Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 2, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 2, C. 1

DE NOMINIBUS RELATIVE LOGICE DESIGNANTIBUS.

Circa primum quaeritur sic: Primo, utrum aequalis et similis? seu similitudo et aequalitas dicantur secundum substantiam vel relative; secundo, utrum Pater debeat dici aequalis vel similis Filio sicut dicitur e converso; tertio, utrum Pater debeat dici coaequalis Filio sive aequalis Imagini; quarto, utrum Christus, secundum quod homo, sit similis sibi Deo.

ARTICULUS I.

Utrum aequalis, similis etc. dicantur secundum substantiam vel relative.

Ad primum sic obicitur: 1. Magister, in Sententiis, 31 dist. I libri, definit similitudinem, dicens: "Similitudo est indifferens essentia". Ergo aequalis et similis essentiam significant, quia, secundum Hilarium, aequalitas est idem quod similitudo.

2. Item, 31 dist. I libri Sententiarum, dicitur: "Aequalitas Patris et Filii non est relatio vel notio, sed unitas naturae et identitas."

3. Item, nihil quod dicitur relative dicitur de qualibet persona; sed aequalis de qualibet praedicatur; ergo non dicitur relative.

4. Item, sicut sapiens secundum sapientiam est sapiens, sic aequale secundum aequalitatem aequale. Cum ergo Pater et Filius secundum substantiam sint aequales, ergo aequalitas est essentia; ergo aequalis significat substantiam; ergo non dicitur relative.

Contra hoc obicitur a. auctoritate Hilarii, De Trinitate: "Nihil est sibisimile vel aequale" ; et ita aequalis, similis connotant pluralitatem; sed nihil dictum secundum substantiam pluralitatem significat; ergo dicuntur relative.

b. Item, definitio relativorum convenit aequali et simili. — Praeterea, possunt pluraliter vere significari; cum ergo in divinis non sit pluralitas substantiae, sed relativorum tantum, necesse est ista relative dici.

c. Item, Boethius, in libro De hebdomadibus: "In Patre unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto utriusque connexio". Ergo aequalitas dicitur personaliter.

d. Item, Augustinus: "Quod secundum substantiam dicitur, ad se dicitur" ; sed aequalitas dicitur ad aliud vel ad alium; ergo aequalitas dicitur secundum relationem; ergo non dicit substantiam.

e. Item, Augustinus: "Quod relative dicitur non indicat substantiam". Ergo hoc nomen aequalis non significat substantiam.

f. Item, si hoc nomen aequalis significat substantiam et est relativum, ergo substantia relative dicitur; ergo ipsa per relationem ab aliquo distinguitur.

[Solutio]: Ad hoc nota triplicem opinionem. Quidam enim dicunt quod haec nomina aequalis, similis tantum remotive accipiuntur, ut cum dicitur Pater et Filius sunt aequales, id est non sunt inaequales, et sunt similes, id est non sunt dissimiles. In qua sententia videtur fuisse Lombardus. In prima enim editione Sententiarum dixit: "Similitudo est indifferens substantia" ; et in secunda, quasi corrigens, dixit: "Similitudo est indifferentia", quasi dicat: Pater et Filius dicuntur similes, quia non sunt differentes. — Sed contra hoc sic obicitur: Catholicus dicit Pater et Filius sunt aequales, Arius haereticus dicit Pater et Filius non sunt aequales. Inde sic: quod catholicus affirmat, haereticus negat, et haereticus aliquid removet dicendo Pater et Filius non sunt aequales ; ergo catholicus aliquid ponit, cum dicit Pater et Filius sunt aequales, et non tantum removet. Item, dicit auctoritas: "In personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas" ; ergo aequalitas trium est adoranda; sed non alia adoratione quam latria; ergo aequalitas trium est divina essentia; ergo hoc nomen aequalis ponit aliquid. Item: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram" ; ibi dicit auctoritas Hilarii quod per "imaginem et similitudinem" intelligitur unitas essentiae; ergo similitudo est divina essentia; sed hoc nomen similis significat similitudinem ; ergo significat divinam essentiam. Si enim similitudo aliquid est, quae ratio est quod bonus bonitatem et magnus magnitudinem, et similis non significat similitudinem ?

Aliorum opinio est quod sunt relationes essentiales et personales: essentiales, ut similis, aequalis ; personales, ut Pater et Filius, et dicunt quod relatio essentialis non est essentia. — Sed contra: Aequalis vel similis aut dicit essentiam aut relationem. Si essentiam: ergo essentia dicitur relative; si personam: ergo non convenit tribus; si autem non significat nec essentiam nec personam, ergo non est aliquid divinum; ergo est creatum. Item, Filius est aequalis Patri secundum substantiam; ergo hoc nomen aequalis praedicat substantiam.

Ad hoc dicunt quod dici secundum substantiam duobus modis dicitur, quia dici secundum substantiam hoc est significare substantiam vel quod substantia sit causa dicti, ut cum dicitur Petrus est similis Martino albedine, hic est sensus: id est albedo est causa similitudinis. Ita dicunt, cum dico Filius est aequalis Patri secundum aequalitatem, hic notatur quod aequalis significat aequalitatem, sed cum dico Filius est aequalis Patri secundum substantiam, notatur quod substantia sit causa aequalitatis. — Sed ad hoc sic obicitur: Divina substantia est causa aequalitatis trium personarum et non est illa nec [id] quod illa; ergo naturaliter est prior illa, et Filius est aequalis Patri: illa ergo natura Patris est prior aequalitate Filii; ergo Filius illa aequalitate, non per omnia, est aequalis Patri.

Respondeo: Notandum quod divina essentia significatur quandoque ut substantia, quandoque ut quantitas, quandoque ut qualitas, quandoque ut relatio. Est enim significare eam absolute: et sic significatur ut substantia, ut quantitas, ut qualitas; et est eam significare ut est in tribus personis, communis eis, et sic potest significari ut relatio, ut cum dicitur similitudo, aequalitas ; haec autem nomina principaliter significant divinam essentiam, sed connotant distinctionem personarum. Dicendum ergo quod unitas, aequalitas secundum se significant divinam essentiam, sed tamen unitas appropriatur Patri, quia unitas est primum principium numeri, similiter Pater est primum principium a quo omnis natura et omnis essentia; aequalitas vero appropriatur Filio, quia ordine naturae intelligitur ante Spiritum Sanctum aequalitas Patris et Filii. Praeterea, Filius est a Patre per generationem; in perfecta autem generatione est aequalitas generantis et geniti. - Quare autem connexio approprietur Spiritui Sancto habebitur infra responsio, quod licet unitas et aequalitas quodam modo appropriationis attribuantur determinate aliquibus personis, nihilominus omnibus indifferenter conveniunt. Intelligendum est igitur quod aequalitas in divinis est aliquorum distinctorum in uno communi essentiali convenientia indifferens, ut personarum in una essentia sive substantia. Unde aequalitas principaliter significat divinam essentiam, sed consignificat distinctionem, ratione cuius attenditur pluralitas personarum, quae sibi invicem sunt aequales. Ratione ergo principalis significati dicit essentiam sive substantiam, ratione distinctionis consignificatae importat relationem.

[Ad obiecta]: Et ex iis, patet responsio ad obiecta ex utraque parte. Rationes enim concludentes quod significat substantiam sumuntur ex parte principalis significati, scilicet essentiae sive substantiae, concludentes quod relationem sumuntur ex parte distinctionis consignificatae.

1-4. Ad illud ergo quod obicitur quod "similitudo est indifferens essentia", similiter ad illud quod "aequalitas non est relatio, sed unitas naturae et identitas", similiter ad illud quod aequalitas dicitur de qualibet persona, similiter ad illud quod Pater et Filius secundum substantiam sunt aequales: dicendum quod omnia ista media sumuntur ex parte principalis significati eius quod est aequalitas, ut ex ipsis mediis patet.

a-f. Ad ea quae ex alia parte, ut cum dicitur "nihil est sibi aequale" et ita aequalis significat pluralitatem: dicendum quod medium sumitur hic ex parte consignificatae distinctionis sive multitudinis. Similiter cum dicitur ratio relativorum convenit aequali, hoc verum est, non ratione essentiae principalis significatae, sed ratione pluralitatis consignificatae sive coimportatae. Similiter dicendum ad alia quae inducuntur pro parte ista.

Ad maiorem autem evidentiam notandum quod haec nomina aequalis, similis, aequalitas, similitudo nec sunt pure essentialia nec pure relativa. — Quod patet per Hilarium, in libro De Trinitate, exponentem illud Gen.: "Faciamus hominem ad imaginem" etc. Ibi enim dicit quod "imago sola non est nec similitudo sibi est nec diversitatem duobus admisceri alterius ad alteram similitudo permittit". Ex quo patet quod similitudo importat distinctionem personarum et unitatem essentiae, et aequalitas similiter. Unde nomina praedicta non sunt pure essentialia nec pure relativa, sed differenter significant haec nomina aequalis et similis et aequalitas et similitudo: quoniam aequalis et similis in intellectu suo claudunt relationem recte, essentiam oblique; aequalitas et similitudo e converso. Si enim quaeritur: qui sunt similes vel aequales? dicetur quoniam plures habentes indifferentem essentiam; aequalitas autem vel similitudo dicetur "indifferens essentia" plurium; unde cum definitur similitudo per indifferentem essentiam, non dicitur totum esse similitudinis nisi addatur aliqua dictio importans distinctionem. Unde patet quod aequalis et similis plus dicuntur relative, quia relationem important in recto; aequalitas vero et similitudo plus dicuntur essentialiter; utraque tamen partim essentialiter, partim relative dicuntur.

Item, nota cum praedictis quod definitio similitudinis vel aequalitatis per indifferentem essentiam non est data per essentiam. — Quod patet: definiuntur enim sic in creaturis similitudo et aequalitas: similitudo est plurium subiectorum una qualitas, aequalitas autem plurium subiectorum una quantitas ; causatur enim similitudo ab unitate qualitatis et aequalitas sub una quantitate. Unde hae definitiones non dantur per essentiam, sed per causam; unde non valet: similitudo est multorum uua qualitas, nulla qualitas est relatio, ergo similitudo non est relatio. Sed similiter est in divinis: similitudo et aequalitas secundum rationem intelligentiae sunt ab indifferentia essentiae sicut a causa — secundum rationem intelligentiae, dico, non secundum rem, quia in divinis idem est magnitudo et aequalitas quod essentia — unde cum definitur similitudo per indifferentem essentiam, definitur non per essentiam, sed quasi per causam; unde ex hoc non sequitur quod similitudo vel aequalitas non sint relationes vel relative dicta.

ARTICULUS II

Utrum Pater debeat dici aequalis vel similis Filio.

Secundo quaeritur utrum Pater debeat dici aequalis vel similis Filio sicut dicitur e converso.

Ad quod sic: 1. Augustinus, VI De Trinitate recitans verba Hilarii: "Aeternitas in Patre, species in imagine, usus in Munere", dicit enim: "Imago, si perfecte implet illud cuius est imago, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae". Ex quo videtur quod Filius aequalis sit Patri, sed non e converso.

2. Ad idem, Dionysius, in libro De divinis nominibus: "Hic igitur dicendum Deo similia secundum imaginem et similitudinem: non enim ipsis Deum similem, quia nec homo proprie imaginis suae similis est in aequipollentibus enimest similia haec ad invicem esse et inter se converti in alterutram similitudinem et esse ambosibi invicem similia secundum procedentem similis speciem: in causali vero et causatisnon recipimus reciprocationem". Et ita videtur, cum in Trinitate sit ordo secundum positionem causae, quoniam Pater est causa Filii nec est ibi reciprocatio secundum aequalitatem aut similitudinem.

[Solutio]: Sed ista auctoritas Dionysii non multum cogit, quia potest dici quod loquitur de causis et causatis differentibus secundum essentiam et naturam. — Vel aliter potest dici quod aequalis et similis multipliciter dicuntur. Quandoque enim dicunt unitatem naturae cum differentia personarum solum: et hoc modo dicuntur de qualibet trium personarum respectu alterius, et sic personae in Trinitate dicuntur sibi invicem aequales vel consimiles conversim. Alio modo aequalis et similis ultra unitatem naturae et multitudinem personarum important rationem aliquam ad aliquid prius secundum rationem intelligendi, prout dicitur quod Filius dicitur esse similitudo Patris et imago, et secundum hoc dicetur similis a similitudine, aequalis ab imagine; et sic convenit dicere de Filio quod est similis Patri, quia est Patris similitudo, et aequalis Patri, quia est Patris imago; et secundum hoc non convertitur, ut dicatur de Patre quoniam est similis Filio vel aequalis: secundum enim hunc modum aequalis vel similis dicunt esse ab alio, quod non convenit Patri. Tamen non quorumlibet est huiusmodi acceptio; ideo concedatur conversio secundum primum sensum et exponantur auctoritates secundum alium sensum.

Item, obiciet aliquis: Filius est similis Patri; aut hoc quod dico similis Patri dicitur de Filio secundum essentiam aut secundum relationem. Si secundum relationem, ergo hoc nomen similis non est essentiale; si secundum substantiam, ergo conveniet Patri: quidquid enim secundum substantiam dicitur convenit tribus; ergo Pater est similis Patri. — Respondeo: sicut dictum est, similis partim est essentiale, partim personale indeterminatum; cum autem sine aliqua determinatione accipitur vocabulum, potest addi ad quamlibet personam: unde Pater similis, Filius similis; sed cum relatio determinatur, ut cum dicitur similis Patri, coarctatur ad determinatam personam, non ratione significatae essentiae, sed ratione determinatae personae. Dicendum ergo quod partim accipitur secundum substantiam, partim secundum relationem; et hoc significatur, cum dicitur Filius similis Patri, quod differens vel distinctus Filius a Patre habet conformem naturam sive formam cum Patre.

ARTICULUS III

Utrum Pater debeat dici coaequalis Filio sive aequalis Imagini.

Tertio quaeritur I. utrum Pater debeat dici coaequalis Filio sive aequalis Imagini.

Ad quod sic: a. Hilarius, in libro De Trinitate: "Imago, siperfecte implet illud cuius est imago, ipsa coaequatur illi, non illud imagini suae". Quaeritur ergo, cum Filius Patri et Pater Filio coaequalis dicitur, quare Filius coaequatur Patri, non autem e converso.

Respondeo: Cum dicitur coaequalis, notatur unitas substantiae et Patris et Filii et non cointelligitur auctoritas sive ordo naturae; cum autem dicitur Filius coaequatur Patri, sensus est: Filius est unum cum Patre in potentia, et hoc habet a Patre, quod non est dicere de ipso Patre; et ideo non convertitur sermo cum hoc verbo coaequatur.

II. Sed adhuc quaeritur, si imago Patris est aequalis Patri, utrum convertatur ut dicatur Pater est aequalis Imagini. — Praeterea, si convertitur Filius est aequalis Patri, Pater Filio, quare non convertitur Imago est aequalis Patri, Pater est aequalis Imagini ?

Respondeo: Cum dicitur Imago, notatur respectus ad Patrem, sed non mutuus sicut cum dicitur Pater et Filius, et propter hoc non convertitur cum hac dictione Imago sicut cum hac dictione Filius. Praeterea, quia Imago dicit respectum ad Patrem, non autem convertitur, aequalis, autem dicit indifferentiam potentiae, non convertitur ut Pater dicatur aequalis Imagini; in prima enim is est sensus: Filius est unum cum Patre et a Patre expressa similitudine, quod ultimum non est dicere de Patre respectu Imaginis.

ARTICULUS IV

Utrum Christus secundum quod homo sit similis sibi Deo.

Quarto quaeritur utrum Christus secundum quod homo sit similis sibi Deo.

Ad quod sic: 1. I Ioan. 3, 2: "Scimus quoniamcum apparuerit, similes ei erimus". Quae autem maior similitudo in creatura Christi hominis ad se Deum? Nulla, ut videtur.

Contra: a. Cum dicitur Filius Dei est homo, una supponitur persona et ita idem ; sed idem non est sibi simile.

Respondeo et dico quod verum est quod Filius Dei non est similis sibi in quantum est Deus; sed haec similitudo, quae est Filii hominis ad Filium Dei, non est secundum substantiam, sed est similitudo gloriae perfectae, cum creatura unitur Creatori in persona. Cum autem dicitur Filius est similis Patri, similitudo illa est secundum substantiam et de illa loquitur hic. Cum autem dicitur nihil est simile sibi, intelligitur quod non est vere similitudo, nisi ubi est naturae differentia, ut in creaturis; in divinis autem nisi ubi fuerit distinctio vel discretio personae. Cum autem dicitur Filius Dei est homo similis sibi Deo, hic est unitas personae; secundum quod sic dicitur, et naturae differentia et ratione differentiae naturarum et unitatis personae dicitur similitudo.

PrevBack to TopNext