod non a nobis translatumest ad beatam deitatem paternitatis et filiationis et processionis nomen: e contrario enim nobistraditum est, ut ait divinus Apostolus: "Propterea flecto genua ad Deum et Patrem, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur"". Ergo haec nomina, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, non dicuntur translative de Deo, sed proprie.
c. Item, Ambrosius, II libro De Trinitate: "Sunt quaedam nomina quae proprietatem deitatis ostendunt, ut generatio, Verbum, Filius et huiusmodi; quaedam verosunt quae divinae maiestatis exprimunt unitatem, ut sapientia, virtus, veritas et huiusmodi; quaedam vero alia sunt quae per similitudinem de Deo translative dicuntur, ut splendor, caracter, speculum et huiusmodi". Relinquitur ergo quod non omnia nomina dicuntur improprie sive translative de Deo.
Respondeo: Est significare de Deo quia est et est significare de Deo quid est. Nomen significans de Deo quia est dicitur proprie, sicut est hoc nomen qui est et essentia ; nomina vero quae significant de Deo quid est uno modo dicuntur proprie, alio modo improprie. Quaedam enim sunt quae de Deo semper dicuntur improprie, quemadmodum illa quae dicuntur secundum modum corporalem, et universaliter omnia illa quae significant speciem in materia et imperfectionem, ut ignis et leo, splendor et huiusmodi: et haec dicuntur per translationem. Quaedam vero sunt quae uno modo dicuntur proprie, alio modo improprie, id est per translationem, ut universaliter omnia illa quae significant speciem non in materia et perfectionem naturae vel virtutis et operationis, ut sapientia, virtus, veritas et huiusmodi. Dupliciter enim est via intelligendi, ad quam consequitur ratio dicendi: una est, cum intellectus procedit ab effectibus ad causam cognoscendam, ut "per ea quae facta sunt" procedit ad cognoscendam virtutem sempitemam et per illam cognoscit divinitatis substantiam, sicut dicitur Rom. 1, 20; et in hac via si accipiatur ratio nominandi sive dicendi, transumit nomina effectuum ad significandam causam, ut nomen sapientiae ad significandum Dei notitiam, et nomen bonitatis; quod similiter invenit in creatura, ad significandum Dei bonitatem et sic de aliis; ita etiam nomen paternitatis et filiationis. Via vero alia est, cum intellectus procedit a causa ad effectus; unde tunc illa nomina, quae significant speciem sine materia vel perfectionem naturae, verius attribuit ipsi causae quam ipsis effectibus. Unde secundum hanc viam in Deo dicetur bonitas proprie et veritas et huiusmodi; et multo magis proprie quam de creatura, quia ibi est bonitas et veritas et potentia per essentiam, in creatura vero per participationem.