I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 1, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 1, C. 2
SECUNDUM QUID DE PATRE NOTIO GENERATIONIS DICATUR.
Consequenter quaeritur, cum generare Filium conveniat Patri, utrum conveniat ei quia Pater aut secundum alteram rationem.
Ad quod sic: 1. In creaturis pater, in quantum pater, sequitur generationem, quoniam pater et filius, quoniam sunt relativa, simul sunt natura ; sed filius, in quantum filius, naturaliter sequitur generationem; ergo in creaturis pater sequitur secundum naturam generationem; generatio vero sequitur illud cuius est generatio; ergo cum in divinis habeant ordinem secundum intelligentiam, Pater secundum rationem intelligentiae sequitur generationem et generatio secundum rationem intelligentiae illud cuius est generatio, patet quod non quia Pater, generat; et ita circumscripta paternitate secundum rationem intelligentiae a Patre, adhuc remanet generans ; sed circumscripta paternitate non remanet nisi Deus ; ergo Pater generat quia Deus.
2. Item, Anselmus, in libro De processione Spiritus Sancti: "Pater spirat non quia Pater, sed quia Deus; et Filius similiter". Ergo eadem ratione Pater generat quia Deus.
Contra: a. Si Pater generat quia Deus, sed quaelibet persona est Deus; ergo quaelibet persona generat.
b. Item, dicit Augustinus, I De Trinitate, quod "nihil se ipsum generat", et ita generans distinguitur a genito; sed Pater, in quantum Deus, non distinguitur a genito, sed solum in quantum Pater; ergo Pater, in quantum Pater, generat.
c. Item, cum dicitur Deus generat, iste terminus Deus tenetur personaliter, et ita solius personae est generare; ergo Pater, quia Pater, generat.
d. Si dicatur, ut quidam dicunt, quod Pater, quia est Deus innascibilis, generat - sed innascibilis est ens non ab alio, sed sive agat sive generet, non tamen quia non ab alio.
e. Si dicatur, ut quidam dicunt, quod generat, non quia Pater, sed quia potens generare - contra: hoc quod dico potens generare aut significat idem quod hoc nomen Deus aut non. Si aliud: quid aliud nisi relationem? et quam relationem nisi paternitatem ? et ita idem est dicere Pater, quia potens est generare, generat et Pater, quia Pater, generat.
Respondeo: Quidam dicunt quod paternitas relatio est et proprietas. Proprietas dicitur per relationem ad id cuius est, relatio dicitur in quantum per ipsum refertur persona Patris ad alium: et secundum hoc non est distinctiva personae, sed in quantum proprietas; paternitas ergo, ut relatio est, secundum rationem intelligentiae sequitur generationem, sed ut est proprietas, praecedit. Secundum hoc ergo dicendum quod generare convenit Patri quia Pater, sed non notatur paternitas ratio generationis ut est relatio, sed ut est proprietas; similiter Filius non est terminus generationis, prout filiatio se habet per modum relationis, sed prout se habet per modum proprietatis.
Sed obicitur: Anselmus, in Monologion: "Non ex relationibusquae plures sunt, sed ex substantia sua, Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum". Ergo a simili Pater ex sua relatione non generat Filium, sed ex sua substantia. - Item, idem, ibidem: "Nullatenus Patris et Filii secundum ipsas proprietates, ut secundum paternitatem et filiationem, est potestas vel voluntas" ; sed posse generare et velle generare secundum idem attribuuntur secundum quod generare; non ergo generare erit ratione proprietatis; ergo non generat in quantum Pater.
Respondeo: Cum generatio sit productio similis in natura, actus generandi per se ponit naturam generantis et productionem similis vel conformis. Potest ergo attribui personae generanti per se ratione naturae et ratione proprietatis productionis. Verum ergo est quod Pater, in quantum Deus, generat, ut sit attributio ratione naturae; et Pater, in quantum Pater, generat, ut sit attributio ratione proprietatis productionis. Si autem coniungis utrumque Pater, in quantum Deus Pater, generat, habes expressam totam rationem per se generationis, ut in hoc quod dico Deus exprimatur natura, in hoc quod dico Pater proprietas productionis.
[Ad obiecta,]: 1. Ad illud quod obicitur quod esse patrem consequitur generare: dicendum quod verum est in creaturis, sed non in divinis. Relationes enim in creaturis sunt rerum comparatarum ad se invicem, et ideo sunt advenientes. In divinis autem sunt rerum, id est personarum, relatarum et in invicem existentium et ideo insistentes — quia sicut dicitur Ioan. 14, 10: "Ego in Patre et Pater in me est" ; unde Damascenus: "Deitatishypostases in invicem sunt" — et quia in divinis relationes sunt insistentes et ideo sunt proprietates et relationes idem. Unde paternitas et proprietas est et relatio: in quantum proprietas, secundum rationem intelligentiae praecedit generare, in quantum vero relatio, simul est.
2. Ad illud vero Anselmi patet responsio. Nam, sicut dictum est, generare attribuitur Deo Patri ut tota ratio determinetur: Deus enim genuit Deum, Pater Filium, sed in uno determinatur natura gignentis, in altero proprietas generationis, et sic verum est quod dicit Anselmus quod Deus genuit Deum, tangendo naturam, non generantis proprietatem.
a. Ad aliud dicunt quod non sequitur: si generat secundum quod Deus, quod generare conveniat toti Trinitati, quia cum dicitur Deus genuit Deum, hoc nomen Deus ex adiunctione verbi trahitur ad supponendum pro Patre; similiter cum dicitur Deus spirat Deum, trahitur ad supponendum pro Patre vel Filio. Cum itaque dicitur ve11e vel posse generare, dicuntur duo: velle et posse, quod ad Deum pertinet, generare quod ad Patrem, et ideo sic intelligendum est: suppositum Deus Pater potuit vel voluit generare.