Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 1, C. 3

UTRUM DOMINIUM ET HUIUSMODI RESPECTUS SINT CREATA VEL INCREATA.

Tertio quaeritur utrum dominium et huiusmodi respectus sint creata vel increata.

Ad quod sic: I. Dominium aut est creatum aut increatum. Si increatum, ergo aeternum, et dicitur de Deo ab aeterno; si creatum, et dicitur de Deo, ergo aliquid creatum dicitur de Deo.— Item, cum dico Deus est Dominus, si praedico increatum, non dicitur Dominus ex tempore: quod non est verum; praedicatur ergo creatum et in rectitudine; ergo praedicatur creatum de increato; ergo haec est falsa Deus est Dominus. II. Similiter quaeritur de respectu creaturae ad Creatorem: aut est creatum aut increatum. Si creatum: ergo habet respectum ad Creatorem. Vocetur A ille respectus. Quaeritur ergo: A aut est creatum aut increatum. Si creatum: cum habeat respectum ad Creatorem, quaeritur iterum de illo et sic in infinitum vel erit ponere respectum increatum creaturae ad Creatorem.

Respondeo: "Dixerunt Porretaniquod hoc nomen Dominussignificat quamdam relationem, quae est dominium, quaDominus est Dominus; et illa relatio non est divina essentia, sed assistit ei et incepitei assistere ex tempore, id est quando coepit habere servum; eodem modo hoc nomen Creatorsignificat quamdam relationem quae incepit assistere quando creaturae inceperuntesse ab eo".

Contra: a. Boethius, De Trinitate: "Dominium est potestas coercendi, quae in Deo est divina essentia".

b. Item, Ambrosius: "Deus et Dominus nomina sunt naturae, nomina sunt potestatis".

6. Item, sicut albedine iit aliquis albus, ita dominio fit dominus; si ergo dominium est creatura, quod Deus sit Dominus habet a creatura: quod est haereticum.

d. Item, creatio qua Deus creat, si est creata, aut ergo se creatione vel alia. Si alia, erit quaerere de alia: aut est creata aut non, et erit procedere in infinitum, aut erit aliqua creatio quae se ipsa creata est; ergo idem est prius et posterius se; ergo nec creatio, qua creat sive qua Creator est, nec dominium, quo est Dominus, est creatura.

e. Item, Ambrosius: "Non est creatura per quemfacta est omnis creatura" ; sed per creationem facta est omnis creatura; ergo creatio non est creatura.

Propter hoc dixerunt alii quod huiusmodi relationes sunt creaturae et praedicantur de Deo non per identitatem, sed per causam, ut cum dicitur medicina sana.

Sed hoc non videtur: cum enim dicitur medicina sana, non dicitur quod sanitas insit medicinae, sed tamen aliquid est in medicina quo est effectiva sanitatis; ergo similiter, cum dicitur Deus Creator, significatur aliquid in Deo quo ipse est causa creaturae. Praeterea, ista nomina, Creator et Dominus, non significant plura aequivoce sub uno nomine sicut hoc nomen sanum.

Respondeo: Cum dicitur Deus Creator et Dominus, praedicatur divina essentia et connotatur respectus in creatura; sed quandoque notatur respectus solum, ut cum dicitur Deus est Dominus ; quandoque effectus et respectus, ut cum dicitur Deus Creator est, id est Deus est divina essentia a qua creatura est; similiter Deus est Dominus, id est Deus est divina essentia cui subiecta est creatura; unde praedicatur divina essentia in rectitudine et respectus in obliquitate. Unde praedicatur de Deo divina essentia, cum dicitur Deus Dominus vel Creator et cointelligitur aliud quod refertur ad essentiam, non sicut cui insit, sed a qua sit vel cui subsit, non tamen attribuitur Deo, sed creaturae secundum rem, Deo vero secundum rationem, ut fiat differentia inter subiectum locutionis et subiectum rei sive attributionis. Cum enim dicitur album fit in scuto, passio significata per hoc verbum fieri, non attribuitur albo, sed scuto; unde album licet sit subiectum locutionis, non tamen est subiectum rei vel attributionis. Similiter cum dicitur homo generatur, generatio non inest homini sicut subiecto, sed materiae hominis.

I. 1. Cum ergo quaeritur utrum dominium sit creatum vel increatum: dicendum quod dominium Dei est increatum ratione principalis significati, ratione vero connotati dicitur de Deo ex tempore. Unde non sequitur: dominium est increatum, ergo dominium est ab aeterno, quia cum dicitur Deus est Dominus, duo dicuntur: divina essentia et respectus connotatus. Quamvis autem divina essentia fuerit ab aeterno, non tamen ab aeterno ei subiecta est creatura, quod notatur cum divina essentia per hoc quod dico dominium.

II. Ad aliud dicendum quod respectus creaturae ad Creatorem est creatura nec est ponere alium respectum; unde in creatura est ille respectus et creatura est nec est currere in infinitum, quia se ipso refertur ad Creatorem.

PrevBack to TopNext