Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 1

DE NUMERO NOTIONUM.

Dicuntur enim esse quinque notiones: Pater enim est persona non ab alio et a quo alius per generationem et a quo alius per spirationem. In hoc quod dicitur persona non ab alio intelligitur notio innascibilitatis; cum dicitur a quo alius per generationem, intelligitur notio paternitatis; cum dicitur a quo alius per spirationem, intelligitur communis notio, scilicet spiratio. Item, Filius est persona, ab alio per generationem et a quo alius per spirationem. Cum dicitur ab alio per generationem, notatur notio filiationis; cum dicitur a quo alius per spirationem, intelligitur notio alia. Item, Spiritus Sanctus est persona ab alio per spirationem, in quo intelligitur notio processionis. Quinque ergo sunt notiones: tres Patris, innascibilitas, paternitas, spiratio communis; duae sunt propriae et una communis Patri et Filio. Similiter duae sunt Filii, una propria, scilicet filiatio; una communis Patri et Filio, scilicet communis spiratio, et una propria Spiritui Sancto. Quatuor autem sunt relationes, quia innascibilitas non dicit relationem nisi per privationem; paternitas vero et filiatio et communis spiratio et processio relationes sunt. Quatuor etiam sunt proprietates, scilicet innascibilitas, paternitas, filiatio, processio: communis enim spiratio non convenit uni soli, ideo non dicitur proprietas. Sic ergo quinque sunt notiones, quatuor relationes tantum et quatuor proprietates tantum. Et haec est communis opinio de numero notionum, proprietatum et relationum.

Contra hoc obicitur multipliciter: 1. Primo, quod tantum sunt tres notiones et similiter tres relationes, tres etiam proprietates.

Ad quod sic: 1. Omnis persona est aliqua trium personalium proprietatum; sed omnis notio communis est persona et similiter omnis relatio; ergo omnis notio est aliqua trium personalium proprietatum ; ergo paternitas vel filiatio vel processio; et similiter omnis relatio.

Respondeo: 1. Cum in divinis sit triplex modus praedicandi: quod, quis et quae quod significat essentiam, quis personam, quae notionem — secundum hoc patet quod in praedicta argumentatione est commutatio praedicamenti. Non enim sub hoc nomine persona potest sumi notio, sicut sub medio, quae significat quam, cum persona significet quem, sed deberet sumi Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus, quorum unumquodque significat quem.

II. Sed iterum obicitur ad idem: l.Nam dicit Damascenus quod "secundum omnia sunt idem tres hypostases, praeter generationem, ingenerationem et processionem" ; sed paternitas non est aliqua istarum nec communis spiratio; ergo non sunt notiones; ergo tantum sunt tres notiones.

2. Item, si secundum omnia sunt unum etc., cum persona non dicat generationem vel ingenerationem vel processionem: ergo sunt unum in persona; ergo una persona.

Respondeo: I. Damascenus in illis tribus intelligit quinque notiones, quia ingeneratio dicit innascibilitatem, generatio autem active dicta paternitatem, passive dicta filiationem. Similiter in processione intelligitur respectus ad principium, et ita ad spirationem: omne enim quod prccedit, ab aliquo procedit.

2. Ad aliud dicendum quod "persona est commune ratione". Unde non sequitur. si conveniunt in ratione huius nominis persona, quod propter hoc conveniant in una persona singulari, sed conveniunt tantum in re una essentiae. Loquitur ergo Damascenus de illis quae dicuntur essentialiter, ut potentia, sapientia, bonitas.

PrevBack to TopNext