I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 3, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 3, Praeambulum
Consequenter quaeritur de nomine Imaginis:
eo enim dicitur Imago quo Filius, ut dicit Augustinus.
De quo quaeruntur haec:
Primo, an imago in divinis dicatur essentialiter
et quid sit secundum quod sic accipitur;
secundo, quid sit Imago in divinis personaliter;
tertio, quomodo Imago esse conveniat soli Filio.