Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 4, C. 4

AN EODEM MODO DICANTUR NOMINA CONCRETA ET ABSTRACTA.

Consequenter quaeritur an eodem modo dicantur huiusmodi nomina concreta et abstracta.

I. Quaeritur ergo utrum eodem modo dicatur bonus vel bonitas et iustus et iustitia.

Ad quod sic: 1. Si eodem modo dicantur iustus et iustitia, bonus et bonitas: sed Deus dicitur valde bonus ; ergo dicitur valde bonitas ; si ergo non dicitur valde bonitas, non eodem modo dicuntur de Deo bonus et bonitas.

Contra: a. Cum dicitur Deus bonus, praedicatur divina essentia, sicut cum dicitur bonitas, et idem utrobique connotatur; penitus ergo dicunt idem ex parte significati et ex parte connotati.

Respondeo, secundum Praepositinum, "quod propositiones, in quibus praedicantur vocabula, quae significant in subsistentia, magis accedunt ad simplicitatem, ut cum dico Deus est bonitas, quia nec etiam ex modo locutionis videtur innui proprietas inesse Deo. Illae vero in quibus praedicantur vocabula quae significant in adiacentia, quodammodo accedunt ad compositionem, quia compositionem proprietatis ad subiectum innuere videntur, ut bonus, iustuset huiusmodi; et cum idem significet hoc vocabulum bonusquod bonitas, quia tamen hoc nomen bonussecundum usitatam intelligentiam magis accedit ad compositionem, idcirco recipit adverbium per se ut dicatur Deus est valde bonuset non valde bonitas, quia etiam incongrua esset locutio secundum regulam artis grammaticae, si diceretur valde bonitas".

II. Item quaeritur an sicut Deus dicitur iustus et misericors, possit dici iustitia et misericordia:

a. Quia in multis locis sacrae Scripturae invenitur; unde: "Dulcis et rectus Dominus", et iterum: "Patiens et multum misericors" ; sed si est vera, hoc non est propter principale significatum illorum adiectivorum, illud enim unum est, sed propter connotata quae sunt diversa. Sed si hoc, eadem ratione haec est vera Deus est iustitia et misericordia propter eadem connotata.

b. Item, talis locutio invenitur in Scriptura; unde Psalm.: "Misericordia et veritas tua" etc. et I Cor. 1, 30: "Factus est nobis iustitia et sapientia et sanctificatio et redemptio".

Sed contra: 1. Esse iustitiam est esse quid, esse misericordiam est esse quid, et ita si Deus est misericordia et iustitia, Deus est quid et quid et ita plura.

Solutio: Dictio copulativa copulat adiectiva, coniungit connotata per illa adiectiva; et, quia cum dicitur Deus est iustus et misericors, copulantur diversa connotata per illa adiectiva, habet copulativa coniunctio illud quod exigit: unde illa locutio est vera. Sed cum copulat inter substantiva, vult copulare supposita; et quia, cum dicitur Deus est iustitia et misericordia, non sunt ibi diversa supposita, non invenit ibi haec dictio et diversitatem quam exigit: unde proprie loquendo, falsa est. Recipitur tamen, sed improprie propter diversa connotata quae ibi sunt, quia quandoque per improprias locutiones magis exprimitur veritas fidei quam per proprias.

PrevBack to TopNext