I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 3, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 2
QUID SIT IMAGO IN DIVINIS PERSONALITER.
Ad quod nota duas definitiones Hilarii. Prima est haec: "Imago est eius, quod imaginatur, species indifferens" ; secunda est: "Imago estrei ad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo". Primo ergo quaeritur de partibus primae definitionis; secundo, de partibus secundae; tertio, de differentia harum definitionum.
ARTICULUS I
De partibus primae definitionis.
1. Nam dicit Hilarius consequenter quod "necesse est imaginem habere in se speciem et essentiam et naturam auctoris". Quare ergo magis definitur imago per speciem quam per naturam vel essentiam, et quare, magis appropriatur imago Filio quam essentia vel natura?
2. Item, Spiritus Sanctus est "species indifferens" in substantia cum Patre et ipsum repraesentat; ergo est imago ipsius.
3. Item, quid dicitur ibi "species" ? Aut enim species dicit essentiam aut personam; non essentiam, quia essentia non dicitur relative; nec personam, quia non est persona "indifferens", sed differens Filius a Patre.
4. Item, quaeritur si Spiritus Sanctus est species vel imago. Videtur enim quod sic: quia sicut Filius repraesentat Patrem et convenit cum eo in substantia et in notione, quia alius a Filio sicut a Patre, sic Spiritus Sanctus indifferens est in substantia cum Filio, etiam in notione, quia sicut Filius a Patre est, sic Spiritus Sanctus.
Respondeo quod imago est species, id est conformitas expressiva eius quem imaginatur, id est repraesentat, et indifferens in substantia cum illo, quod dicitur ad differentiam imaginis creatae, quae alterius est substantiae cum eo quem imaginatur.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo quaeritur: dicendum quod species refertur ad cognitionem, cognitio autem appropriatur Filio, et ideo imago magis per speciem definitur. Differunt autem species, natura et essentia: essentia enim est quo res est; natura, quo movet vel agit; species, quo cognoscitur.
2. Ad aliud dicendum quod species hic dicitur relative: dicit enim essentiam, sed connotat conformitatem plenam quam habet Filius cum Patre in essentialibus et notione. Licet enim Spiritus Sanctus habeat conformitatem in essentialibus, non tamen habet conformitatem cum Patre in aliqua notione; unde non potest dici "species indifferens", prout sumitur species in hac definitione: dicit enim divinam essentiam, sed connotat notionalem conformitatem.
3. Ad aliud dicendum quod species supponit divinam essentiam et supponit personam et connotat conformitatem: unde est indifferentia in conformitate quae est notionis, non personae. Unde quod dicitur "species indifferens" idem est ac si diceretur persona conformis indifferens, ut notetur indifferentia respectu conformitatis, non respectu personae; et ista conformitas attenditur quantum ad essentiam et quantum ad communem notionem: quantum ad essentiam, quia Pater et Filius Deus; quantum ad notionem, quia uterque spirat Spiritum Sanctum.
4. Ad aliud quod obicitur quod Spiritus Sanctus est imago Filii, quia convenit cum eo in essentia et in proprietate, quae est quia ipse ab alio sicut Filius, per auctoritatem Damasceni: dicendum quod esse ab alio non facit notionem personae, quia aequivoce dicitur de Filio et Spiritu Sancto. Praeterea, esse ab alio sive accipere non notat nisi privationem seu negationem: idem enim est accipere quod non habere a se; ad hoc autem quod dicatur aliquid esse imago alterius, exigitur conformitas in aliqua positione: non enim lapis dicitur imago ligni, quia non est homo. Quod autem dicit Damascenus quod Spiritus Sanctus est imago Filii, intelligitur effective, et illud amplius declarabitur.
ARTICULUS II
De partibus secundae definitionis.
Secundo quaeritur de partibus secundae definitionis quae est: "Imago est rei ad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo".
Videtur enim haec convenire essentiae et Spiritui Sancto: 1. Idem enim est similitudo et essentia; ergo quidquid convenit uni, et alii; sed similitudini convenit quod sit "imaginata" ; ergo et essentiae.
2. Item, sicut in Filio et Patre est essentia in nullo differens, ita et in Spiritu Sancto; ergo "imaginata et indiscreta similitudo".
3. Item, similitudo aut sumitur ibi essentialiter aut personaliter. Si essentialiter: ergo male dicitur "imaginata", quia essentia non distinguitur, imaginatum autem dicit distinctum; si personaliter: ergo male dicitur "similitudo indiscreta", persona enim discreta est ab alia.
Respondeo : Quod dicitur "similitudo" non convenit essentiae, quod dicitur "imaginata" non convenit Spiritui Sancto. Similitudo enim dicit duo: distinctionem personarum, quia non est similitudo eiusdem ad se, et unitatem formae in qua assimilantur. Quod ergo dicitur "imaginata", dicitur ratione expressae imitationis; quod dicitur "indiscreta", ratione unitatis essentiae. Cum ergo dicitur Filius similitudo Patris, notatur quod sit distinctus a Patre et quod conveniat cum eo in aliqua forma, scilicet in essentia. Unde similitudo secundum rem sive principale significatum idem est quod essentia; sed essentia significat absolute, similitudo vero in respectu: est enim similitudo unitas aliquorum in forma. Unde non valet: idem est similitudo quod essentia, sed similitudo est imaginata, ergo et essentia, ergo distincta. Nam similitudo non dicitur "imaginata" ratione principalis significati, sed ratione imitationis expressae ibi connotatae; sed "indiscreta" dicitur ratione principalis significati, scilicet essentiae; item, Spiritus Sanctus non est similitudo expressa, quia non convenit in notione. Cum ergo dicitur "imago est similitudo indiscreta", notatur unitas essentiae, distinctio personarum; cum vero additur "imaginata", notatur expressio similitudinis quae convenit soli Filio, quia Filius est similitudo Patris expressa, quod non Spiritus Sanctus; "rei ad rem coaequandam" dicitur ad differentiam imaginis creatae, quae non coaequatur ei cuius est imago.
Aliter dicunt quidam ad praedicta et ad ultimo quaesitum, quia imago habet quasi duo de suo intellectu: essentiam, in qua communicat cum auctore, et distinctionem, qua distinguitur ab eo; et haec duo significat Hilarius in utraque definitione. Quod enim dicitur in prima quod "est species indifferens", unitatem significat essentiae; per hoc quod additur "quam imaginatur", notatur distinctio. Unde in hac definitione ponitur essentia recte, distinctio oblique; in altera vero distinctio recte, eo quod imago recipit distinctionem in sua definitione, sicut primum definiens, similitudo autem dicit distinctionem, quia similitudo sola non est; unde ista definitio ordine partium et positione differt a prima, quemadmodum differunt istae duae definitiones: simus est nasus curvus, simitas est nasi curvitas.
Ex iis patet differentia secundum rationem intelligentiae speciei et similitudinis, quia species demonstrat essentiam sive naturam, similitudo distinctionem: species enim est quo res cognoscitur; et idem convenit similitudini, sed addit similitudo esse ab alio: unde similitudo est species ens ab alio. Sed adhuc imago addit supra similitudinem expressionem convenientiae; unde dicit Augustinus, in libro 83 Quaestionum, quod omnis imago est similitudo, sed non e converso, quia imago est expressa similitudo; et additur hoc ad demonstrandum veritatem rei cuius est imago; et ideo in definitione imaginis additur "imaginata" supra similitudinem, ad demonstrandum expressionem similitudinis. Ultra vero additur "indiscreta", ad demonstrandum veritatem essentiae et indifferentiam.
Si quis autem obiciat quod oppositio est cum dicitur "indiscreta similitudo", quia "similitudo" dicit distinctionem, "indiscreta" indifferentiam — dicendum quod indifferentia essentiae non opponitur distinctioni personarum.
Notandum autem est quod ex iis quae dicit Hilarius, quod "necesse est imaginem habere speciem, naturam et essentiam auctoris", patet quod species non est proprietas imaginis, sed solum appropriata: supponitur enim idem nomine speciei, essentiae et naturae. — Item, per hoc quod dicitur "ad rem coaequandam" in secunda definitione imaginis demonstratur perfectio sive perfecta rei impletio; unde Augustinus: "Imago si perfecte implet illud cuius est imago, coaequatur ei, non illud imagini". Per illam secundam differentiam separatur imago increata a creata. — Quoniam vero "imaginata" notat distinctionem, quae non convenit essentiae, ideo non ponitur recte, sed oblique in prima definitione, ut diceretur: "Imago est species indifferens", quia "species" ibi supponit esseutiam; ponitur autem recte in secunda, quia "similitudo" supponit rem distinguibilem vel distinctam.
De differentia harum definitionum.
In utraque enim notatur quod est convenientiae et quod est differentiae: alia enim est convenientia et alia differentia imaginis ad id cuius est imago. In prima enim, cum dicitur "species indifferens", notatur convenientia; in secunda, cum dicitur "similitudo indiscreta", notat convenientiam ; quod additur "imaginata" notat differentiam. Quaeritur ergo quomodo differant.
Respondeo: Cum Filius sit expressa similitudo Patris quantum ad cognitionem et virtutem quae ei attribuitur, in quantum est Dei virtus et sapientia, prima definitio imaginis datur secundum expressam similitudinem quantum ad cognitionem: unde dicitur "species indifferens", speciei autem ratio pertinet ad cognitionem; secunda vero definitio datur secundum expressam similitudinem in virtute: unde dicitur "imago reiad rem coaequandam imaginata et indiscreta similitudo" ; aequalitas autem dicit unitatem in quantitate, quae in divinis est virtus, coaequalitas vero dicit expressam imitationem in virtute.