Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 6, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 2

UTRUM NOMEN ' DONUM' SIT COMMUNE VEL PROPRIUM SPIRITUS SANCTI 3.

AN ESSE BONUM CONVENIAT SPIRITU! SANCTO AB AETERNO

Consequenter quaeritur an esse Donum conveniat Spiritui Sancto ab aeterno.

Ad quod sic: a. Augustinus, V De Trinitate: "Aliter intelligitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Donatum autem, nisi datum fuerit, nullo modo dici potest" ; "sempiterne ergo Spiritus Sanctus Donum est, temporaliter vero donatum" ;

b. Item, ibidem: "Spiritus Sanctus non ex tempore, sed ab aeternitate procedit; sed quia sic procedebat ut esset donabile, iam Donum erat antequam esset cui donaretur". Ex quibus aperte colligitur quod sicut Spiritus Sanctus ab aeterno procedit, ita ab aeterno Donum est, non quia donaretur a Patre Filio vel a Filio Patri, sed quia ab aeterno processit donabilis.

Contra: 1. Augustinus, XV De Trinitate: "Eo est Donum quo datur alicui" ; sed dari alicui est ex tempore; ergo Donum dicitur ex tempore.

2. Item, "eo est Donum quo processit ut donabilis" ; sed donabile semper dicit respectum ad creaturam; ergo non dicitur Donum vel donabilis ab aeterno.

3. Item, V De Trinitate: "Eo dicitur Donum quo daturus erat" ; sed ex tempore erat daturus; ergo ex tempore erat Donum.

4. Item, unde "est haec differentia inter Donum et datumquod Donum dicitur ab aeterno, datum ex tempore?".

5. Item, "Spiritus Sanctus dicitur Donum ab aeterno eo quod donabilis ex tempore". Quare similiter non dicitur Filius natus ex Virgine ab aeterno eo quod nascibilis in tempore?

Respondeo: 1. Donum tripliciter accipitur: quandoque enim notat notionem aeternam, et sic solummodo dicitur respectu Patris et Filii; quandoque praeter notionem aeternam dicit habitudinem ad creaturas, non tamen connotat effectum, in creatura, et sic dicitur ut donabilis; tertio modo accipitur prout dicit notionem aeternam et praeter. hoc habitudinem ad creaturas, connotando ultra effectum in creatura, et sic dicitur datum et dicitur ex tempore. Unde Donum accipi potest vel pro ipso donabili vel pro ipso dato; et hoc modo dicit Augustinus quod "in tantum dicitur Donum in quantum datuseis quibus datur" ; donum enim cum significet habitum, significare potest habitum ut est ad actum vel in potentia tantum vel in aptitudine vel in effectu: habitus enim dicitur multipliciter. Primo modo est Donum ab aeterno, secundo modo similiter, tertio modo in tempore, et hoc modo "in tantum dicitur Donum" etc. Primo ergo modo dicitur Spiritus Sanctus amor procedens a Patre et Filio; secundo, amor procedens a Patre et Filio communicabilis creaturae; tertio, ut iam communicatur creaturae, efficiens in ipsa consimilem amorem. Dicendum ergo quod Magister accipit Donum primo et secundo modo, Augustinus vero, De Trinitate, tertio modo.

2. Ad aliud dicendum quod Donum sive donabile dicit respectum ad creaturam; sed notandum quod nomina quaedam connotant effectum in creatura, quaedam respectum; et effectum dupliciter: in habitu, ut misericors, in actu, ut miserator; et respectum similiter dupliciter: in habitu, ut Dominus, in actu, ut Dominator. Unde quae connotant effectum vel respectum in habitu possunt dici de Deo ab aeterno, quae vero in actu nonnisi ex tempore; donabile ergo dicit respectum in habitu, ideo dicitur de Deo ab aeterno; datum in actu, ideo ex tempore.

3. Ad illud Augustini, V De Trinitate: "Eo ipsodicitur Donum quo daturus erat": dicendum quod hoc quod dico "eo ipso quo daturus" dicit rationem quare dicitur Donum et non causam.

4. Ad aliud dicendum quod Donum, quia nomen est, significat rem per modum habitus et ut sine tempore, ideo significat rem ut est intemporalis; datum vero, quia participium est, significat rem per modum actus et motus, et ita sub tempore, et inde habetur distinctio praedicta quod Donum ab aeterno, datum ex tempore.

5. Ad aliud dicendum quod Filius nullum dicit respectum nisi ad Patrem, sed Donum, secundum quod accipitur in significatione secunda, dicit respectum ad creaturam; ideo dicitur Spiritus Sanctus Donum, ut sit donabilis ex tempore, non autem Filius natus, ut sit nascibilis in tempore, quia aeterna nativitas Filii nullum dicit respectum ad creaturam.

PrevBack to TopNext