I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 6
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 6
DE NOMINIBUS SYMBOLICIS
Expedito per Dei gratiam de nominibus divinis essentialibus mysticis, restat dicendum de nominibus symbolicis. Notandum ergo: "Quia plura", secundum Damascenum, "in Deo corporaliter in divina Scriptura symbolice dicta inveniuntur", scire oportet ut homines existentes nos et grossam hanc carnem indutos divinas et excelsas et immateriales deitatis operationes intelligere et dicere impossibile est nisi imaginibus et formis et notis, quae sunt secundum nos, usi fuerimus. Quaecumque igitur de Deo dicuntur corporaliter, symbolice dicta sunt; habent enim quamdam excelsiorem intelligentiam: simplex enim est Deus et infigurabilis.
"Oculos igitur Dei et palpebras et visionem quidem universorumconsiderativam eius virtutem et quod nihil cognitionem eius lateat intelligimus ex eo quod apud nos per hunc sensum perfectior etcognitio etcertitudo innascitur. Aures autem et auditum eius propitiationem et nostrae susceptionem deprecationis: etenim iis qui deprecationem faciunt, per hunc sensum mites sumus, familiarius eis aures inclinantes. Os autem et loquelam demonstrationem voluntatis, quia apud nos per os et loquelam significantur quaein corde sunt cogitationes. Cibum vero et potum nostrum ad eius voluntatem concursum: etenim nos per sensum gustum naturae replemus necessarium appetitum. Odoratum vero eius acceptionem quae ad ipsum nostrae intelligentiae et benevolentiae, quia apud nos per hunc sensum boni odoris acceptioinnascitur. Faciem vero eamquae per operationes estdemonstrationem et manifestationem, quia nostra manifestatio per faciem fit. Manus autem perfectionem operis eius: etenim nos etutilia et maxime pretiosiora dirigimus manibus. Dexteram autem id quod in prosperis eius auxilium, quia et nos magis in potioribus et plurima indigentibus virtute dextera utimur. Palpationem vero certiorem eius et valde subtilium et occultorum dignotionem et exquisitionem, quia apud nos non possunt ii qui palpantur in se ipsis quid occultare. Pedes autem et incessum auxilium indigentium vel inimicorum ultionem vel alium quemdam actum et gressum et praesentiam, ex eo quod apud nos per pedum usumaccessus perficitur. iuramentum autemimmutabilitatem consilii voluntatis eius, ex eo quod apud nosper iuramentum hae quae ad invicem sunt certificantur conventiones. Iram autem et furorem eam quae ad malitiam, inimicitiamet aversionem: etenim nos, contraria mentis nostrae odio habentes, irascimur et avertimur. Oblivionem autem et somnumet dormitationemdilationem eius quae ad inimicos ultionis et consueti ad familiares auxilii retardationem".
"Et simpliciter dicendum: omnia, quae corporaliter dicuntur in Deo, occultam habent quamdam intelligentiam ex iis, quae sunt apud nos, ea quae Sunt supra nos edocentem, nisi quod de corporali Verbi Dei adventu dictum est. Ipse enim universum hominem propter nostram salutem suscepit: animam intellectualem et corpus et humanae naturaeproprietates et naturales et non detractabilespassiones".
On this page