I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 1, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 2
QUOMODO NOMEN PATER PRAEDICETUR DE ESSENTIA.
Obicitur ergo sic: Pater est essentia; ergo essentia est Pater. Quaeritur ergo utrum hoc nomen Pater praedicetur secundum substantiam vel secundum relationem.
a. Nam non sunt nisi ista duo praedicamenta in divinis: non enim secundum substantiam, quia non dicitur Pater ad se, sed ad alium; ergo secundum relationem.
b. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Intelligimus Patrem ac Filium ac Spiritum Sanctum" non de ipsa divinitate substantialiter dici; si enim substantialiter praedicaretur, et de singulis et de omnibus singulariter diceretur.
c. Item, idem, in eodem: "Hoc ad aliquid dici manifestum est; nam Pateralicuius Pater estet Filius alicuiusFilius et Spiritus Sanctus alicuius Spiritus e est".
Contra: 1. Si essentia est Pater, ergo cum dicatur Pater alicuius est Pater, quia relativum est: ergo essentia alicuius est Pater; ergo essentia est generans, quod idem est.
2. Item, haec est per se Pater generat ; cui ergo convenit unum, et alterum. Si ergo essentia est Pater, essentia generat ; sed hoc est falsum; relinquitur igitur quod essentia non est Pater; ergo Pater non dicitur de essentia.
3. Item, si per identitatem essentia est Pater, cum essentia sit quid, si quaeratur quid est essentia? convenienter respondetur: Pater ; ergo praedicatur in quid, non in ad aliquid ; ergo secundum substantiam.
4. Item, Damascenus: "Deitas naturam manifestat, Pater hypostasim". Ergo Pater praedicat hypostasim,; sed hypostasis dicitur secundum substantiam et non secundum relationem; ergo hoc nomen Pater praedicatur secundum Substantiam.
5. Item, hoc nomen Pater accipitur multis modis, quia dicitur essentia est Pater, item dicitur persona generans est Pater, item dicitur aliqua persona est Pater Filii, item dicitur: "Credo in Deum Patrem", item dicitur: Pater noster, qui es in caelis: quae horum differentia?
[Solutio]: Ad hoc sunt qui dicunt quod hoc nomen Pater significat hypostasim divinam cum proprietate, et ideo cum .dicitur essentia est Pater, sensus est: essentia est hypostasis generans, et actus generationis vel proprietas non copulatur essentiae, sed hypostasi; unde si argueret: ergo est generans, mutaret praedicamentum quid in quale sive quomodo, hoc est praedicamentum substantiae in praedicamentum relationis.
Alii sunt qui non concedunt quod quoad vocabulum significet hypostasim cum proprietate, sed sicut in aliis facultatibus dicitur quod vocabulum aliud significat, aliud appellat, ita hic dicunt. Verbi gratia, hoc nomen Sortes appellat Sortem et significat propriam ipsius existentiam; ita hoc nomen Pater appellat Patrem et significat paternitatem quae est eius proprietas. Ii nunquam concedunt personam praedicari, sed tantum supponi, ut si dicam Pater est Pater, hic praedicatur proprietas qua Pater generat; sed si dicam essentia est Pater, hic non praedicatur nisi terminus: intelligitur enim hoc nomen Pater cum articulo.
Sed melius et generalius dicendum ad solutionem omnium obiectorum, secundum quod dicitur in libro De regulis fidei, quod "hoc nomen Pater', de Deo dictum, aut praedicat personam autpersonalem proprietatem aut relationem Patris ad Filium aut relationem ad creaturas secundum creationem aut relationem Patris ad hominem secundum recreationem. Verbi causa, cum dicitur deitas est Pater, hic praedicaturpersona de usia, ut sit sensus: deitas est Pater, id est ille qui generat; et secundum hoc substantivatur hoc nomen Patersubintellecto articulo, ut sic exponatur gallice: divinitas est Pater, id est ly père. Nec mirandum si in divinis persona praedicatur, cum in naturalibus non praedicetur per inhaerentiam nisi rei proprietas. In naturalibus enim aliquid praedicatur per inhaerentiam, quando aliquid ostendituralicui inhaerere vel conveniretamquam rei proprietas; in divinis vero, ubi nihil inhaeret vel nihil concretum est, non ostenditur quidde quo vel quid cui inhaereat, sed quidsit vel quomodo se habeat, ut cum dicitur divinitas est Pater, hic non attenditur quid de divinitate dicatur vel quid ei inhaereat, cum nihil ei insit, sed potius quidsit divinitas; unde ad interrogationem factam de divinitate quid ipsa sitconvenienter respondetur: Pater. Non enim dicere possumus ibi praedicari relationem de divinitate, cum divinitas nec generans nec genita nec procedens sit, nec relationes personales in divinitate esse intelliguntur, per quas deitas aPatre et Filio et Spiritu Sancto distinguatur. Personalis vero proprietas praedicatur, cum respondetur ad hanc interrogationem quis est Deus generans?: Pater, ut simul intelligatur articulus et nomen substantivetur. In naturalibus autempersonalis proprietas dicitur proprius status personae, qui attenditur ex concursusubstantialium et accidentalium rei, qui significatur hoc vocabulo Socrateset hoc vocabulo Plato, quae etiam propria qualitas a Grammaticis dici solet. In divinis autem non proprie, sed per similitudinem potest assignari status personalis, ut personalis proprietas Patris dicatur eius singularis status, quae attenditur ex concursu divinitatis, innascibilitatis, paternitatis, spirationis. Nec etiamest veri nominis proprietas personalis, sed quasi personalis proprietas, nec facit quidvel ad aliquid, sed quem. Non sunt autem propria vocabula in Sacra Pagina quibus isti personales status designentur, sed quaedam circumlocutiones, ut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, quae respondentur ad interrogationem factam per quis. Relatio vero Patris ad Filium cumpraedicatur, respondetur ad interrogationem factam per quomodo, ut si quaeratur quomodo se habet Pater?convenienter respondetur: Pater est Pater Fi1ii; similiter Filius est Filius Patris. Unde hoc nomen Pater, adiective retentum, praedicat relationem de Patre. Aliquando hoc nomen Paterpraedicat relationem ad creaturas secundum creationem, ut cum dicitur: "Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem"; aliquando relationem ad hominem secundum recreationem, ut cum dicitur: "Pater noster"".
Quod videtur: 1. Quia essentia est Pater; ergo aliquo est Pater vel nullo; sed si aliquo, non alio quam paternitate; ergo paternitate est Pater; ergo paternitas facit essentiam esse Patrem; ergo paternitas est proprietas essentiae: quod supra negatum est.
Ad hoc respondent quidam quod essentia nullo modo est Pater, eodem modo de proprietate dicunt; de sola vero persona concedunt quod ipsa aliquo est Pater.
2. Sed adhuc aliter probatur: quia cum dico essentia est Pater, sensus est: essentia est persona generans ; sed essentia generans est persona quae generat generatione; ergo est persona generans generatione ; ergo essentia est Pater generatione; ergo essentia paternitate est Pater. Item, alii dicunt quod cum dico essentia est Pater, ibi quasi duo praedicantur, scilicet et persona de essentia et proprietas de persona. Unde haec potest concedi essentia est Pater paternitate, id est essentia est persona quae generat generatione, ut generatione determinet quasi alterum praedicatum. Verbi gratia, si dicam iste est novus miles, hic duo praedicantur, scilicet militia de isto et novitas de militia; similiter etiam per unum vocabulum, ut si dicam iste est tiro ; unde si dicam iste est tiro novitate, [novitate] quasi alterum praedicatum determinat. Si autem praeponatur, ut dicatur divina essentia paternitate est Pater, tunc iste ablativus paternitate determinabit essentiam, et ideo falsa est.