Text List

I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, c. 3

I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 1, C. 3

UNDE SIT MULTIPLICITAS NOMINUM DIVINORUM.

Consequenter quaeritur de multiplicitate nominum divinorum.

I. Quaeritur ergo primo unde sit multiplicitas sive pluralitas nominum divinorum, et maxime ex parte essentiae.

1. Cum enim divina essentia sit simplex omni modo in fine simplicitatis, in ea nulla est multiplicitas et ita nec diversitas a qua multiplicitas nominum sumi possit.

2. Item, multiplicitas opponitur unitati. Si ergo multiplicitas est in nominibus et non est in re, vanus autem est sermo qui non habet rem quam indicat, id est cui nihil respondet in re: ergo omnes tales nominationes sunt vanae.

3. Si respondeatur secundum quosdam quod est considerare divinam essentiam in se et in suo effectu: nominatur ergo multipliciter, non quia sit in re, id est in ipso, multiplicitas, sed propter multiplicitatem effectuum, sicut Spiritus Sanctus dicitur unicus in essentia, "multiplex" in effectu — contra: multa sunt nomina quae non dicunt effectum in creatura, ut immensus, infinitus, increabilis et huiusmodi; ergo multiplicitas nominum non est propter multiplicitatem effectuum.

Respondeo 6: Multiplicitas nominum divinorum est, non ex multiplicitate essentiae vel effectuum, sed ex consideratione intellectus conferentis effectus ad causam divinam. Quod potest esse dupliciter: secundum differentiam et secundum convenientiam. Secundum differentiam nominatur per haec nomina: increabile, incorporale et huiusmodi, quae dicunt de Deo non quid est, sed quid non est. Secundum convenientiam est collatio effectus ad causam dupliciter: secundum esse et secundum bene esse. Secundum collationem ipsius esse creaturae ad causam nominatur per nomina sumpta ex proprietate rei corporalis vel spiritualis, sicut supra dictum est. Secundum vero collationem ipsius bene esse creaturae ad causam sic nominatur per superexcellentiam, ut quando dicitur non solum ens, sed etiam superens, non solum bonus, sed etiam superbonus, non solum potens, sed etiam superpotens et huiusmodi. Secundum hoc ergo manifestum est quod triplex est modus nominandi Deum: per negationem, per excellentiam, per causam, sicut supra patuit per B. Dionysium.

II. Item, quaeritur utrum Deus sit nominabilis omni nomine.

Quod videtur a. per B. Dionysium, in prologo De divinis nominibus: "Theologi tamquam innominabilem Deum laudant et ex omni nomine". Ergo est nominabilis omni nomine.

b. Item, Trismegistus: "Deus non est uninominabilis, sed omninominabilis".

c. Item, Dionysius, in Hierarchia angelica: "Nihil eorum quae sunt este universaliter boni participatione privatum, siquidem, ut Eloquiorumveritas ait, omnia "valde bona"; est ergo ex omnibus intelligere bonas speculationes". Relinquitur igitur quod ex omnibus possunt intelligi nomina ad Deum.

Contra: 1. In libro De regulis fidei: "Nullum nomen privationis vel obnoxietatis vel violentiae designativum cadit in Deum. Nomen enim privativum non potest dici de Deo per similitudinem vel per causam", quia nulla similitudo est privationis ad Deum. Praeterea, privationes non habent causas nisi deficientes et destructivas, Deus autem est causa efficiens et constructiva. — Praeterea, nomina obnoxietatis sunt necessitatis; in Deum autem non cadit necessitas; unde non dicitur Deus debet hoc facere vel "tenetur hoc facere". — Praeterea, "nullum nomen importans violentiam de Deo dicitur" ; unde non dicimus "Deum nolle aliquid, neviolentia ibi intelligatur; unde Deus multa non voluit, sed nulla noluit" ; unde concedendum est "quod Deus non vult mala, sed non quod nolitmala".

2. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Situm et passionem non oportet requirere in Deo". Ergo in Deo non est aliquod nomen situs vel passionis, id est significans situm vel passionem.

3. Item, Damascenus: "Non possibile est praeter ea, quae divinisEloquiis Veteris et Novi Testamenti enarrata sunt, de Deo dicere vel universaliter intelligere". Ergo non omni nomine. — Item, cum multa sint quibus loquimur de Trinitate, ut paternitas, filiatio, persona et essentia et huiusmodi, quae non inveniuntur in Scriptura, non videtur verum dicere Damascenus.

Respondeo: Nominari potest proprie et translative. Proprie non potest nominari omni nomine, sed solum secundum quod supra dictum est ; translative vero nominari potest per omne nomen quod potest dici secundum rationem veri et boni.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur de nominibus privationis vel obnoxietatis vel violentiae: dicendum est quod huiusmodi nominibus non debemus uti secundum consuetudinem humani sermonis, sed solum secundum consuetudinem Scripturarum, quae sunt dictatae a Spiritu Sancto, secundum quam est elicere ex omnibus convenientem speculationem, secundum B. Dionysium. Unde in Angelica hierarchia: "Furor, qui irrationabilibus ex passibili motu est, inintellectualibus altero modo oportet intelligere, declarans, ut aestimo, eorum virilem rationabilitatem. Eodem modo concupiscentiam dicimus in irrationabilibus inconsultam ex naturali motu, in mutabilibus incontinenter ingenitam passibilitatem; in intellectualibus verodivinum amorem vel concupiscentiam circumformamus, et inflexibile et nonindigens desiderium castae et incompassibilis contemplationis ad illam puram et sublimissimamclaritatem". — Item, Damascenus: "Iramet furorem Dei dicimus eam, quae est ad malitiam, inimicitiam et adversationem— etenim nos contrariamentis nostraeodio habentes, irascimur et avertimur— oblivionem vero, somnum et dormitationem, dilationem eius quae ad inimicos est ultionis et consueti ad familiarem auxilii retardationem".

2. Ad secundum dicendum quod situm, secundum proprium modum loquendi, non est requirere in Deo; tamen secundum modum translativum in Scripturis dicitur aliquid secundum situm et passionem: secundum situm, sicut dicitur Isai. 6, 1: "Vidi Dominum sedentem super solium" etc.; secundum passionem, sicut dicitur Isai. 46, 4: "Ego feci et ego feram". Tamen ista duo genera, situm scilicet et passionem, magis excludit Boethius quam alia, quia situs non est nisi materialium, passio vero non est nisi habentium materiam vel materialem modum: quae maxime removentur a Deo.

3. Ad ultimum dicendum quod nominatio divina aliquando sumitur ex verbis Scripturae, aliquando ex fide consona verbis Scripturae. Ex verbis Scripturae: sicut Pater, Filius, Spiritus Sanctus; ex fide consona: sicut essentia, filiatio, paternitas, persona, in quibus verbis servatur intellectus Scripturae, etsi non sonus, intellectus rei, etsi non sonus verbi, quia sicut dicit Hilarius, IV libro De Trinitate: "Non sermonires, sed rei sermo est subiectus".

PrevBack to TopNext