Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 1, Praeambulum

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 2, M. 1, Praeambulum

Quantum ad primum notandum, secundum Sanctos, quod hoc nomen Deus accipitur tripliciter: naturaliter, cum accipitur pro essentialiter Deo, ut: "In principio creavit Deus caelum et terram" ; adoptive, cum accipitur pro sanctis, eo quod sunt in participatione divinitatis — et hoc vel in participatione potentiae, propter quod dicitur Moysi, Exod. 7, 1 et 22, 28: "Constitui te deum Pharaonis. Diis non detrahes" ; vel in participatione sapientiae, ut in Psalmo: "Ego dixi: dii estis", quod exponit Dominus, Ioan. 10, 34; vel in participatione bonitatis, unde: "Deus deorum Dominus locutus est" — nuncupative, ut cum hoc nomen Deus attribuitur iis qui non sunt dii participatione deitatis, ut idolis vel daemoniis, in Psalmo: "Omnes dii gentium daemonia".

Quaeruntur igitur duo: Primo, utrum hoc nomen Deus dicatur aequivoce vel univoce, cum accipitur naturaliter, adoptive, nuncupative; secundo, utrum hoc nomen Deus, secundum quod accipitur naturaliter, sit nomen operationis.

PrevBack to TopNext