I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 2
DE NUMERO RELATIONUM.
Videtur quod plures sint relationes: 1. Nam relationes multiplicantur secundum habitudines extremorum; sed trium extremorum ad invicem sex sunt habitudines; trium ergo personarum sex erunt relationes.
Respondeo: 1. Hoc sequeretur, si unaquaeque persona relatione propria sive habitudine ad aliam referretur; sed Pater non refertur relatione propria ad Spiritum Sanctum, similiter nec Filius, sed ii duo referuntur ad Spiritum Sanctum una communi relatione, et ideo non sunt nisi quatuor relationes: duae quibus Pater et Filius referuntur ad Spiritum Sanctum et e converso, duae quibus Pater et Filius ad se invicem referuntur. Nam referuntur Pater et Filius ad Spiritum Sanctum una relatione, non duabus, ad designandum maximam concordiam istarum duarum personarum. Sicut enim tres personae eadem relatione referuntur ad ea quae sunt ab ipsis, scilicet ad creaturas — liceat loqui improprie, quia proprie divinae personae sive Deus non referuntur ad creaturam, sed referri significantur eo quod creatura refertur et dependet ab ipsis; et illa relatio, qua significantur referri, est una ad designandum unitatem personarum trium — similiter et multo magis Pater et Filius ad illum, qui est ab ipsis, una relatione debent referri. Et propter hoc dicit Augustinus, in V De Trinitate, quod Pater et Filius sunt unum principium creaturae, sic dicens: "Fatendum est Patrem et Filium esse unum principium Spiritus Sancti, non duo principia; sedsicut Pater et Filius unus Deus, et ad creaturam relationeunus Creator, sic relationead Spiritum Sanctum unum principium; ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium sicut unus Creator et unus Deus".