I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 3, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 3, C. 1
AN IMAGO IN DIVINIS DICATUR ESSENTIALITER ET QUID SIT.
6. Item, Hilarius, in libro De Synodis: "Imago est eius rei, quam imaginatur, species indifferens" ; item: "Imago est rei ad rem coaequandam imaginataet indistincta similitudo".
1. Contra primam sic obicitur: 1. Nam secundum hoc non erit imago quod non erit ens ab alio, cum imago sit "cuius generatio per imitationem est" ; non ergo divina natura potest dici imago nec Trinitas personarum. Quod est contra Hilarium, IV De Trinitate: "Deus ad communem sibi cum Deo imaginem eamdemque similitudinem reperitur hominem operari" ; item, contra Bedam, Gen. 1, 26: "Faciamus hominem" etc., Glossa: "Cum dicitur faciamuset nostram, non est una communis imago Dei et angelorum, sed trium personarumintelligitur imago".
a. Et cum Imago intelligatur quae est "communistrium personarum", et in quantum huiusmodi, sicut dicit Beda, erit imago secundum hanc acceptionem essentia in tribus personis. Et hoc est quod dicit Augustinus, in sermone De Imagine: "Est similitudo Trinitatis in anima, quae est ad imaginem sui Conditoris perfectein Patre et Filio et Spiritu Sancto condita. Et licet illa unius naturae sit, habet tamen in se tres dignitates: intellectum, voluntatem et memoriam. Et sicutDeus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, non tamen tres dii, ita anima est intellectus, voluntas et memoria, non tamen tres animae". Ex hoc relinquitur quod, cum dicitur Imago in divinis essentialiter, Imago est essentia in tribus personis.
Sed contra: 1. Si Imago dicit essentiam in tribus personis, ergo per intellectum abstractis personis non erit dicere Imaginem; ergo nec anima poterit dici ad imaginem. Quod est contra Augustinum, in sermone De Imagine, ubi dicit quod anima gerit quamdam similitudinem Trinitatis, secundum quam est imago omnipotentis Dei primo in eo quod sicut Deus est, vivit et sapit, ita anima secundum modum suum est, vivit et sapit: sed esse, vivere et sapere possumus intelligere in essentia Dei, circumscripta Trinitate personarum ; ergo et Imaginem; non ergo Imago dicit essentiam in personis.
2. Item, obicitur: cum imago semper dicatur ad aliquid, scilicet alicuius imago aut aliquorum, si essentia divina est imago, erit igitur alicuius. Sed cuius? Non potest dici quod alicuius creati nec aliquorum, quia non posset nisi divinarum personarum; sed cum necesse sit diversitatem esse vel alteritatem imaginis et illius cuius est imago, nulla autem [est] diversitas vel alteritas essentiae ad personas, non igitur est essentia imago personarum; nullo ergo modo poterit dici imago.
Respondeo: I. Dicendum quod imago dicitur dupliciter: proprie, scilicet quod ad imitationem alterius est, et improprie, et hoc dupliciter: uno modo ad cuius imitationem alterum est expressum, alio modo secundum quod in imitatione sunt aliqua. Primo modo dicitur quasi passive, scilicet forma expressa ad imitationem alterius; secundo modo quasi active, scilicet forma ad cuius expressionem est alia; tertio quasi relative, scilicet respectus imitationis aliquorum in aliqua forma. Secundum primum modum essentia divina non potest dici imago, sed Filius dicitur Imago Patris et homo imago Dei secundum suum modum. Secundum alium modum essentia divina in personis dicitur imago hominis, quia ad imitationem eius expressissime est homo. Secundum tertium modum dicitur essentia imago personarum, quia secundum ipsam sunt in omnimoda imitatione essentiae et virtutis; et tunc significatur essentia divina ut relatio vel ut forma respectiva, quemadmodum significatur per hoc nomen similitudo. Nec sequitur ex hoc quod sit alteritas vel diversitas essentiae ad personas, sed quod alius modus vel alter intelligendi essentiam et personas.
Nota ergo quod cum dicitur essentia "imago communis trium personarum", connotatur relatio vel respectus intrinsecus personarum in aequalitate essentiae. Unde Beda, super Gen., 1, 26: "Faciamus hominem ad imaginem" etc.: "In eo quod dicitur faciamusuna operatio trium personarum exprimitur; in eo quod "ad imaginem", una et aequalis substantia Trinitatis". Secundum vero quod dicitur imago ad hominem, notatur respectus extrinsecus et connotatur respectus creaturae imitantis expresse Deum, secundum quod possibile est. Et est exemplum huius: cum dicitur isti sunt similes, notatur intrinseca relatio, et cum dicitur isti sunt similes illi, notatur extrinseca.
II. Ad illud vero quod quaeritur an imago, dicta de essentia, significet essentiam aut etiam essentiam in personis: dicendum quod imago improprie significat essentiam, minus tamen proprie significat essentiam in personis. Et ratio huius est, quia imago notat pluralitatem et dicit respectum, qui respectus plurium est, quia ex parte essentiae, in quantum huiusmodi, nulla est pluralitas nisi consideretur in personis; et tunc pluralitas personarum est unitas, secundum quam significatur imitatio ex parte essentiae, propter quam imago minus proprie sumpta significat essentiam in personis, magis vero improprie posset significare essentiam. Unde secundum quemdam modum, abstractis personis, intelligemus hominem ad imaginem Dei secundum esse, vivere et sapere, nec intelligemus ex parte essentiae pluralitatem vel diversitatem substantiae nec distinctionem personarum secundum hunc modum, sed multiplicitatem virtutis, non dico multitudinem, quia multiplicitas virtutis dicitur respectu effectuum. Est enim regula: "quanto aliquid simplicius in essentia, tanto multiplicius in virtute" ; sicut patet: imaginatio simplicior est in essentia sensu exteriori et multiplicior in virtute, ratio imaginatione, intellectus ratione. Secundum hoc ergo diceretur quod imago connotaret multiplicitatem.
III. Item, quaeritur secundum quod imago dicit essentiam ad cuius imitationem fit aliud, quid praecise sit imago. Numquid erit essentia secundum rationem exemplaritatis?
Contra: 1. Si hoc, ergo quaecumque sunt ad exemplar, erunt ad imaginem; sed omnes creaturae sunt ad exemplar; ergo omnes creaturae sunt ad imaginem; ergo ipsis poterit convenire istud: "Faciamus ad imaginem" etc., quod negant omnes.
Respondeo: Imago dicit divinam essentiam in tribus personis ut exemplar ad imitationem expressam; et haec est plena et praecisa ratio imaginis secundum quod convenit divinae essentiae in tribus personis. Additur autem super rationem exemplaris respectus imitationis expressae, qui quidem respectus erit in creatura, scilicet anima rationali, comparatione Dei, et connotatus in significatione imaginis secundum quod designat divinam essentiam in tribus personis.