I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 6, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 1
UTRUM NOMEN DONUM SIT COMMUNE VEL PROPRIUM SPIRITUS SANCTI.
Ad primum sic: 1. Tota Trinitas dat se; ergo A tota Trinitas potest dici Donum. Vel si dat se tota Trinitas, quare magis dicitur Spiritus Sanctus Donum quam Pater et Filius? nam dare se est communicare se ; communicat autem se tota Trinitas; ergo potest dici Donum.
2. Item, summum inter dona, de quibus Isai. 11,2—3, est sapientia; sed sapientia appropriatur Filio ; ergo debet dici Donum.
3. Item, Augustinus, in Sententiis: "Eo dicitur Donum quoprocedit" ; sed procedere convenit Filio ; ergo est Donum; non ergo solum Spiritus Sanctus est Donum. — Item, "Isai." 9, 6: "Filius datus est nobis". Ergo est donum.
4. Item, sicut Spiritus Sanctus est nobis donabilis ab aeterno, ita Filius; ergo Filius debet dici donum sicut Spiritus Sanctus. — Item, Spiritus Sanctus dicitur esse donum per spiritualem missionem in mentes hominum, in qua missione datur nobis amor gratuitus; sed similiter in missione spirituali Filii datur cognitio menti nostrae, et ita Filius debet dici donum sicut Spiritus Sanctus: datus est enim nobis in incarnatione et datur spiritualiter in sapientiae effusione.
Contra: a. Augustinus, XV De Trinitate: "In Trinitatenon est Verbum nisi Filius nec Donum nisi Spiritus Sanctus."
b. Item, Spiritus Sanctus secundum suam proprietatem amor est a Patre et Filio; sed amor proprie et per se donum est: quod enim ex amore non exhibetur, non proprie donum est ; igitur Spiritus Sanctus proprie donum est.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod obicitur si convenit toti Trinitati esse datum, ergo et esse donum, respondet Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Omnis usus divinitatis est nobis ex Munere, qui est Spiritus Sanctus". Unde et communio Patris et communio Filii attribuitur Spiritui Sancto, quia illa communio est ex amore, qui attribuitur Spiritui Sancto, et ideo quia Spiritus Sanctus dicit rationem donationis, ideo proprie dicitur Donum.
2. Ad aliud dicendum quod est donum simpliciter et est donum in ratione doni; inter dona simpliciter maxima est sapientia; sed donum in ratione doni et summum est caritas, quia dicitur in ratione amoris, amor autem dicitur in ratione doni.
3. Ad aliud dicendum quod procedere dicitur dupliciter: est enim procedere secundum modum naturae et est procedere secundum modum voluntatis, quia duo sunt principia: natura et voluntas, et secundum hoc duplex processio: principalis processio per modum naturae est generatio, processio per modum voluntatis est processio per modum amoris. Sicut ergo Filio proprium est procedere per modum naturae et Spiritui Sancto procedere per modum voluntatis, processio autem per modum voluntatis eo quod processio est, eo est donum; non sic autem est de processione quae est per modum naturae.
4. Ad aliud dicendum quod Spiritus Sanctus non habet rationem doni vel donabilis ex habitudine ad creaturas, sed ex modo suae processionis a Patre et Filio. Ratio autem doni tripliciter est in Spiritu Sancto: uno modo secundum respectum ad id quod est ante, non tempore, sed ut eius principium: procedit enim sicut donum a dante; alio modo secundum respectum ad ea quae consequuntur vel debent consequi, et hoc dupliciter: vel secundum habitum vel secundum actum. Filius autem primo modo non habet rationem doni, quoniam procedit a Patre secundum rationem generantis, non dantis; unde Augustinus: "Filius procedit a Patre, quomodo natus, non quomodo datus". Habet autem Filius rationem doni secundum potentiam ad creaturas, prout in dono est connotatio alicuius ettectus in creatura, non autem habet rationem doni proprie secundum habitum, licet sit donabilis, quia aliud est potentia, aliud aptitudo. Unde Spiritus Sanctus dicitur Donum, non solum quia dari potest, sed quia ad hoc est ut detur: unde aptitudinem importat respectu dantis, non solum potentiam. Sed aliud .est habere potentiam, aliud aptitudinem; pater enim potest docere filium, sed ad hunc actum non habet aptitudinem in quantum pater, sed in quantum magister; unde patri, in quantum pater, docere accidit, sed generare est ei naturale. Patet ergo quod ratio doni ab aeterno convenit Spiritui Sancto quasi habitualiter, Filio quasi potentialiter; ideo proprie convenit ut dicatur Spiritus Sanctus Donum, et non Filius. — Praeterea, aliud est fieri, aliud dari: dari enim convenit rei existenti; propter hoc primum esse rei non est donum, sed dispositiones consequentes, quae faciunt ad bene esse rei, donum dicuntur proprie. Quia ergo in Filio res fiunt, secundum illud: "Omnia in sapientia fecisti", et: "Ipse dixit, et facta sunt", id est genuit Filium, in quo erat ut omnia fierent ; in Spiritu Sancto vero largiuntur rebus factis, bonitates et carismata sive gratiae, ideo Spiritus Sanctus dicitur donum, non Filius. — Item, donum, in quantum donum, voluntarium est; sed cognitio, in quantum huiusmodi, non dicitur esse voluntaria; ideo Spiritui Sancto, qui amor est, convenit ratio doni, non Filio qui est sapientia. — Praeterea, omne donum, in quantum donum, gratia est; Spiritus autem Sanctus gratia est, non solum effective, immo formaliter, sicut et caritas; et ideo, cum Filius non sit gratia, donum sive ratio doni non convenit Filio secundum se.