Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, Praeambulum

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, Praeambulum

Consequenter quaerendum est de nominibus personalibus. Horum autem quaedam sunt absoluta, ut persona, hypostasis ; quaedam respectiva, ut Pater, Filius ; quaedam distinctiva, ut unus, aliquis ; quaedam collectiva, ut Trinitas et trinus. Vel aliter: nominum personalium quaedam sunt collectiva, quaedam distinctiva, quaedam nec sic nec sic; et horum quaedam sunt communia, ut persona, subsistentia, hypostasis ; quaedam propria, ut Pater, Filius, Spiritus Sanctus. Secundum ergo hunc modum quaerendum est: Primo, de nominibus personalibus communibus et absolutis; secundo, de propriis et relativis; tertio, de nominibus distinctivis; quarto, de nominibus collectivis. Item, nomina communia absoluta personalia ponuntur tria: persona, subsistentia, hypostasis. Primo ergo quaerendum est de nomine quod est persona ; secundo, de subsistentia ; tertio, de hypostasi.

PrevBack to TopNext