I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 5, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 5, C. 3
UTRUM SPIRITUS SANCTUS DEBEAT DICI SPIRITUS NOSTER.
Ad quod sic: a. Luc. 1, 17, "de Ioanne dicitur quod "in spiritu Eliae"veniret; ecce dictus est Spiritus Sanctus spiritusquem accepit Elias. Et Moysi ait Dominus, Num.11, 17 : "Tollam de spiritu tuo et dabo eis", id est dabo eis de Spiritu Sancto, quem iam dedi tibi" ; ecce hic dictus est spiritus Moysis. Patet ergo quoniam Spiritus Sanctus noster dicitur Spiritus.
b. Item, 18 dist. I Sententiarum: "Cum Spiritus Sanctus in Scriptura dicatur Spiritus noster vel Spiritus tuus vel illius, ut de Moyse et deElia dictum est, nusquam tamen in Scriptura occurrit ita dici Spiritus Sanctus noster vel tuus vel illius, quia Spiritus Sanctus eo dicitur quo Donum et utrumque dicitur relative ad Patrem et ad Filium".
Contra: 1. Quaeritur quare Spiritus Sanctus dicatur Spiritus noster et non similiter Filius dicatur noster. Si dicatur hoc esse eo quod Filius relative dicitur ad Patrem — sed similiter Spiritus Sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium, et ita uterque eadem ratione dicitur noster.
2. Item, si propter collationem donorum dicitur Spiritus Sanctus noster, eadem ratione et Filius debet dici noster, quia similiter dantur nobis bona in eius missione spirituali sicut in missione spirituali Spiritus Sancti.
4. Item, Pater dicitur Pater noster, quare non Filius? cum magis communicemus cum Filio quam cum Patre, quia Filius est incarnatus, non Pater.
5. Item, si ratione effectus dicitur redemptor noster, quare non dicitur sapientia nostra ? cum connotatur effectus in creatura. Unde I Cor. 1, 30: "Factus est nobis sapientia" etc.
7. Item, quare dicitur Deus noster et non essentia nostra ? cum hoc nomen Deus significet essentiam.
Respondeo: Nullum nomen essentiale abstracte significans divinam essentiam, vel nomen personale, quod dicit tantum respectum personae ad personam, recipit hoc nomen noster supra se. Unde non potest dici sapientia vel deitas nostra, sed Deus noster, refugium nostrum. Similiter et in personalibus; unde cum Filius dicat solum respectum ad Patrem, non potest recipere supra se hanc adiectionem noster. Sed nomina quae significant divinam essentiam vel personalia, quae dicunt respectum ad creaturas, possunt eam recipere.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod non dicitur Spiritus Sanctus noster', eo quod Spiritus Sanctus rationem eius quod est ab alio' habet; sed dicitur Spiritus noster, prout Spiritus dicitur a spiratione activa, vel prout etiam dicitur a spiratione passiva in creatura, secundum quod dicitur tota Trinitas spirat Spiritum Sanctum in nobis vel Spiritus Sanctus inspiratur nobis a tota Trinitate, quarum utraque est effectus totius Trinitatis. Et hoc modo Spiritus sumitur essentialiter, licet per appropriationem supponat pro tertia persona. Igitur propter hunc respectum ad creaturas dicitur Spiritus noster ; non autem quia Spiritus Sanctus, in quantum supponit tertiam personam in Trinitate et rationem habet eius quod est a principio per processionem a Patre et Filio, dicitur Spiritus noster ; unde, ut sic est, dicit habitudinem ad eum a quo est, et non ad aliquid quod est ab ipso, sicut et Filius; unde nec potest dici Spiritus Sanctus noster nec Filius noster.
2. Ad aliud dicendum quod licet in missione Filii detur nobis Filius, sicut Spiritus Sanctus, non tamen dicitur Filius Filius noster sicut. Spiritus Sanctus Spiritus noster, quoniam Filius non dicit nomine suo respectum ad creaturas sicut hoc nomen Spiritus. Unde Spiritus, prout dicitur a processione aeterna quasi passive dicta, non potest dici noster, quoniam sic habet respectum ad Patrem et Filium solum a quibus spiratur. — Si autem obiciatur ad hoc quod in Spiritu Sancto remanet Spiritus, ergo cum Spiritus dicat respectum ad creaturas, et Spiritus Sanctus, quare Spiritus Sanctus dicetur noster sicut et Spiritus - respondeo quod Spiritus, prout additur ei Sanctus, dicit quasi passivo modo solummodo spirationem aeternam; unde, in quantum sic est, refertur ad Patrem et Filium a quibus procedit, et non ad creaturam.
3. Ad tertium dicendum quod redemptor dicit respectum ad creaturam, scilicet ad redemptum; sed Filius solum ad Patrem refertur; ideo Filius non dicitur noster, licet dicatur redemptor noster.
4. Ad quartum dicendum quod Pater dicitur dupliciter. Dicitur enim principium per generationem, et sic est solum personale nec recipit supra se noster ; dicitur etiam principium per creationem, et sic essentiale et connotat effectum in creatura; sed Filius dicitur tantum uno modo, scilicet relative ad Patrem: unde non dicit nomine suo respectum ad creaturam, ideo non potest dici Filius noster, licet dicatur Pater noster.
5. Ad illud quod quaeritur utrum possit dici sapientia nostra, sicut redemptor noster: dicendum quod non, quia sapientia dicit divinam essentiam ut formam, et ideo per modum abstracti, et ideo non connotatur ut in respectu ad creaturam nisi loquendo per causam, et sic posset dici sapientia nostra, quia facit nos sapere, I Cor. 1, 30: "Factus est nobis sapientia" etc.
7. Ad aliud dicendum quod Deus potest dici noster, quia Deus est nomen operationis: unde notatur effectus in creatura; essentia vero non sic; ideo non potest dici essentia nostra. Deus enim dicitur θεᾶσθαι quod est considerare vel a θέειν quod est fovere ; unde ratione effectus connotati dicitur Deus noster, essentia vero nullum habet huiusmodi respectum: unde nec dicitur nostra.
8. Ad ultimum dicendum quod est donum Spiritus quod non est cum Spiritu Sancto, ut timor servilis, et quod est cum Spiritu Sancto, ut caritas; et sunt dona a Spiritu Sancto, quae aliquando sunt cum Spiritu Sancto, aliquando non cum Spiritu Sancto, ut fides et prophetia. Ratione ergo illorum donorum quae sunt a Spiritu Sancto et cum Spiritu Sancto, dicitur haberi vel dari.