Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 3, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 3

QUOMODO IMAGO ESSE CONVENIT SOLI FILIO.

Restat quaerendum quomodo Imaginis nomen proprie conveniat Filio Dei. Et quaeruntur duo: Primo, utrum nomen imaginis posset convenire rationali creaturae et Filio Dei; et si conveniat aliquo modo, utrum univoce vel aequivoce; secundo, utrum posset attribui Spiritui Sancto.

ARTICULUS I

Utrum nomen imaginis posset convenire rationali creaturae et Filio Dei.

I. .Ad primum sunt auctoritates: a. Nam dicit Augustinus, in sermone De Imagine, quod nulli alii creaturae ab homine dedit quod sit imago.

b. Item, Gen. 1, 26: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem" etc.

c. Item, Augustinus, in libro De Trinitate: "Quia mens imago Dei est, capax Dei est". - Quod concedendum est.

II. Sed adhuc quaeritur utrum univoce vel aequivoce dicatur de Filio Dei et homine.

Quod univoce, videtur sic: 1. Univoca enim dicuntur quorum nomen commune est et ratio substantiae eadem ; sed imagini, prout Filius dicitur Imago, et imagini, prout homo dicitur imago, convenit ratio una, scilicet "imago est cuius generatio est per imitationem" ; ergo univoce dicitur imago de Filio Dei et de homine.

Contra: a. Imago, quae est Filius, est similitudo expressa a Patre in identitate substantiae, imago, quae est homo, in diversitate substantiae; ergo non univoce dicetur imago.

b. Item, imago, quae est Filius, est expressa a Patre, imago quae est homo, a tota Trinitate; ergo non univoce.

Respondeo: Dicendum quod est imago creata et increata, quemadmodum et verbum; et quia nihil est univocum creaturae et Creatori, ideo imago non dicitur univoce de homine et de Filio Dei, quia imago est ens ab alio per imitationem; sed ens ab alio non dicitur univoce de homine et de Filio Dei, quia, in quantum dicitur de Filio Dei, haec praepositio ab non dicit causalitatem, sed naturae ordinem; in quantum de homine dicitur, causalitatem notat. Similiter iste terminus alio, prout ens ab alio de Filio Dei dicitur, supponit personaliter, non essentialiter: unde distinctionem notat unius ab altero secundum personalem proprietatem, non secundum essentiam; prout dicitur de homine ens ab alio, iste terminus alio supponit essentialiter et notat diversitatem secundum essentiam imaginis ad id cuius est imago. Unde imago, prout dicitur de Filio, tantum ad Patrem refertur; prout dicitur de homine, ad totam Trinitatem: secundum enim memoriam, intelligentiam et voluntatem, quae sunt in mente, dicitur homo esse ad imaginem Dei. Unde est imago Trinitatis et unitatis, et hoc significatur per hoc quod dicitur: "Faciamus hominem" etc.; Filius vero non est imago Trinitatis et unitatis, sed solum Patris. Quia ergo imago, dicta de Filio respectu Patris, non importat distinctionem essentialem, sed solum personalem, ideo dicitur de Filio quoniam est imago Patris, non ad imaginem, ut dicit Augustinus ; de homine vero dicitur quoniam est imago et ad imaginem, ut per hanc praepositionem ad notetur diversitas imaginis et separatio a re cuius est imago. Et secundum hoc patet quomodo imago non sumatur univoce; imago enim, prout dicitur de Filio, sic definitur ab Hilario, in libro De Synodis: "Imago est eius rei, quamimaginatur, species indifferens".

ARTICULUS 1

Utrum nomen Imago posset attribui Spiritui Sancto.

Secundo quaeritur I. utrum nomen Imaginis Sanctus possit attribui Spiritui Sancto.

a. Nam videtur ei convenire praedicta ratio imaginis.

b. Item, Damascenus dicit quod "Spiritus Sanctus est Imago Filii, per quam Christus, inhabitans hominem, dat quod secundum imaginemest Deus".

c. Praeterea, sicut Filius est a Patre, habens cum Patre naturae indifferentiam, ita Spiritus Sanctus est a Patre, habens cum Patre naturae indifferentiam; quare videtur Spiritus Sanctus imago Patris sicut Filius: non enim videtur Filius dici Imago nisi quia est ab ipso per naturae indifferentiam.

Respondeo: Secundum Augustinum, in libro De Trinitate et 83 Quaestionum, omnis imago est similitudo, sed non convertitur. Est enim imago expressa similitudo, quae in creaturis determinatur quantum ad figuram, quantitatem et materiam: in creaturis enim filius materiam habet a patre; in divinis autem determinatur quantum ad naturam simpliciter et ratione naturae: est enim Filius ens a Patre communicans cum Patre in natura, et ratione naturae, hoc est notione qua sunt unum principium Spiritus Sancti; Spiritus Sanctus vero habet unitatem cum Patre in essentia, sed non in communi notione qua ab eis producatur alia persona. Quia ergo ratio imaginis est ens ab alio indifferens illi in natura et ratione naturae, ideo esse imaginem Patris convenit Filio et ratio imaginis supra posita ab Hilario, sed non convenit Spiritui Sancto; nam nomine speciei intelligit Hilarius non solum conformitatem naturae, sed etiam communitatem notionis. Et hoc est quod dicit Richardus, in libro De Trinitate: "Fides catholica confitetur: "qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus"et quod uterque per omnia Patri consimilis et coaequalis. Siigitur Filius recte dictus est imago Patris ratione expressae in eo similitudinis, cur non etiam Spiritus Sanctus imago Patris recte dicatur, cum uterque similis et coaequalis inveniatur? Sed huius quaestionis nodumcitius, ut credo, solvemus, si ad proprietatum considerationem recurramus. Commune est omnibus omnem plenitudinem habere; communePatri et Filio non tam habere quam dare; proprium autem Spiritui Sancto habere nec alii dare. In hoc igitur solus Filius expressam similitudinem Patris in se et habet et imaginem tenet, quod sicut "divinitatis plenitudo"manat de uno, sic et eadem plenitudinis largitio manat de alio; nec minus aliquid nec aliomodo accipit Spiritus Sanctus ab uno quam ab alio; nulla autem persona omnino a Spiritu Sancto plenitudinem divinitatis accipit, et ideo imaginem Patris in se ipso nonexprimit". Ecce habes cur imago Patris dicatur Filius, non Spiritus Sanctus.

[Ad obiecta]: b. Ad illud Damasceni quod "Spiritus Sanctus est Imago Filii": dicendum quod Filius dicitur esse imago Patris multipliciter. Uno modo quasi effective: sicut enim artifex, habens imaginem Herculis in mente, per illam facit eam in materia, sic Pater per Filium Imaginem dicitur operari imaginem creatam. Unde Augustinus, Ad Ianuarium: " "Imago invisibilis"Patris Salvator noster est: quantum ad Patrem veritas est, quantum ad nos, quibus revelat, Imago est". Sed sicut Pater per Filium operatur imaginem creationis, ita per Spiritum Sanctum imaginem recreationis; et ita Spiritus Sanctus imago est sicut Filius, scilicet quasi effective. Secundum hoc ergo dicendum de Spiritu Sancto quod non dicitur imago simpliciter, sed quasi effective, scilicet respectu imaginis recreationis. Unde imago de Spiritu Sancto duo importat; quod est a Filio et quod ab ipso est Donum, secundum quod in nobis est imago recreationis; sed absolute non est Imago sicut Filius, quia non est a Patre ut habens conformitatem in productione personae ex se.

II. Sed adhuc obicitur sic: Filius est Imago Patris, quia est eius expressa similitudo; sed tunc, cum Spiritus Sanctus sit a Filio, quare non est Imago Filii, quia est eius expressa similitudo? non enim contingit: invenire expressiorem. Praeterea, Filius dicitur esse imago Patris et habere in se expressam Patris similitudinem eo quod sicut a Patre manat "plenitudo divinitatis", sic a Filio; quare similiter, cum esse ab alio conveniat Spiritui Sancto sicut et Filio, erit Spiritus Sanctus expressa similitudo Filii.

Respondeo, salvo semper meliori iudicio, quod Spiritus Sanctus non dicitur esse imago proprie nec Filii nec Patris. Filii non potest dici, cum Filius sit imago; si ergo esset imago Filii, esset imago imaginis: quod non convenit dicere. Et est exemplum: cum a re extra nascitur similitudo in mente artificis, expressa imago est; si autem per illam operaretur statuam ad similitudinem Herculis, non diceretur statua imago similitudinis in mente, sed magis ipsius Herculis. Similiter secundum hanc rationem, cum Filius rationem medii habeat, non potest dici quod Spiritus Sanctus sit imago eius, sed potius Patris. Non tamen dicitur imago Patris a, quoniam non est expressissima similitudo: quoniam in Filio est expressior.

III. Sed adhuc quaeritur, Cum Spiritus Sanctus sit omnino similis Patri sicut Filius et in nullo dissimilis, quare non potest dici imago Patris secundum hanc rationem sicut et Filius?

Respondeo: Imago dicitur quasi imitago, quia repraesentat illud a quo est. Dicendum est igitur quod proprie imago non dicitur nisi unius solius, ut imago Achillis non est nisi Achillis; sed Spiritus Sanctus a duobus est: unde neutrum eorum proprie repraesentat; sed Filius ab uno solo est nec repraesentat nisi unum tantum a quo est: ideo Filius tantum dicitur Imago, non Spiritus Sanctus. Et dicitur imago sive speculum, quia in eo videtur Pater quem repraesentat, sicut et Verbum dicitur, quia ipsum notificat. Unde super Matth. 11, 27: "Nemo novit" etc.: "In Verbo suo Pater se declarat, quia mentis nostrae lumen est".

PrevBack to TopNext