I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 2, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, M. 2, C. 2
DE NOMINIBUS RELATIVE GRAMMATICE DESIGNANTIBUS.
Consequenter quaeritur de iis nominibus talis, qualis. Haec autem aliquando accipiuntur in respectu creaturae ad Creatorem, aliquando in respectu personae ad personam.
I. Quantum ad primum modum obicitur sic: quaeritur "utrum haec sit concedenda qualis est Deus, talis est Petrus".
"Quod sic probatur: Et Deus est iustus et Petrus est iustus; ergo Deus et Petrus sunt iusti; ergo qualis est Deus, talis est Petrus; ergo Deus est aliqualis".
Solutio secundum Praepositinum: "Haecpropositio est vera qualis est Deus, talis est Petrus, quia aequipollet huic Petrus est similis Deo, quia particeps est bonitatis eius et iustitiae: nisi enimesset particeps bonitatis eius, Petrus non esset similis ei. — Instantiaultimi: Petrus est similis Deo et Petrus estqualitate affectus; ergo Deus qualitate est affectus".
"Sed quaeritur quid significent talis et qualis, cum dicitur qualis est Deus, talis est Petrus. Videtur enim quod significent qualitatem circa Petrum, et talisibirefertur ad qualis; ergo qualissimiliter qualitatem significat".
Ad hoc respondet Praepositinus dicens "quod qualisibi divinam naturam significat et talis, sed dissimiliter. Nam qualisdivinam naturam significat secundumquod ipsa est Deus, taliseamdem significat secundum quod Petrus particeps est eius".
Sed dicendum aliter quod qualis' significat divinam naturam ut qualitatem exemplarem, videlicet iustitiam, sapientiam etc.; talis vero significat formam exemplatam in Petro, quae est qualitas, ut iustitia, sapientia creata. Quod ergo arguit quod qualis qualitatem significat, non sequitur, sed per modum qualitatis.
II. Quantum ad secundum modum obicitur: "Cum dicitur qualis est Pater, talis est Filius, talis est Spiritus Sanctus, quaeritur utrum talis et qualissignificent ibi divinam naturam".
"Ad quod sic: 1. Demonstrato Filio, dico talis est Pater; hoc nomen talisibi demonstrat Filium; ergo significat Filium; ergo supponit pro Filio; ergo propositio est falsa", quia tunc intellectus est: talis est Filius, demonstrato Filio.
Dicunt quidam quod significatur effectus divinorum operum circa creaturas, id est qualis est effectus Patris erga creaturas, talis est effectus Filii. — Quod non videtur, quia in Symbolo, ubi dicitur: "QualisPater" etc., subiungitur: "Immensus Pater" etc., in quibus exemplis non fit sermo de effectu divinorum operum erga creaturas. Item, si de effectu: ergo antequam creatura esset, non erat verum de Patre et Filio quod modo dicitur qualis Pater, talis Filius etc., quia nondum erat aliquis effectus divinorum operum erga creaturas.
2. Item, cum dicitur Pater est iustus et Filius est talis, idem significatur per hoc relativum talis quod per hoc antecedens iustus ; sed per hoc nomen iustus significatur divina essentia; ergo per hoc nomen talis. — Item, hac locutione qualis est Pater fit interrogatio de essentia; sed tam hoc nomen Deus quam hoc nomen bonus significat divinam essentiam; ergo sicut ad praedictam interrogationem congrue respondetur: Pater est bonus, ita Pater est Deus.
3. Item, Pater est Pater et Filius est talis; ergo cum talis non significat essentiam, sed personam, Filius est Pater.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod, "sicut in aliis facultatibus dicitur, nominales demonstrationes aliud demonstrant et aliud appellant, et itahoc nomen talisdemonstrat Filium et appellat Patrem, divinam tamen naturam significat". Non est igitur verum quod supponat pro Filio, sed pro Patre.
2. Ad secundum dicendum quod "licet vocabula essentialia divinam naturam significent, tamen dissimiliter significant. Quaedam enim significantdivinam naturam ad modum substantiae, ut omnia substantialia vocabula essentiam significantia, ut Deus, bonitaset similia; et illa omnia respondentur ad interrogationem factam per quid est. Quaedam significant divinam naturam ad modum qualitatis, ut adiectiva, quae in aliis facultatibus qualitatem significant, ut bonus, iustus, sapiens; et illa respondentur ad interrogationem factam per qualis. Quaedamad modum relationis, ut aequalis, similis, coaeternuset illa respondentur ad interrogationem factam per quomodo se habet, ut si dicatur quomodo se habet Pater ad Filium?similis est ei, aequalis estei, et ita de reliquis per ordinem praedicamentorum intelligatur".
3. Ad tertium dicendum: cum dicitur Pater est Pater, praedico non quid nec quale nec quantum, sed quomodo se habens, id est ad aliquid, et ideo cum additur talis, incongrua est adiunctio, sed deberet addi quomodo se habens, ut diceretur Pater est Pater et Filius est quomodo se habens vel alio modo se habens ; nec sequitur inconveniens, quia Pater et Filius, sicut dicit Damascenus, dicunt existentiae modum, non quid vel quale.
On this page