Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 4, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 4, C. 3

DE OPERATIONE VERBI.

Consequentur quaeritur de operatione Verbi ad duo cognoscenda: Primo, quod Verbum non sit factum; secundo, quod ad aeternitatem Verbi non sequitur aeternitas facti.

ARTICULUS I.

Quod Verbum non sit factum.

Ad primum sic obicitur: a. Ioan. 1, 1: "In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum". Ergo infactum et aeternum.

b. Item, Augustinus, super Ioan. 1, 1: "Si omnia per Verbumfacta sunt, concede non factum per quem facta sunt omnia".

Contra: 1. "Omnia per ipsum facta sunt" ; ex hoc videtur quod Verbum tenet rationem medii inter facientem et factum. Arguit autem Augustinus per istud quod Verbum non sit creatum: nihil enim quod sit ante creaturas, est creatura; sed Verbum, cum teneat rationem medii, est ante creaturas; ergo non est creatura; sed eadem ratione, cum teneat rationem medii inter facientem et factum, non computabitur in natura facientis plus quam in ratione facti; ergo non est Creator.

Respondeo: Verbum tenet rationem medii inter Patrem et creaturam, non inter facientem et factum nec inter creaturas et Creatorem, quia faciens et Creator est commune Patri et Verbo et Spiritui Sancto. Finalis autem causa convenit per appropriationem Spiritui Sancto: ei enim appropriatur bonitas, propter quam facta sunt omnia; haec autem efficit quodammodo, eo quod finis movet efficientem ; efficiens convenit Patri, formalis Filio per appropriationem. Unde summa potentia est faciens, summa sapientia, summa bonitas; unde ratio facientis unicuique personae convenit. Verbum ergo non cadit medium secundum rationem intelligentiae inter faciens et factum, sed inter facientem non ab alio et factum.

ARTICULUS II

Quod ad aeternitatem Verbi non sequitur aeternitas facti.

Ad secundum sic obicitur: 1. Augustinus, in libro Confessionum: "Verbo tuo sempiterno dicis omnia quae dicis". Ergo necessaria est haec argumentatio: Deus dixit, ergo facta sunt ; sed antecedens fuit ab aeterno; ergo consequens ab aeterno, et dico hoc esse ab aeterno esse sine initio durationis. — Quod autem sit abaeterno, probatio: quia suum dicere est sua actio; sed si hoc est cum initio durationis, ergo habuit initium essendi, et ita per aliquam actionem, et ita oporteret abire in infinitum; ergo non habuit initium, et ita neque initium durationis. Relinquitur ergo quod dictio actio sit ab aeterno, et ita consequens necesse est fuisse ab aeterno; ergo omnia iuerunt ab aeterno.

2. Item, quod per se est operativum, semper est operativum; Verbum Dei per se est operativum ; ergo semper est operativum; ergo semper operatur.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod bene sequitur: dixit, ergo facta sunt.—Ad hoc quod opponitur quod antecedens est sine initio durationis, ergo et consequens: dico quod antecedens est sine initio, et tamen consequens habet initium durationis. Unde dicit Augustinus: "Verbo tuo sempiterno fit quidquid fit, nec tamen sempiterne fit". Aliter autem est ex parte passivae, quia ex illa parte semper fuit initium durationis; sed si aeternitas ponatur principium, non invenies medium vel finem; pone autem factum, et iam necesse est ponere initium durationis. Unde non sequitur: antecedens est sine initio durationis, ergo consequens ; haec autem bene sequitur: antecedens est necessarium, ergo consequens. Si enim antecedens inest semper quoad totalitatem temporis, ergo et consequens eodem modo; sed non sequitur de semper aeternitatis: ex parte enim facti est semper temporis, ex parte autem dicentis est semper aeternitatis.

2. Per hoc patet solutio ad aliud. Nam cum dicitur quod per se est operativum, semper est operativum, hoc intelligitur de semper aeternitatis; cum autem dicitur quod semper est operativum, semper operatur, hoc verum est de semper temporis, non autem de semper aeternitatis.

PrevBack to TopNext