I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, C. 2
UTRUM DEUS OMNIUM RERUM SIT DOMINUS EX TEMPORE.
Ad quod sic abiciet aliquis: 1. "Quia non tantum est Dominus rerum quae coeperunt ex tempore, sed etiam illius rei quae non coepit ex tempore, id est ipsius temporis, quod non incepit in tempore, quia non erat tempus antequam inciperet: et ideo non coepit esse Dominus ex tempore".
Respondet Magister, in Sententiis, I libro, dist. 30, quod "licet non coeperit ex tempore esse Dominus temporis, coepit tamen esse Dominus temporis, quia non semper fuit tempus, et ipsius hominis ex tempore coepit esse Dominus." Unde Augustinus, V De Trinitate: "Quando coepittempus, Deus coepit esse Dominus, nec ante tempus fuit Dominus, sed cum tempore, non ex tempore vel in tempore, quia non ante fuit tempus quam ipse Dominus, sed simul".
Sed obicitur: a. Quia, secundum Isidorum, quatuor sunt coaeva: tempus, caelum empyreum, prima materia et angeli; ergo si est Dominus illorum trium ex tempore vel in tempore, erit Dominus temporis ex tempore; sed non est Dominus temporis ex tempore; ergo nec aliorum. Si enim ratio est quod non coepit esse Dominus temporis ex tempore, quia non erat tempus ante tempus, eadem ratione non fuit Dominus aliorum trium ex tempore, quia tempus non fuit ante illa.
b. Item, supposito quod omnia sint simul creata, secundum opinionem Augustini - secundum illud Eccli. 18, 1: "Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul", et hoc est vel in genere vel in specie — igitur, cum omnis creatura sit coaequaeva tempori, videtur quod non sit Dominus creaturarum ex tempore vel in tempore sicut nec Dominus temporis.
c. Item, "cum Deus coeperitesse Dominus temporis cum tempore", sicut dicit Augustinus, quaeritur utrum similiter possit dici e converso quod tempus coeperit esse cum Domino.
Respondeo quod Deus coepit esse Dominus ex tempore rerum coaequaevarum tempori secundum quod Dominus dicitur in actu. Et ratio huius est: quia non potest intelligi creatura quin intelligatur ens de nihilo, et sic intelligitur mutabilitas, quae non potest intelligi sine tempore; unde non potest intelligi creatura quin intelligatur tempus; propter hoc oportet dicere quod coepit esse Dominus temporis cum tempore. Sed quia tempus possumus intelligere non intelligendo creaturam hanc vel illam, propter hoc possumus dicere de aliis creaturis quod coepit esse Dominus illarum ex tempore, quia potest intelligi tempus ante creaturam. Coepit ergo esse Dominus temporis cum tempore, aliarum rerum ex tempore.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur dicendum quod incipere esse non convenit Domino secundum se, sed per illud ad quod refertur, cui secundum se convenit incipere esse, et ideo proprie dicitur de Domino quod coepit esse Dominus cum tempore, sed non e converso, quia tunc non diceretur solum de Domino quod coepit esse propter relationem, sed etiam propter substantiam. — Aliter potest dici quod haec praepositio cum dicit associationem sive simultatem, sed quandoque cum paritate, ut cum dicitur: "Tecum principlum" ; quandoque non cum paritate, et hoc dupliciter, quia quandoque notatur auctoritas in ablativo et subauctoritas in nominativo, ut cum dicitur miles est cum rege, quandoque e converso, ut I Cor. 15, 10: "Non ego, sed gratia Dei mecum". Quando ergo notatur associatio cum paritate, potest fieri conversio; quando vero notatur non cum paritate, non potest fieri conversio; unde non sequitur: miles est cum rege, ergo rex est cum milite ; quia ergo, cum dicitur Deus coepit esse Dominus cum tempore, notatur associatio non cum paritate, non potest fieri conversio ut dicatur tempus coepit esse cum Domino.
On this page