Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 2, M. 6, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 2, M. 6, C. 3

AN DONABILITAS SIT NOTIO SPIRITUS SANCTI

Tertio quaeritur an donabilitas sit notio Spiritus Sancti.

Quod sic videtur: 1. Quia significat proprietatem aeternam Spiritus Sancti, proprietas autem aeterna notio est.

2. Praeterea, per illam proprietatem distinguitur Spiritus Sanctus ab aliis personis; ergo est notio.

Contra: a. Non est eadem notio qua Filius refertur ad id quod est ante et ad id quod sequitur: refertur enim ad Patrem per generationem, ad Spiritum Sanctum per spirationem; quare similiter Spiritus Sanctus eadem notione non refertur ad ante et ad posterius. Cum igitur Spiritus Sanctus donabilitate refertur ad posterius, id est ad creaturas, non illa refertur ad Patrem et Filium, et ita non est notio. Respondeo: Proprietates sunt distinctivae personarum secundum se, circumscripta omni habitudine secundum actum et secundum potentiam ad creaturas, et ideo donabile, ratione habitudinis ad creaturas, non est notio Spiritus Sancti ; sed praeter istam habitudinem habet proprietatem qua refertur ad Patrem et Filium, ratione cuius dicitur notio Spiritus Sancti et distinguit Spiritum Sanctum a Patre et Filio. Unde Augustinus, in V libro De Trinitate: "Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit".

PrevBack to TopNext