Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, C. 4

UTRUM RESPECTUS CONNOTATUS SIT IN CREATORE VEL IN CREATURA.

Quarto quaeritur utrum respectus connotatus sit in Creatore vel in creatura. Et ad maiorem evidentiam quaeruntur tria: Primo, utrum divina essentia referatur ad creaturam; secundo, utrum ille respectus, qui connotatur in Domino vel Creatore, sit in creatura vel in Deo; tertio, an similis sit ratio in respectu huius nominis Dominus et huius nominis Creator.

ARTICULUS 1

Utrum divina essentia referatur ad creaturam.

Ad primum sic: a. "In causaliet causato non recipimus reciprocationem", sicut dicit Dionysius: causatum enim refertur ad causam, sed non e converso, quia causa non dependet; ergo cum divina essentia causa sit, creatura causatum, non refertur divina essentia ad creaturam.

b. Praeterea, si refertur, ille respectus in ipsa est. Sed tunc quaeritur: ille, respectus aut est aeternus aut temporalis. Si aeternus: ergo creatura est aeterna; respectus enim ad creaturam actualis ponit creaturam. Si temporalis: ergo ex tempore est in Deo et ante non fuit; ergo alio modo se habuit Deus quam prius; ergo mutatus est: quod enim alio modo se habet quam prius, mutatur; sed utrumque falsum est: quod creatura aeterna et quod Deus mutatus sit; ergo non est respectus in Deo; ergo non refertur ad creaturam.

Contra: 1. Relativorum esse est ad aliud se habere ; sed Dominus et Creator relativum est; ergo se habet ad aliud; ergo dico relationem de Deo, et ita esse ad aliud; ergo refertur.

2. Item, cum dico Dominus est Creator, aut dico in relatione aut in habitudine. Constat quod in habitudine; ergo se habet ad creaturam; ergo refertur ad creaturam. - Item-, Augustinus: "Deus dicitur Dominus sicut nummus dicitur pretium" ; sed nummus, per hoc quod dicitur vel fit pretium, refertur vel dicitur in relatione ad aliud; ergo et Deus, per hoc quod Dominus, in relatione ad aliud.

Respondeo: Notandum quod relatio seu habitudo relativorum aliquando fundatur super duplicem respectum, ut cum dicitur isti sunt amici, aliquando super unicum. In primo casu utrumque relativorum refertur et dicitur relative, in secundo unum tantum refertur, tamen utrumque dicitur relative et hoc provenit ex duplici collatione intellectus: sicut enim intelligimus, sic significamus. Huiusmodi relativa sunt causa et causatum: causa, dico, perfecta quae perficit suum causatum et non perficitur ab. ipso, qualis est prima causa. Dicendum ergo breviter quod divina essentia non refertur ad creaturam, sed e converso, quia non dependet a creatura, sed creatura ab ea; unde habitudo huiusmodi fundatur in unico respectu, qui est in creatura ; tamen divina essentia, prout significatur per haec nomina Dominus, Creator et huiusmodi, relative dicitur propter collationem intellectus, tamen non refertur, quia non dependet.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod obicitur quod relativorum esse etc.: dicendum quod hoc verum est de relativis quae relativa sunt in essendo; sed cum dicitur Deus Dominus vel Creator, Dominus et Creator relativa sunt in dicendo, sed non in essendo. Unde horum est mutua relatio in dicendo, non in essendo.

2. Ad aliud dicendum quod verum est quod Deus dicitur in habitudine, non tamen eo quod se habeat ad creaturam, sed e converso.

ARTICULUS II.

Utrum respectus connotatus in Domino vel Creatore sit in creatura vel in Deo.

Consequenter quaeritur utrum respectus connotatus sit in Deo vel in creatura.

Ad quod sic: 1. Cum dicitur Deus est Creator, Deus est Dominus, ista nomina significant habitudinem Dei ad creaturas; cum ergo relatio et correlatio oppositae sint habitudines, non poterunt simul esse in eodem; sed relatio creaturae ad Deum est in creatura; ergo sua correlatio erit in Creatore; erit ergo in Deo; cum ergo utraque sit accidens, erit accidens in Deo.

2. Si autem dicatur quod praedicatur divina essentia de Deo et compraedicatur relatio de creatura - tunc quaeritur: illa relatio aut est in Deo aut in creatura. Si in Deo: ergo falsa est propositio quae dicit quod Deus est Dominus, quia praedicatur creatura de Deo; si in creatura: ergo nihil praedicatur ibi de Deo nisi divina essentia.

3. Praeterea, illa relatio significatur in rectitudine: quare debet attribui substantiae significatae in rectitudine. Eadem quaestio est de actione significata per hoc verbum creat, cum dicitur Deus creat.

4. Praeterea, actio et passio opposita ad invicem dicuntur ; huic ergo actioni respondet passio. Quaeritur ergo: in quo est passio opposita huic actioni? subiectum enim passionis non est factum, sed materia eius ; cum igitur creatura non fiat ex materia, non potest esse in creatura passio, quare neque actio.

5. Item, Augustinus: "Sicut nummus pretium dicitur, sic Deus Dominus" ; sed relatio, qua nummus dicitur pretium, est in nummo; ergo relatio, qua Deus dicitur Dominus, est in Deo.

6. Item, nummus dicitur pretium per relationem quae ei accidit; ergo et Deus dicitur Dominus per relationem quae ei accidit; ergo Deo aliquid accidit — Probatio quod nummus dicitur pretium per relationem secundum accidens: sunt enim duae quaedam relationes quae antecedunt ordinem substantiarum et accidentium, sicut relationes materiae et formae: et hae naturales sunt et non accidentales; et sunt relationes aliae quae consequuntur ordinem substantiarum et accidentium secundum superius et inferius, convenientiam et differentiam: et hae accidentales sunt vel secundum accidens, ut dextrum, sinistrum. Sine sinistro non posset esse dextrum, quamvis ipsum dextrum vel sinistrum non mutetur; similiter pretium non posset esse nummus, si non esset usus vel aliquid tale in nummo. Si ergo nummus dicitur pretium relatione quae est secundum accidens, ergo et Deus Dominus.

7. Item, cum dico Dominus, dico relationem quae est superpositio; sed haec non est in creatura; ergo est in Creatore: sicut enim servitus est in creatura, sic superpositio in Creatore.

Respondeo: Notandum, ut dictum est, quod nomina relative dicta de Deo ad creaturam, sunt relativa nomina, sed non significant relationem, ut Creator et Dominus. Nomina vero creaturarum relative dicta ad Deum, relativa sunt secundum nomen et relationem significant; unde inter Deum et creaturam non sunt relationes duae, sed una tantum: non enim necesse est ut uni relationi respondeat altera secundum rem, sed solum secundum dictionem vel secundum intellectum. Et si quaeratur unde hoc: dicendum quod hoc est a Virtute intellectus conterentis unum extremum ad aliud et e converso. Quia ergo conferendo utrumque respicit utrumque, ponit quasi respectum ex utraque parte ; sicut autem intelligimus, sic significamus; quia ergo duplex est respectus in intellectu, duplex est in dictione: non enim potest intellectus noster finiri super aliquam relationem nisi intelligat alteram ei correspondentem; dictio enim nostra non solum causatur a re, sed ab intellectu; ideo non oportet quod relatio secundum nomen respondeat relationi secundum rem. — Quod autem uni relationi non sit necesse semper respondere alteram, patet in actione et passione quae dicuntur similiter relative, sed non necesse est semper actioni respondere passionem, licet necesse sit semper ei respondere nomen passive significans. Quod patet, cum dicitur Deus creat animam: hoc enim verbum creat significat vere actionem, quoniam Deus dicitur vere agere, secundum Augustinum, in libro De Trinitate ; huic actioni respondet passio secundum nomen, non secundum rem, cum dicitur anima creatur: hoc enim verbum creatur passive dicitur, non tamen passionem significat; passio enim non est in facto ut in subiecto, sed in materia facti; unde cum creatio sit ex nihilo et non ex materia praeexistenti, in creatione rerum est actio sine passione: unde non est ibi nisi una relatio secundum rem vel unus respectus. Patet ergo quod non necesse est cuilibet relationi correspondere alteram secundum rem, sed secundum solum nomen. Dicendum ergo quod in Deo non est respectus, sed solum in creatura, quantum est in re; sed in dicendo duplex est respectus: non enim est dependentia Dei ad creaturam, sed e converso.

[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc solvuntur duo prima obiecta. — Si autem obicitur: aliquis respectus modo convenit Deo, qui non convenit ei ab aeterno; ergo et aliqua forma: dicendum quod non est simile de relatione et forma, quia non dicitur ei convenire relatio, quia aliquid sit in eo mutatum, sed si diceretur de forma, intelligeretur mutatio. Dicendum ergo breviter quod praedicatur divina essentia et connotatur respectus sive effectus in creatura, qui non praedicatur ut sit in divina essentia, sed in creatura.

3. Ad alia dicendum quod, proprie loquendo, est esse quod pertinet ad substantiam et est esse vel inesse quod pertinet ad accidens et est esse vel adesse quod est esse habitudinis; tale esse reperitur in substantiis et accidentibus: substantiae referuntur et accidentia; est enim habitudo substantiae ad substantiam et accidentis ad accidens. Esse habitudinis substantiae ad substantiam non est accidens, ut secundum identitatem in specie habitudo singularium ; esse habitudinis accidentis ad accidens accidens est. Dicendum ergo quod non sequitur: hoc dicitur ad aliquid, ergo inest ei aliquid ; sed sequitur: ergo aliquid adest illi vel est ad illud ; cum enim dicitur Deus Dominus, relatio dominii in creatura est et est ad Creatorem et adest Creatori. Et nota quod duplex respectus est in dicendo, sed unicus est in essendo.

7. Ad illud quod obicitur quod servitus est in creatura etc., dicendum quod dominium dicit duo: potestatem coercendi creaturam et comparationem vel superpositionem potestatis; ipsa potestas Deus est, comparatio vel superpositio potestatis nulli inest, sed adest Deo; unde dominium est potestas superposita: superpositio nulli inest, sed Deo adest; unde non dicit aliquid in Deo secundum esse, sed secundum modum dicendi, nec in creatura; illud tamen propter quod dicitur est in creatura. Unde Augustinus dicit quod Deus dicitur Dominus non propter accidens quod sit in Deo, sed propter accidens quod est in creatura.

4—5—6. Et per hoc patet solutio ad alia.

ARTICULUS III.

Utrum similis ratio praedicandi sit in hoc nomine Dominus et in hoc nomine Creator.

Consequenter quaeritur utrum consimilis ratio praedicandi sit in hoc nomine Dominus et in hoc nomine Creator.

Quod videtur: a. Utrumque enim significat divinam essentiam principaliter, connotando aliquid in creatura; cum enim dicitur Deus est Dominus creaturae, necessario sequitur aliquid esse in creatura respectu cuius dicitur dominium esse in Deo; unde Augustinus dicit quod Deus dicitur Dominus propter accidens quod est in creatura; similiter cum dicitur Deus est Creator huius creaturae ; unde non potest dici Creator nisi sit creatura.

Contra: 1. Ut vult Augustinus: "Sicut nummus dicitur pretium, sic 'Deus Dominus" ; sed per hoc quod nummus dicitur pretium, nihil est additum secundum rem ipsi nummo; sed cum dicitur Deus creator huius creaturae, significatur ex hoc esse datum ipsi rei creatae; igitur non est similis modus connotationis hic et ibi, quia praeter generalem modum relationis in hac Deus est Dominus compraedicatur aliquid de Deo, ut dici possit causa vel auctor creaturae.

Respondeo: Sunt qui dicunt "quod hoc nomen Dominussignificat divinam essentiam ut dominium; dominium autem est potestas coercendi subditos, ut dicit Boethius; Deusautem per se ipsum potest coercere subditos: unde ipsa divina essentia est dominium, quod dominium dominatur suis subditis. Ex hoc ergo modo significandi quo divina essentia significatur ut dominium et ut relatio, innuitur et coasseritur servitus de creatura; unde Deus Dominusab aeterno non fuit. Eodem modo videtur alicui quod sic esset dicendum in ista Deus creat hanc animam, scilicet quod ex modo significandi quoDeus significatur ut actio, coasseritur effectus de creatura et quod iste effectus non praedicetur, nec compraediceturaliquid de Deo", sicut nec in hac Deus est Dominus.

Alii dicunt: "Cum dicitur Deus creat hanc animam, ille effectus ostenditur pertinere ad Deum tamquam ad causam, et ideo bene compraedicatur aliquid de Deo; sed cum dicitur Deus est Dominus creaturarumsicpure ostenditur quomodo se habeat Deus ad rem subiectam sibi et e converso; nec ostenditur sic aliquid pertinere ad Deum tamquam effectus ad causam": unde in hac Deus est Creator omnium aliquid compraedicatur de Deo, in hac Deus est Dominus nihil, sed solummodo connotatur respectus.

Aliter videtur dicendum. Potest igitur dici quod in huiusmodi enuntiationibus Deus est Dominus, Deus est Creator et consimilibus praedicatur divina essentia connotando aliquid extra unde notatur quidam respectus inter Deum et creaturas. Huiusmodi autem respectus quandoque notatur in habitu, ut cum dicitur Deus est exemplar rerum fiendarum, quandoque in actu, ut cum dicitur Deus est Creator vel Dominus, secundum quod Dominus dicit dominium in actu. — Praeterea, in huiusmodi enuntiationibus quandoque praedicatur divina essentia significata ut actio sive ut res quae est in agere, ut cum dicitur Deus est Creator ; quandoque ut res ens in quiete, ut cum dicitur Deus est Dominus: ibi enim praedicatur divina essentia ut potestas coercendi subditos; dicit enim Boethius quod "dominium est potestas coercendi subditos". — Praeterea, sicut dictum est, praeter divinam essentiam praedicatio connotat aliquid ex parte creaturae; sed illud connotatum quandoque est pure respectus, ut cum dicitur Deus est Dominus: hic enim notatur subiectio ex parte creaturae, quae nihil addit esse creaturae in re nisi solum respectum ad Dominum; quandoque connotatur aliquid in creatura praeter huiusmodi respectum, ut cum dicitur Deus est iustificator ; quandoque connotatur ipsum esse creaturae sive creaturam esse de nihilo, ut cum dicitur Deus est Creator, quia sensus est: Deus est a quo creatura est ex nihilo.

Ad illud ergo quod quaeritur si consimilis est modus praedicandi, cum dicitur Deus est Dominus et Deus est Creator, iam patet responsio. Quantum autem. ad principale significatum, quod est divina essentia, idem est praedicatum et modus praedicandi. Quantum autem ad compraedicata — hoc est quantum ad hoc quod divina essentia praedicatur in una ut actio, ut quando dicitur Deus est Creator, et in alia ut qualitas, ut cum dicitur Deus est Dominus, quia ibi praedicatur Deus ut potestas coercendi subditos — est diversitas quaedam. Quantum autem est ex parte connotati extra, est diversitas, quia in una, scilicet in hac Deus est Dominus, connotatur respectus tantum; in alia, scilicet Deus est Creator, connotatur effectus qui est esse rei creatae de nihilo. Quantum igitur ad modum quemdam generalem consimilis est modus praedicandi, ut concludit prima ratio; quantum autem ad compraedicatum ex parte Dei, sive quantum ad modum quo significatur divina essentia quae praedicatur, est qualiscumque differentia; quantum autem est ex parte connotati extra, est differentia simpliciter, quia in una non est connotatum aliud quam respectus purus, in alia est connotatum ipsa res sive esse rei.

Si obiciatur quod cum dicitur Deus est Dominus, non connotatur tantum respectus in creatura, sed effectus aliquis sive res super quam fundatur respectus: quia sicut ex parte Dei compraedicatur potestas dominandi sive coercendi subditos, similiter ex parte creaturae connotatur subiectio sive debitum subiciendi — respondeo quod illud debitum sive subiectio non ponit aliquid sive addit ipsi creaturae in quantum comparatur ad Deum, in quantum est Dominus, immo solummodo est specificatio ipsius respectus, ut specialius dicatur: divinae essentiae, significatae ut dominium, respondet in creatura subiectio, quae quia nihil addit rei, dicenda est simplex sive pure respectus. Tamen notandum cum aliis quod cum dicitur Deus incipit esse Creator, inceptio notatur non circa rem principaliter praedicatam, sed circa compraedicatam.

PrevBack to TopNext