I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 4, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 4, C. 2
DE PROPRIETATE VERBI.
Consequenter quaeritur de proprietate Verbi. Quaeritur ergo I. an intentio Verbi conveniat soli Filio in Trinitate.
Ad quod sic obicitur: 1. Anselmus, in Monologion: "Unusquisque in Trinitate se ipsum et omnesalios dicit" ; Pater igitur dicit se et Filius dicit se et Spiritus Sanctus; cum ergo sint tres dicentes et tres qui dicuntur, non erit unum Verbum, sed tria, quia Verbum non habet relationem nisi ad dicentem et ad eum qui dicitur, ergo non potest habere unitatem nisi a parte unius illorum. Cum ergo sit pluralitas ex utraque parte non potest esse unum Verbum; erunt igitur plura Verba sicut plures personae.
2. Item, verbum creatum non est unum, dummodo sint plures dicentes, licet sit unius rei verbum; ergo cum in divinis etiam quaelibet persona dicat se, et plures res, quae dicuntur, erunt plura Verba.
3. Item, Verbum in divinis non dicitur per similitudinem verbi exterioris, sed verbi quod est ante omnem sonum, ante cogitationem soni, quod est visio cogitationis et de visione scientiae oritur, ut dicit Augustinus, XV De Trinitate ; sed verbum istud nihil aliud est quam notitia sive intelligentia; cum ergo notitia creata sive intelligentia communis sit toti Trinitati, ergo Verbum commune erit toti Trinitati et nulli personae proprium.
4. Item, cum Spiritus Sanctus sit manifestativus veritatis, sicut dicitur Ioan. 16, 13, quare non dicitur Verbum sicut Filius?
5. Item, cum dicat Augustinus, XV De Trinitate: "Non perfecte seipsum dixisset, si aliquid magis vel minus esset in suo Verbo quam in se ipso". Cum enim dicitur Pater dicit Filium, intelligitur Pater dicit Verbum et supponitur Filius, quare similiter, quando dicitur Pater dicit se, non intelligitur Pater dicit Verbum et supponetur Pater?
6. Item, 27 dist. I Sententiarum dicitur: "Eo dicitur Verbum quoImago" ; sed imago dicitur communiter de tribus personis et essentialiter, cum dicitur: "Faciamus hominem ad imaginem" etc.; ergo et Verbum dicetur communiter de tribus personis.
Contra.: a. Augustinus, XV De Trinitate: "In hac Trinitate nihil dicitur Verbum nisi Filius, nec Donum nisi Spiritus Sanctus".
b. Item 4, VI De Trinitate: "Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius, tamquam ambo sint unum Verbum: sic enim Verbum dicitur quomodo Imago".
c. Item, Anselmus, in Monologion: "Mirum in Deounumquemque trium pariter se et alios dicere, et unum solum ibi esse Verbum; nullatenus tamen Verbum ipsum potest dici Verbum trium, sed tantum unius eorum, cuius est Filius etImago".
II. Item, dubitatur de hoc quod dicit Augustinus, XV De Trinitate: "Pater non perfecte se ipsum dixisset" etc. Nam dicere Patris est generare, Iob. 33, 14: "Semel loquitur Deus", "loqui Dei est generare Verbum, quod est semel" ; si ergo Pater perfecte se dixit, ergo perfecte se generavit. — Si vero diceretur quod, cum dicitur Pater dicit se ipsum, dicere ibi accipitur essentialiter - contra: in illo eodem textu praecedit haec sententia: "Pater, tamquam se ipsum dicens, genuit Filium" ; si ergo vult probare quod dicens genuit, oportet quod dicere importet notionem quae est generatio.
Propterea quaeritur, cum loqui sive dicere in divinis inveniatur multipliciter — quia aliquando invenitur quod Pater loquitur se et aliae personae, aliquando quod Pater loquitur Verbum, aliquando Pater loquitur in Filio, aliquando Filius loquitur, aliquando Spiritus Sanctus loquitur — numquid eodem modo accipietur loqui et dicere?
Respondeo: I. Loqui vel dicere accipitur in divinis multipliciter. Aliquando dicit essentiam, non connotando aliquid in creatura, ut cum dicitur Pater dicit se vel loquitur, accipitur essentialiter, sed tamen cointelligitur aliquo modo Verbum, quia cointelligitur intelligentia, quae appropriatur Filio: istud enim dicere nihil aliud est quam intelligere; unde Anselmus: "Quid est dicere summoSpiritui nisi videndo intueri?" Aliquando vero notionaliter, ut cum dicitur Pater loquitur Verbum, idem est Patrem Verbum dicere quod generare; in Psalmo: "Semel locutus est Deus", Glossa: "Verbum aeternalitergenuit, in quo omnia fecit et disposuit", et Iob 33, 14: "Semel loquitur Deus", Glossa: "Loqui Dei est Filium generare, quod est semel, quia praeter Unigenitum non genuit aliquod Verbum". Aliquando vero notionaliter et connotat effectum in creatura, ut cum dicitur Pater loquitur in Filio nobis, ad Heb. 1, 2: "Locutus est nobis in Filio" etc. Aliquando vero accipitur essentialiter et connotat effectum indistincte trium personarum, Iob 1, 12: "Locutus est Dominus ad Satan". Aliquando vero connotat effectum appropriatum, ut cum dicitur Matth. 10, 20: "Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis".
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod tres sunt dicentes, ergo tria verba: dicendum quod non sequitur. Nam dicere ibi accipitur pro intelligere, cum dicitur quod quaelibet persona se dicit, hoc est intelligit. Unde cum sit unum intelligere trium, una erit intelligentia trium, et ita per consequens unum Verbum, quia intelligentia appropriata idem dicit quod Verbum, sicut patebit. Quamvis ergo tres sint qui dicuntur et tres qui dicunt, non tamen sequitur quod triplex sit dicere, quemadmodum nec triplex intelligere, quamvis tres intelligantur et tres intelligant.
2. Ad secundum dicendum quod non omnino similiter accipitur dicere in Creatore et creatura. Nam in Creatore dicere accipitur multis modis: nam aliquando accipitur dicere de persona respectu sui, aliquando respectu alterius personae, aliquando respectu creaturae. Cum dicitur de persona respectu sui, ut cum dicitur Pater dicit se vel Filius dicit se vel Spiritus Sanctus dicit se, dicere idem est quod intelligere, et unum est dicere sicut unum intelligere et esse. Cum vero dicitur de persona respectu alterius personae, accipitur secundum duos modos; nam cum dicere dicatur respectu dicibilis, dicibile autem dicitur verbum et dicibile dicitur res, cum ergo dicimus una persona aliam dicit, hoc potest intelligi duobus modis: aut sicut Verbum aut sicut rem. Si sicut Verbum: hoc modo Pater solus in Trinitate dicit Filium, quia profert ipsum ut Verbum, et hoc modo dicere idem est quod generare. Si sicut rem: hoc modo quaelibet persona, in quantum indicat aliam, dicit eam, et hoc modo dicere est indicare, et hoc modo dicit Anselmus quod tres personae se invicem dicunt. Cum vero dicitur respectu creaturae, similiter dicitur duobus modis: uno modo secundum quod dicere dicitur respectu verbi, secundum quod dicitur Deus loqui Prophetis, et istud dicere idem est quod declarare sive revelare, hoc est notitiam dare, quae dicitur verbum; unde: "Factum est verbum Domini ad Ieremiam", et cum sit actus totius Trinitatis, appropriatur Filio, sicut dicitur Matth. 11, 25: "Revelasti ea parvulis", ibi Beda: "Pater declarat se per Verbum". Alio modo secundum quod dicere dicitur respectu rei, et secundum hoc Deum dicere rem idem est quod Deum creare rem, in Psalmo: "Dixit, et facta sunt". Et quamvis istud dicere sit effectus totius Trinitatis, appropriatur tamen Patri in quantum generat Filium; unde Gen. 1, 9: "Dixit Deus, et factum est", id est Verbum genuit, in quo erat ut fieret; unde Anselmus: "Verbum quo creaturas dixit, non est verbum creaturae, sed similitudo Creatoris".
3. Ad tertium dicendum quod quamvis in intentione Verbi intelligatur notitia, non tamen notitia absolute, sed notitia, quae est ex alio orta, videlicet ex scientia memoriae ut imago illius. Unde intentio verbi dicit notitiam ortam et imaginem memoriae, secundum quod transfertur ad divina. Non ergo sequitur quod quamvis notitia sit communis, quod propter hoc Verbum; nam Verbum dicite notitiam, non quocumque modo, sed quae est orta ex memoria, ut Patre; et ideo non convenit intentio Verbi Patri; et etiam orta ut imago, ad differentiam processionis amoris a memoria et a notitia, quae tamen non procedit ut imago, quamvis ut similitudo, in quem modum est processio Spiritus Sancti; generatio vero Filii est ut notitiae a memoria, quae est imago,id est expressa et "indiscretasimilitudo". Ex quo patet quod intentio Verbi est propria Filio.
4. Ad quartum ergo quod obicitur de Spiritu Sancto, dicendum, secundum Richardum, De Trinitate: "Absque dubio una eademque veritas corde concipitur, verbo profertur, auditione auditur: verbum habet esse a solo corde, auditio ab utroque. Quoniam ergo verbum de solo corde procedit et per ipsum cordis sagacitas innotescit, recte Dei Filius Verbum Patris dicitur, per quem paterna claritas manifestatur. In Patre omnis veritatis conceptio, in eius Verbo omnis veritatis prolatio, in Spiritu Sancto omnis veritatis auditio, iuxta hoc quod in Evangelio legitur Ioan.16, 13: "Quaecumque audiet, loquetur". Non igitur Pater potest dici Verbum, qui non ab alio, nec Spiritus Sanctus, qui non ab uno solo, sed solus Filius, qui est ab uno solo, a quo emanat omnis veritatis manifestatio. Sicut interiorlocutio in nobis fit sine humani flatus cooperatione, sic sane in illa supereminenti natura illa locutio agitur aPatre solo: nam solus Pater dicit, solus Spiritus Sanctus!audit; exterior autem locutio peragitur auctore etiam Flamine divino, hoc est Spiritu Sancto".
5. Ad quintum iam patet responsio. Nam cum dicitur Pater dicit se, dicere ibi dicitur respectu dicibilis quod est res, et istud dicere est intelligere; cum vero Pater dicit Filium, ibi dicitur respectu dicibilis quod est Verbum, et istud dicere est generare, et ideo non accipitur dicere uno modo hinc et inde.
6. Ad sextum dicendum quod imago in divinis accipitur duobus modis: uno modo essentialiter, et secundum hoc imago dicit divinam essentiam, ad cuius imitationem exprimitur alterum, et hoc modo accipitur: "Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram" ; alio modo accipitur notionaliter, et secundum hoc significat personam Filii ut similitudinem expressam ab altero sive alterius, et attenditur expressio similitudinis non solum quantum ad ea quae dicuntur de Patre essentialiter, ut potentia, sapientia, bonitas, in quibus per omnia Filius similis est Patri, immo quantum ad dignitatem, quae dicitur de Patre notionaliter, ut sicut Pater habet personam de se procedentem per spirationem, ita Filius, scilicet Spiritum Sanctum, et secundum hoc Imago soli convenit Filio. Et hoc modo dicit Augustinus quod "sic dicitur Verbum quo Imago", quia eadem notione dicitur Verbum et Imago, scilicet notione generationis quae est a Patre.
II. Ad illud vero quod ultimo quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, XV De Trinitate: "Pater non perfecte se ipsum dixisset" etc., dicendum quod cum dicere dicatur tripliciter — et essentialiter et notionaliter, et hoc vel connotando effectum in creatura vel non connotando — quod si velis probare quod Deus Pater dicens genuit Filium, oportet quod manifestetur per dicere notionale, sed notionale oportet manifestari per essentiale. Si enim quaeratur propter quid Pater genuit Filium? apte respondetur: ut sufficienter declaret potentiam suam. In creatione enim creaturae usque ad summum non manifestatur potentia Patris, sed tunc ostenditur usque ad summum, cum communicatur in generatione. Unde Augustinus, XV De Trinitate: "Pater, tamquam se ipsum dicens, genuit Filium: non enim se ipsum perfectedixisset, id est potentiam suam perfecte declarasset, nisi Filius esset aequalis ei potentia et sapientia et bonitate". Unde dicit Augustinus: "Si aliquid minus vel amplius esset in Filio quam in se ipso, non se ipsum perfecte dixisset". Unde summitas potentiae declaratur per generationem. Dicit ergo Augustinus: "Pater tamquam se ipsum dicens", id est ostendens summe suam potentiam, quia perfecta eius declaratio non est in creaturis, Isai. penultimo: "Ego, qui aliis generationem tribuo" etc., quasi dicat: ex quo do patri carnali potentiam communicandi naturalia sua etc., nonne ego communicabo vel habeo potentiam communicandi? Declaratio ergo processionis et generationis est in generatione creaturarum, declaratio vero potentiae ad summum est in generatione et processione; unde dicere est essentiale. Est autem dicere essentiale secundum rationem intelligentiae ante dicere notionale, et dicere notionale ante creationem.