I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, Praeambulum
Restat, opitulante divina gratia, inquirere de nominibus esssentialibus, quae sunt nomina habitudinis sive respectiva, quae est quinta differentia secundum Damascenum.
Horum omnium est differentia: nam quaedam sunt quae dicunt sive connotant respectum personae ad personam, ut aequalitas, similitudo ; quaedam vero respectum ad creaturam, ut Dominus, Creator. Item, connotantium respectum ad creaturam quaedam connotant respectum tantum, ut Dominus ; quaedam respectum et effectum, ut Creator et misericors.
On this page