I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 4, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 4, C. 1
DE SIGNIFICATIONE VERBI.
Circa primum quaeruntur quinque: Primo, ad cuius verbi creati similitudinem dicatur in divinis nomen Verbi ; secundo, utrum in divinis sit prius nomen notitiae quam Verbi ; tertio, secundum quam intentionem notitiae dicatur Verbum, cum verbum sit a notitia; quarto, an effectus in creatura connotetur nomine Verbi; quinto, utrum Filius possit dici cogitatio sicut Verbum.
ARTICULUS I
Ad cuius verbi creati similitudinem dicatur in divinis nomen Verbi.
Ad primum sic: Verbum dicitur tripliciter: verbum sensibile vocis, verbum intelligibile vocis et verbum intelligibile rei, Sap. 2, 1: "Dixerunt impii apud se, non recte" ; constat quod illud dicere non fuit vocis sensibilis, sed fuit dicere interius. Similiter in Evangelio Matth. 9, 4: "Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?" et primo dicitur: "Ecce quidam de Scribis dixerunt" ; relinquitur igitur quod cogitationes dictiones dicuntur. Item, Augustinus: "Si verba non sonant, in corde nihilominus dicit qui cogitat". Ad cuius ergo similitudinem istorum verborum dicitur Verbum aeternum de quo dicitur: "Fiat lux, et facta est lux" ?
Et videtur quod ad similitudinem verbi vocis: 1. Quia verbum rei nunquam assumit formam sensibilis vocis, quia illud non fit vox, sed verbum vocis fit vox; sed Verbum aeternum est ad similitudinem illius verbi quod accipit formam vocis, quia dicitur in I Canonica Ioan. cap. 2, 1, super illud: "Si peccaverimus" etc., in Glossa: "Sicutverbum nostrum fit vox corporis quodammodo assumendo formam in qua manifestatur sensibus, sic "Verbum Dei caro factumest"assumendo eam formam in qua manifestatur sensibushominum; et sicut verbum nostrum fitvox nec mutatur in vocem, ita "Verbum"Dei "caro factum est"nec mutatur in carnem". Ergo assimilatur verbo vocis.
Contra: a. Verbum rei tolle, nec iam erit verbum intelligibile mentis nec verbum sensibile vocis; sed tolle utrumque eorum et tertium remanete ; ergo prima intentio verbi est in ratione verbi rei. — Probatio: Si enim res ipsa non sit tibi manifesta aliquo modo vel per se vel per suum simile vel per suum oppositum vel effectum, nunquam per speciem vocis sensibilis duceris ad cognoscendum rem; ergo prima ratio verbi ponitur in re; ergo ad similitudinem huius dicetur Verbum aeternum.
b. Praeterea, Verbum aeternum dicitur expressa similitudo dicentis, et verbum sensibile vocis vel intelligibile vocis non dicitur expressa similitudo rei quae significatur; sed ipsum verbum rei est expressa similitudo rei; ergo Verbum increatum magis assimilatur huic verbo quam aliis.
Respondeo: Dico quod tripliciter dicitur verbum, ut dicit Anselmus: "Aut loquimurcum sensibilibus signis aut eadem signa, quae foris sensibilia sunt, intra nos insensibiliter cogitando aut nec sensibiliter nec insensibiliter signis utendo". Patet ergo quomodo tripliciter dicitur verbum. Concedo autem, sicut obiectum est ultimo, quod verbum aeternum maximam similitudinem habet ad verbum intelligibile rei.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod verbum intelligibile rei non fit vox, sed verbum vocis fit vox: dico quod verbum intelligibile rei unit se cum verbo vocis sicut significatum cum signo, et sic verbum vocis est quasi habitus verbi intellectus rei, nec propter hoc desinit esse verbum reims. Sic Verbum aeternum unitur carni "nec mutatur in carnem", sed remanet Verbum. Verbum ergo rei unit se cum verbo vocis, et sic factum est sensibile, non in se, sed in voce, nec mutatur in vocem, licet voci copuletur. Unde illud quod dicitur ab Augustino, in Glossa super I Canonicam Ioan. 2, intelligitur de verbo rei. Verbum enim intelligibile vocis fit ipsa, ita quod eadem sit essentia vocis intelligibilis et sensibilis; unde haec sentitur in se ipsa. Sic non est de verbo rei, quia verbum intelligibile rei sentitur voce sensibili nec est ipsa vox, sed non est alia natura verbi intelligibilis vocis quam verbi sensibilis vocis. Unde patet quod maxime dicitur Verbum aeternum ad similitudinem verbi intelligibilis rei.
Notandum: Cum verbum dicatur ipsa vox significans exterior, alio modo ipsa imago vocis in anima, tertio modo ipsa species intelligibilis quae generatur ex memoria vel ex ipsa scientia rei, et ad eius similitudinem accipitur Verbum in divinis. Unde Augustinus explicat illud multipliciter, XV De Trinitate, dicens: "Quisquis potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequamsonorum eius imagines cogitatione volvantur, hoc est quod ad nullam pertinet linguam, iam potest videre per hoc Speculum aliquam Verbi illius similitudinem, de quo dictum est: "In principio erat Verbum". Necesse estenim, cum verum loquimur, id est "quod scimusloquimur", ex ipsa scientia, quam memoria tenemus, nascatur verbum, quod sit huiusmodi cuiusmodi scientia de qua nascitur; formata quippe cogitatio ab eare quam scimus verbum estquod in corde dicimus, quod nullius linguae est". Item, in eodem: "Verbum rationalis animantis, quod neque prolativum est in sono neque in cogitatione, in similitudinesoni quod alicuius linguae non est, omnia, quibus significatur, signa praecedit, et gignitur de scientia quae manet in animo quando eadem scientia intusdicitur sicuti est: simillima enim est visio cogitationis visioni scientiae. Et est in ista similitudine verbi nostri similitudo Verbi Dei, quia potest esse verbum nostrum quod non sequitur opus, opus autem esse non potest nisi praecedat verbum; sic Verbum Dei potuit esse, nulla existente creatura; creatura autem nulla esse potest nisi per Verbum, per quod "facta sunt omnia"".
ARTICULUS II
Utrum in divinis sit prius nomen notitiae quam Verbi.
Consequenter quaeritur an prior sit intentio notitiae quam Verbi. Dicitur enim 1. Sap. 1: "Fons sapientiae verbam in excelsis" ; sed illud quod est fons alterius est prius intellectu eo cuius est fons; cum ergo Verbum sit fons sapientiae, Verbum prius est intellectu quam sapientia.
Contra: a. Anselmus 1: "Dicere nihil aliud est quam cogitandointueri" ; sed intuitio ad notitiam pertinet vel sapientiam et intueri prius est quam dicere; ergo notitia vel sapientia est prior intellectu quam verbum.
b. Item, Sap. 11, 21: "Omnia in sapientia disposita sunt" ; sed in Verbo sunt operata, quia dixit, "et facta sunt" ; cum ergo dispositio praecedat opus, relinquitur quod a sapientia secundum intellectum procedat Verbum, Eccli. 1, 3: "Sapientia Dei omnia praeordinat" etc., et sequitur: "Priusomnium creata est sapientia", et post sequitur: "Fons sapientiae Verbum Dei inexcelsis", hoc est: sapientia Dei increata omnia praecedit, ab hac autem procedit sapientia creata, scilicet ordo rationalis in rebus creatis, medium secundum intellectum inter haec duo est Verbum Dei, de quo dicitur: "Dixit, et facta sunt". Ergo sapientia secundum intellectum prior est quam Verbum.
Respondeo: Concedo omnes rationes quae probant quod sapientia secundum intellectum prior est quam Verbum, tum scilicet quia sapientia est initium dispositionis, tum quia Verbum est initium operis. Unde Augustinus, XV De Trinitate: "Verbum rationalis animantis, quod neque prolativum est in sono nec in cogitatione" etc., ut supra.
ARTICULUS III
Secundum quam intentionem notitiae dicatur Verbum.
Consequenter quaeritur secundum quam intentionem notitiae dicatur verbum, scilicet utrum verbum secundum quod est in ratione operativa maiorem habeat similitudinem ad Verbum increatum quam verbum secundum quod est in ratione cognitiva.
Et. videtur quod verbum secundum quod est in ratione operativa: 1. Eccli. 37, 20: "Initium omnis operis verbam" ; verbum autem, secundum quod est in ratione operativa, est initium operis; ergo secundum hoc verbum erit expressissima similitudo Verbi increati: verbo enim in cognitiva existenti deest aliquid ad hoc quod Sit principium operis, sed verbo operativo nihil.
2. Item, Ioan. 1, 4: "Omnia sunt in ipsa vita" ; sed bona sunt quaecumque vivunt in Verbo, mala autem, licet non vivant in ipso, tamen mala cognoscuntur ab eo: licet enim simplicem notitiam habeat bonorum et malorum, tamen non est nisi ars bonorum tantum. Eodem modo verbum nostrum cognitivum respectum habet ad bonum et ad malum; secundum autem quod operativum est, principium est bonorum, et sic verbum operativum tantum habebit imitationem Verbi increati.
3. Item, in cognitiva est duplex verbum: unum quod procedit ex cogitatione, alterum quod ex visione. Quod ergo istorum dicitur similitudo Verbi increati? Videtur quod istud quod ex cogitatione procedit, quia dicit Anselmus: "Quid est dicere nisi cogitando intueri?"
Sed. contra: a. Hoc verbum, scilicet cogitationis, possibilitatem habet ad verum et falsum, quia cogitamus quandoque verum, quandoque falsum; sed verbum procedens ex visione determinatum est ad verum; ergo verbum ex visione procedens est similitudo Verbi increati.
b. Item, Amos 3, 7: "Non est verbum, quod non revelet Deus" etc.; revelatio autem est ex parte visionis; sed ex Verbo increato fit revelatio; unde Isai. 2, 1: "Verbum, quod vidit Isaias", Glossa: "Verbum, quod venturum erat in carne" ; verbum ergo visionis imaginativae vel intellectualis est similitudo Verbi increati.
Respondeo: Verbum increatum triplicem habet actum: unus est quod Pater per ipsum omnia operatur, Ioan. 5, 17 : "Pater meus usque modo operatur et ego operor", et ibidem: "Operaquae dedit mihi Pater ut perficiam" ; alius actus est quod Pater declarat se per Verbum, sicut dicit Glossa Bedae super Matth. 11 ; tertius actus est quod Verbo revelat Prophetis quae futura sunt. Verbo ergo, secundum quod operatur Pater per ipsum, assimilatur verbum secundum quod est in ratione operativa, et sic dicitur Eccli. 37, 20: "Initium omnis operis verbum" ; Verbo autem, secundum quod revelat se Prophetis, scilicet prout est Veritas, assimilatur verbum quod est in ratione cognitionis. Est autem verbum secundum quod fit revelatio divinae bonitatis, et hoc est in cognitiva extendente se ad opus, et non dico in cognitiva quoad cogitativam quae potest esse veri et falsi, sed quoad visionem: et hoc quoad visionem intellectualem, non imaginariam sive phantasticam, et quoad intellectualem quantum ad illam partem quae pertinet ad imaginem; huiusmodi autem verbum medium est inter illud quod est pure operativum et pure cognitivum, et huic respondet Verbum increatum in quantum Pater declarat se per ipsum. Est igitur verbum simpliciter operativum, quod assimilatur Verbo increato in quantum per illud operatur Pater; et est verbum cognitivum simpliciter, cognitivum dico quod est visionis,quod assimilatur Verbo increato in quantum per ipsum fit revelatio Prophetis; est etiam verbum medio modo se habens, scilicet cognitivum per modum visionis, extendens se ad opus, quod assimilatur Verbo increato in quantum Pater declarat se per illud.
ARTICULUS IV
An effectus in creatura connotetur nomine Verbi.
Ad quod sic: a. Damascenus: "Verbum Dei est subsistens, electivum, operativum" ; sed operativum de suo intellectu habet opera; et sic Verbum Dei de suo intellectu habet creaturam.
b. Item, ad Hebr. 11, 3: "Fide aptatasunt saecula Verbo eius", Glossa: "Sicut exemplum exemplari". Vult ergo per illud Verbum intelligere exemplar; sed exemplar dat cointelligere exemplatum; restat ergo quod in Verbo sit cointellectus creaturae.
6. Item, Basilius: "Filio Dei attribuitur sensus, sapientia, virtus, verbum, lumen": sensus, quo cogitantur omnia; sapientia, qua disponuntur; virtus, qua operantur; verbum, quo enuntiantur ; lumen, quo clarescunt. Verbum ergo dicit illud quo enuntiantur ; sed enuntiata sunt creaturae; ergo in ratione Verbi cointelliguntur creaturae.
Contra: 1. I Sententiarum 27 dist., cap. Aperte ostensum est, dicitur "quod eo dicitur Verbum sive Imago quoFilius". Ergo Verbum vel Imago non habent respectum ad creaturas sicut nec Filius.
2. Item, Anselmus, in Monologion: "Verbum, quo creaturae dicuntur, non est verbum creaturae; dicit enim creaturam non verbo creaturae,sed suo Verbo, quia est eius similitudo". Ergo Verbum respectum habet ad dicentem, et ita non cointelligitur nomine Verbi creatura.
3. Item, sol illuminat; sive aliquid illuminetur sive non, non est aliqua variatio ex parte solis vel substantiae vel potentiae ; multo fortius ergo est hoc reperire in illo fonte spirituali, in quo ipsa actio est ipsa potentia et potentia est ipsa essentia; et ita sicut essentia non habet respectum ad aliquid, nec actio sua secundum esse suum. Cum ergo Verbum se habeat sicut dicere et dicere secundum esse suum non importet respectum ad creaturas, ergo nec Verbum.
4. Item, dicens et Verbum sunt correspectiva ; sed dicens non importat respectum ad creaturam; ergo neque Verbum.
5. Item, verbum sensibile dependet a verbo mentis et non e converso ; si ergo eodem modo se habet verbum sensibile ad Verbum insensibile, scilicet Verbum aeternum, sicut verbum sensibile, quod est in prolatione ad verbum mentis: relinquitur quod verbum sensibile, quod est mundus, habebit dependentiam ad Verbum aeternum et non e converso.
6. Item, Augustinus: "Si verbum transiens est ostensivum sui et eiusde quo dicitur, ergo Verbum aeternum non respiciet nisi Patrem dicentem et se ipsum", secundum quod se ipsum declarat.
Respondeo: Aliud est dicere Pater dicit Verbum et Pater dicit Verbo creaturas, sicut dicitur XV De Trinitate: "Novit omnia in se ipso Deus Pater, novit in Filio" ; sed hoc est nosse quod dicere; ergo Pater dicit se et dicendo se gignit Filium. Unde dicit Augustinus: "Pater tamquam se ipsum dicens genuit Verbum aequale sibi per omnia". Secundum hoc ergo quod dicitur Pater dicit Verbum, non ponitur respectus ad creaturam, immo hoc Verbum est dicentis Verbum. Dicit iterum: "In Verbo hoc Pater omnia fecit", sicut dicitur in Glossa super illud Psalmi 61, 12: "Semel locutus est Deus" etc.: "Verbum aeternalitergenitum, in quo omnia fecit et omnia aeternaliter disposuit" ; ergo ratione illius quod dicitur "in quo omnia fecit et disposuit" habet Verbum cointellectum creaturae. In intellectu ergo eius quod est locutus est iacet et quod notio est, scilicet genuit, et quod creaturae est, scilicet 'fecit'; sed unum est ibi principaliter, reliquum connotatum. Similiter in Verbo intelligitur quod "genitum est aeternaliter" et illud in quo omnia disposita sunt et facta ; et secundum hoc ponitur cointellectus creaturae, sed non ponitur . dependentia ad creaturam. Unde in una dependentia sunt duo ad invicem dicta: creatura enim dependet a Verbo et dicitur ad ipsum; e converso Verbum, licet dicatur ad creaturam, non tamen dependet ab eadem. Et hoc est quod dicit Anselmus: "Verbum, quo creaturam dicit, non est verbum creaturae", quia non habet dependentiam secundum esse ad creaturam, immo e converso; Verbum enim est expressa similitudo Dei Patris, creatura autem est aliquantula similitudo non expressa: iste autem respectus in dicendo est, non in se. Et quod respectus mutuus sit in una dependentia, dicit Philosophus: "In quibusdam ita est quod aliquadicuntur ad invicem et utrumque ad alterum est, in quibusdam ita estquod duo dicuntur ad invicem et unum tantum est ad alterum".
[Ad obiecta]: 1-6. Ad illud quod dicit Magister, in Sententiis, "quod eo dicitur Verbum vel Imago quo Filius": respondeo quod hoc exponit postmodum dicens: "Id est eadem proprietate vel notione" ; eadem proprietas designatur in Verbo quae in Filio, licet altera sit ratio intelligentiae Verbi et Filii, sicut dicitur eodem capitulo. Iste autem respectus, qui cointelligitur in Verbo, non est notio vel proprietas. Unde non sequitur quod si Filius dicitur tantum respectu Patris, quod, propter hoc Verbum: non enim possum dicere quod Pater dicit Filio creaturas sicut Verbo, quia Filius non dicit respectum ad creaturam. Et ex iis patet responsio ad obiecta pro parte illa.
c. Ad aliud quod dicit ex opposito Basilius: "Verbum est quo enuntiantur" etc., sed hoc importat cointellectum creaturae, ergo et Verbum: concedo quod secundum quod dicitur Pater dicit Verbo creaturas, sic Verbo enuntiantur omnia, et ita importat respectum ad creaturas, non autem secundum quod dicitur Pater dicit Verbum.
Per hoc patet quomodo respondendum est ad omnes quaestiones sive obiectiones iactas ad utramque partem.
b. Ad hoc autem quod obicitur per Glossam ad Heb. 11, 3 "sicut exemplum exemplari": dico quod est ibi fallacia accidentis. Licet enim Verbum sit exemplar, non oportet quod Verbum dicatur ad illud ad quod dicitur exemplar; secundum enim quod dicitur Verbo dicit creaturas, cointelligitur creatura, sed oblique; sed sic non est de exemplari quod dicitur recte ad exemplatum: non enim dicitur Verbum creaturae Verbum, sed Verbum dicitur quo fit creatura, quia Verbum istud sufficiens est ad positionem operis.
ARTICULUS V
Utrum Filius possit dici cogitatio sicut Verbum.
Ad quod sic: 1. Ioannes Damascenus: Verbum dicitur tripliciter, scilicet "intellectus secundum quem movetur, intelligit, cogitat" ; dicitur etiam verbum, "quod in corde enuntiatur" ; dicitur etiam verbum, quod "est angelus", id est nuntius, "intelligentiae", et hoc est verbum vocis: primo enim est cogitatio, postmodum cogitatio quomodo pronuntietur, deinde pronuntiatur; et sic dicitur verbum tripliciter. Non-autem dicitur Filius Verbum ad similitudinem verbi quod exterius pronuntiatur nec ad similitudinem verbi quod in corde enuntiatur, sed ad similitudinem ipsius motus mentis. Unde Augustinus, De Trinitate: "Quisquis potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius imagines mente volvantur, iam potest videre per hoc speculum aliquam similitudinem Verbi de quo dictum est: "In principio erat Verbum"". Si ergo verbum est cogitatio mentis, sicut ergo Filius dicitur Verbum, sic dicitur cogitatio.
Respondeo: Non debet dici cogitatio; cogitatio enim dicit motum mentis imperfectum: non enim potest intelligi cogitatio nisi accipiatur volubilis motus mentis ; cogitatio enim dicitur quasi coagitatio intellectus. Unde Augustinus: "Verbum ita dicitur ut Dei cogitatio non dicatur, ne aliquid esse volubile Deo credatur".
Et si obiciatur ex verbo Anselmi, in Monologion, quod "dicere nihil aliud est summoSpiritui quam cogitando intueri" ; ergo in divinis accipitur intentio cogitationis sicut intentio verbi; — praeterea, sicut intentio verbi per Scripturas nominatur in Deo, Ioan. 1, 1: "Verbum erat apud Deum", ita et intentio cogitationis; unde Propheta: "Ego cogito cogitationes pacis" ; ergo aeque dicetur unum sicut alterum — dicendum quod verbum cogitationis in nobis semper ponit mutabilitatem, intentio vero Verbi, ut patet ex praedictis, secundum quod accipitur pro ipsa notitia quae generatur ex mente, non ponit mutabilitatem; inde est quod intentio cogitationis per improprietatem transfertur a nobis ad divina. Unde et per Isaiam dicitur 55, 9: "Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt cogitationes meae a cogitationibus vestris".