Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, C. 1

UTRUM HAEC NOMINA SIGNIFICENT ESSENTIAM ET CDNVENIANT DEO AB AETERNO.

Ad primum Sic: 1. Augustinus: "Cum quaeritur cuius rei ab aeterno fuit Dominus, si creatura non fuit ab aeterno, non audeo praecipitaresententiam; nam et me ipsum intueor et recolo scriptum esse: "Quis potest scire consilium Domini aut quis potest cogitare quid velit Dominus?"" Ergo ipse ab aeterno fuit Dominus alicuius rei; ergo ex tempore non convenit ei.

2. Item, Dominus est illi nomen essentiale; ergo ipsum significat essentiam.

3. Item, Ambrosius dicit quod " Deusest nomen naturae, Dominusnomen potestatis" ; sed potestas nihil aliud est quam essentia; ergo hoc nomen Dominus significat essentiam; ergo hoc nomen Dominus non convenit Deo ex tempore.

Contra: a. Augustinus dicit quod "haec relativa appellatio Dominusest Deo ex tempore". Ergo convenit ei ex tempore.

b. Item, "si quis cogitet et dicat quod Deus non fuit Dominus ex tempore, quia non fuit prius tempus quam esset Dominus, et certe ipse coepit esse Dominus temporis, et certe ut meus esset Dominus vel tuus ex tempore incepit esse". Ergo hoc nomen Dominus non convenit ei ab aeterno.

Respondeo : 2-3. Hoc nomen Dominus quandoque absolute ponitur et tunc notat essentiam tantum et ab aeterno convenit Deo; quandoque respective et tunc principaliter significat essentiam et secundario relationem, et est sensus: Deus est Dominus, id est Deus est Deus cui creatura subiecta est. Similiter haec vocabula Creator et similia principaliter essentiam significant et secundario correlationem quae inest creaturae. Est enim sensus: Deus est Creator, Deus est Deus a quo incipit esse creatura.

Sed si inferatur: hoc ergo vocabulum Creator ab aeterno convenit Deo - non sequitur: nam destruere facilius est quam construere omnino, ut dicit Aristoteles. Ad hoc enim ut sim homo albus, necessaria sunt duo, scilicet ut sim homo et ut sim albus; et ad hoc ut non sim homo albus, sufficit ut non sim albus. A simili dico quod ad hoc ut Deus sit Creator, duo sunt necessaria, scilicet ut sit Deus et ut ab ipso incipiat esse creatura; sed ad hoc ut non sit Creator, sufficit ut ab eo non sit creatura.

Instantia: Deus non semper erit praescius huius rei; ergo hoc nomen praescius non significat divinam naturam? Sicut enim ad hoc ut vocabulum significet divinam naturam non exigitur ut semper conveniat ut in futuro, et hoc consignificatione faciente, ita non exigitur ut semper conveniat significatione faciente.

1. Ad illud quod dicit Augustinus, quod non audet praecipitare sententiam: dicimus quod tunc non audebat, sed post fecit. Haec est sententia Praepositini.

Sed quia videbitur alicui quod hoc nomen Dominus nunquam significet absolute, sed semper respective — unde Augustinus, V De Trinitate: "Creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum" — non videbitur convenire Deo ab aeterno; unde Augustinus, in eodem: "Dominus non dicitur nisi cum habere incipit servum, unde ista appellatio relativa ex tempore est Deo". Respondeo: Dicendum quod hoc nomen Dominus semper accipitur respective, sed hoc duobus modis: nam potest notari respectus in habitu vel in actu. Si in habitu: sic convenit Deo ab aeterno quod est Dominus, id est dominabilis sive potens coercere subditos, et est sensus: Deus est Dominus, id est Deus est Deus cui subicibilis est creatura, sive sit sive non sit. Si in actu: convenit ex tempore et idem est Dominus quod Dominator, et est sensus: Deus est Dominus, id est Deus est Deus cui subiecta est creatura.

PrevBack to TopNext