I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 5, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 5, C. 2
QUALITER APPROPRIETUR NOMEN SPIRITUS PER HOC QUOD DICITUR SANCTUS.
1. Nam ex duobus nominibus communibus non efficitur proprium; si ergo nomen Spiritus est commune, et hoc nomen Sanctus, Isai. 6, 3: "Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth", non erit proprium ex iis.
2. Item, commune additum communi non coarctat commune ut sit proprium; ergo nec hoc nomen Sanctus additum nomini Spiritus faciet ipsum proprium.
Contra: a. In libro De regulis fidei: "Haec circumlocutio Spiritus Sanctusaut personam aut personalem proprietatem aut relationem praedicat in divinis. Personam quidem, cum dicitur divinitas est Spiritus Sanctus; personalem proprietatem, cum respondetur ad interrogationem factam per quis, ut cum dicitur quis est tertia in Trinitate persona?respondetur: Spiritus Sanctus; relationem, cum dicitur Spiritus Sanctus est Spiritus Patris, acsi dicatur: Pater spirat Spiritum Sanctum. Haec enimcircumlocutio Spiritus Sanctusnon proprie dicitur relative, sed specialiter inventa fuit ad circumloquendum personalem proprietatem Spiritus, et sumitur per maiorem improprietatem ad praedicandum processionem qua Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio". Sed nullo istorum modorum est commune; ergo est proprium.
Respondeo: Secundum Richardum, in libro De Trinitate: "Illi quidem dicuntur unumhabere spiritum, uno spiritu incedere, quibus inest unum consilium, idem propositum, qui idem amant, idem affectant et pari voto desiderant. Sed spiritus iste spiritualis tunc veraciter sanctus est, tunc veraciter sanctus dici potest, quando pietate impellitur et secundum veritatem movetur; spiritus enim humanus tunc procul dubio sanctus esse incipit, quando quod pietatis est diligit, quod impietatis est detestatur et odit. Ad huius itaque spiritus similitudinem, qui procedit et spirat de multorum cordibus, dictus est Spiritus Sanctusille qui in Trinitate personarum procedit ex duobus".
[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud quod obicitur quod utrumque est commune: verum est, secundum quod Spiritus dicitur a spiratione activa, sed secundum quod a passiva, non. Unde additur Sanctus ad significationem spiritus mitigandam: spiritus enim nomen terroris est; dicitur ergo Sanctus ut intelligatur proprietas procedentis amoris ordinati a pluribus, scilicet duobus.