I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 2, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 2, C. 3
UTRUM DAEMONES VEL MALI HOMINES DICANTUR FILII DEI.
b. Praeterea, factura ipsius sunt; dicit autem Hilarius quod homines dicuntur "filii Dei per facturam".
2. Item, Ioan. 8, 44: "Diabolus mendax est et pater eius" ; sed per mendacium intelligitur omne peccatum: "omne enim peccatum mendacium est", ut dicit Augustinus ; quilibet ergo peccator filius est diaboli; non ergo Dei. Et Ioan. 8, 44: "Vos ex patre diabolo estis" ; et I Ioan. 3, 10: "In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli".
3. Item, diabolus non habet possibilitatem aliquam ad imitationem divinae bonitatis, cum voluntas sua universaliter sit contraria voluntati Dei.
Respondeo: Creatura rationalis dicitur imago eo quod Dei capax. Ista capacitas sive potentia per peccatum corrupta est in diabolo nec est recreabilis diabolus, nec poenitentiae susceptibilis, ut dicit Damascenus ; ideo non est filius Dei, sed fuit, quia non est imago in eo, ut est ad Deum participandum, sed fuit a principio creationis. Similiter dicendum de damnatis. De aliis malis dicendum quod simpliciter sunt "filii diaboli", secundum quid autem filii Dei, eo quod in ipsis potestas est ad recreationem, et ita capacitas, licet diminuta, et ita eo modo filii quo capaces.