Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 5, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 5, C. 1

UTRUM NOMEN SPIRITUS SIT COMMUNE TRIBUS PERSONIS.

Circa primum quaeritur utrum hoc nomen Spiritus sit commune tribus personis vel proprium Spiritui Sancto.

Ad quod sic: a. Hilarius, VII De Trinitate, ostendit in Spiritu Dei aliquando significari Patrem, ut cum dicitur: "Spiritus Domini super me" ; aliquando significari Filium, ut cum dicitur: "In Spiritu Dei eicio daemonia", "naturae suae potestate eicere se daemones demonstrans" ; aliquando de Spiritu Sancto, ut ibi: "Effundam de Spiritu meo super omnem carnem". Ex hoc ergo relinquitur quod nomen Spiritus dicitur communiter de tribus personis et essentialiter.

Contra: 1. Richardus, in libro De Trinitate: "Spiritus de homine procedit, sine ipso homo omnino non vivit. In eo igitur quod Spiritus Sanctus Spiritus Deidicitur, aeterna de eo, qui aeternus est, processio demonstratur: immo et de ipso, quod est aeterna processio, in eo ipso, inquam, intelligidatur quod Deo consubstantialis sit, quia de Deo procedere et aeternitatem habere non potest quod Deus non sit". Ergo nomen Spiritus appropriatur Spiritui Sancto.

2. Item, obicitur contra auctoritatem Hilarii: videtur quod cum dicitur "Spiritus Domini super me", hoc nomen Spiritus teneatur pro tertia persona in Trinitate. Nam super illud: "Spiritus Domini super me", Glossa: "quia maior; unde: "Requiescet super eum Spiritus Domini"" ; sed constat quod hoc intelligitur de tertia persona; ergo et hic.

3. Item, Luc. 11, 20, super illud: "Si in digito Dei" etc., Glossa: "Digitus Dei dicitur Spiritus Sanctus pro participationedonorum". Ergo similiter, cum dicitur in Matth.: "Si in SpirituDei" etc., hoc nomen Spiritus tenetur pro Spiritu Sancto.

Respondeo: 1. Spiritus dicitur a spirando active, eo quod spiret, secundum quod dicitur Ioan. 3, 8: "Spiritus ubi vult, spirat", et hoc modo hoc nomen Spiritus commune est tribus personis in Trinitate; sed per appropriationem convenit Spiritui Sancto. Alio modo dicitur a spirando passive, eo quod spiretur; et hoc modo proprium est Spiritus Sancti, qui procedit per modum spirationis, et hoc modo loquitur Richardus ; et istud declaratum est Quaestione De processione Spiritus Sancti.

2. Ad illud quod obicitur contra auctoritatem Hilarii: dicendum quod diversa est expositio eius quod dicitur: "Spiritus Domini super me" etc. Si enim exponitur de Christo secundum quod est homo, tunc intelligitur de tertia persona; et hoc patet quia dixit: "quia maior": non enim Spiritus Sanctus maior est Filio, sed Christo secundum quod homo. Si vero de prima persona intelligatur, tunc de spiritu sancto qui est Pater, necesse est intelligere: solus enim Pater mittit Filium. Et sic intelligit Hilarius, secundum reliquum modum Glossa Hieronymi.

3. Ad aliud dicendum quod duplex est constructio, cum dicitur "Spiritu Dei": vel intransitiva, ut cum dicitur essentia Patris ; vel transitiva, ita quod hoc ipsum Dei teneatur personaliter et supponat communiter pro Patre et Filio; et tunc transitive tenetur. Primo modo intelligit Hilarius, secundo modo Glossa super Matthaeum.

PrevBack to TopNext