Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 2, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 4

UTRUM ADAM IN STATU INNOCENTIAE DICERETUR FILIUS DEI.

Deinde quaeritur utrum Adam in statu innocentiae diceretur filius Dei.

Ad quod sic: I Sententiarum, 26 dist., dicitur quod nos sumus prius nati quam filii. Secundum hoc videtur quod Adam in primo statu non fuit filius, nec angeli similiter, et quod postea non potuerunt dici filii adoptivi, quoniam adoptio est mutatio ab ira in amorem.

Respondeo: Quod dicitur quod nascimur prius quam simus filii, intelligendum est de statu post lapsum. Unde Adam fuit simul plasmatus et filius et postea mutari potuit in filium gratiae; unde Magister loquitur de filiis per adoptionem. Et similiter fuit in Adam, quia prius fuit quam filius per gratiam gratum facientem, sed in hoc est dissimile quod nos sumus prius filii irae, quod ipse non fuit. Notandum etiam quod Adam etsi non tempore, tamen natura prius fuit quam inerit filius Dei sive per gratiam innocentiae sive per gratiam gratum facientem, sicut prius est considerare naturam, postea eius innocentiam.

Ad aliud dicendum quod, cum adoptio sit mutatio in gratiam, duplex dicitur adoptio, sicut duplex mutatio. Mutatio enim quaedam est secundum contradictionem sive negationem, quaedam secundum contrarietatem, sicut cum anima mutatur ab ignorantia in scientiam: cum mutatur ab ignorantia in scientiam secundum negationem, tunc est mutatio secundum contradictionem; cum vero ab ignorantia secundum dispositionem, mutatio est secundum contrarietatem. Secundum hoc adoptio potest esse mutatio in gratiam secundum negationem, cum scilicet de non-grato fit gratus; vel potest esse mutatio de ingrato secundum dispositionem. Primo modo fuit adoptio in Adam, secundo modo in nobis.

PrevBack to TopNext