Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 5, c. 6

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 6

DE COMPARATIONE IN DIFFERENTI ASSIGNATIONE NOTIONUM.

Restat quaerere de comparatione assignationum, de notionibus et proprietatibus inter se. Et quaeruntur ista: Primo, utrum eadem sit assignatio quando designantur concrete et abstracte, substantive et adiective; secundo, utrum contingat proprietates significari abstracte, quia hoc movit Praepositinum ut non poneret proprietates nisi in modo loquendi; tertio, utrum opinio Gilberti dicenda sit haeretica, quamvis tactum sit supra, quia hoc pertinet ad declarationem negotii; quarto, utrum eaedem sint proprietates quae sunt eiusdem personae; quinto, de communitate huius intentionis proprietas et relatio.

ARTICULUS I

Utrum eadem sit assignatio quando designantur concrete et abstracte, substantive et adiective.

Ad primum: Quaeritur a Lombardo, in Sententiis, I libro, dist. 27, sic: "Utrum proprietates quas Hilariusassignat, scilicet quod Pater semper est Pater et Filius semper est Filius, sint illae eaedem proprietates quas Augustinusdistinguit dicens proprium esse Patris quod genuit Filium, et proprium Filii quod genitus est a Patre, et Spiritus Sancti quodab utroque procedit; ac deinde, utrum istae sint illae quae dicuntur paternitas, filiatio, processio."

1. "Videtur quod non sint eaedem proprietates quas ponit Augustinuset Hilarius. Si enim eaedem sunt, idem ergo est Patriesse Patrem et genuisse Filium, quod utique quidam concedunt. Si autem hoc est, cui ergo convenit esse Patrem, convenit genuisse Filium; natura igitur divina, si Pater est, genuit Filium; si vero non genuit, Pater non est. Sed quis audeat dicere aut quod ipsa genuit Filium aut quod ipsa Pater non sit? Si autem ipsa Pater est nec Filium genuit, non est ergoidem dicere aliquid esse Patrem et gignere Filium. Et ita non videtur una eademque esse proprietas".

[Solutio]: Ad hoc respondet "sine praeiudicio aliorum", dicens "quod easdem proprietates notavit uterque, licet diversis verbis. Quod enim ait Hilariusita intelligi debet: proprium est Patris quod semper Pater est, id est proprietas Patris est qua semper Pater est, semper vero Pater est, quia semper genuit Filium; ita est, proprium Filii quod semper est Filius, id est proprietas Filii estqua semper est Filius, Filius vero semper est, quia semper genitus est. Ergo proprietas, qua Pater est Pater, est quia semper genuit, et haec eadem dicitur paternitas vel generatio; et proprietas, qua semper Filius est Filius, est quia semper genitus est a Patre, et haec eadem diciturfiliatio vel nativitas; sic et proprietas qua Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus vel Donum, est qua ab utroque procedit, et haec eadem dicitur processio. In praemissis igitur locutionibus eaedem significatae sunt proprietates".

[Ad obiecta]: 1 .Ad illud quod obicitur quod "non videtur omnino idem dicere aliquid esse Patrem et genuisse Filium: [dicimus] quia Patris nomen non tantum relationem notat, sed etiam hypostasim, id est subsistentiam significat, ita et Filius et Spiritus Sanctus. Relationum vero vocabula, scilicet paternitas, filiatio, processio vel gignere, gigni, procedereipsas tantum relationes, non hypostases, significant, sive habere Filium et habere Patrem. Verbi gratia, cum dicimus Deus est Pater, nomine Patris et relationem notamus et divinam hypostasim significamus, ut sit intelligentia talis: Deus vel divina essentia est Pater, id est ille qui genuit, scilicet hypostasis quae habet Filium. Cum vero nomina relationum ponimusin praedicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypostases, ut cum dicitur Deus genuit, id est habet Filium, et Deus genitus est, id est habet Patrem; et tunc oportet intelligi in subiectis hypostases tantum, non essentiam, quae illis proprietatibus determinantur".

Articulus II

Utrum contingat proprietates significari abstracte.

Consequenter quaeritur utrum contingat significari proprietates in abstractione.

Quod videtur: 1. Cum enim intelligo personam, intelligo habentem divinum esse ex proprietate incommunicabili; intelligendo ergo personam, tres accipio intellectus, scilicet suppositi, essentiae et proprietatis. Cum ergo unum istorum intellectuum sit accipere praeter alios, potest notio significari ut in abstractione a persona.

Contra: a. Non est abstractio nisi respectu concretionis; sed haec est in solis accidentibus, in quibus solum est denominativa praedicatio; ergo cum natura divina sit aliena ab accidentibus, ibi nullam continget significari abstractionem.

b. Item, generaliter verum est quod abstractum simplicius est eo a quo fit abstractio. Si ergo abstractio fit notionis a persona, simplicior est notio quam persona; sed persona nihil potest esse simplicius, cum sit summe simplex; ergo non contingit significare proprietates in abstractione.

[Solutio]: Quod concedimus, quantum est de natura rei de qua loquimur. Sed quia ratio ex proportione ad res creatas intelligens Creatorem non potest eum in sua simplicitate intelligere, ex proportione rerum creatarum loquitur de Deo ad infringendum pertinaciam eorum qui de Deo disputant secundum rationes creaturae convenientes: ideo in primitiva Ecclesia non erant huiusmodi nomina, sed pullulantibus haeresibus, a catholicis sunt inventa. Illud vero quod in Praefatione dicitur, scilicet quod "in personis adoretur proprietas", sic intelligendum est: Deus Pater, cuius est proprietas, Deus Filius, cuius est proprietas, et Spiritus Sanctus, cuius est proprietas, adoretur.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur: dicendum quod etsi sit ibi multiplex intellectus, tamen ex parte rei est summa simplicitas; unde non est ibi abstractio secundum rem, sed solum secundum intelligentiam.

ARTICULUS III

Utrum opinio Gilberti Porretani dicenda sit haeretica.

Quaeritur tertio loco an opinio magistri Gilberti Porretani dicenda sit haeretica: nam dicit quod proprietas non est essentia vel Deus.

1. Ad id vero videtur deducere ut proprietas nihil sit aut creatura aut in Deum cadat compositio rationis. Sed dicere proprietatem nihil esse, est dicere contrarium Sacrae Scripturae, cum Sancti multotiens nominent nomen proprietatis. Dicere autem quod proprietas sit creatura, haereticum est: dicit enim Augustinus, in libro De Trinitate, quod triplex est genus hominum male de Deo loquentium. Sunt enim quidam qui "ea quae de corporalibussive per sensus corporeos experta noverunt sive quae natura ingenii vel artis vivacitate perceperunt, ad res incorporeas et spirituales transferre conantur ut ex iis illa metiri valeant. Alii vero sunt qui secundum humanianimi, naturam de Deo sentiunt, etex hoc errore, cum de Deo disputant, sermoni suo distortas et fallaces regulas fingunt. Est aliud genus hominumqui universam creaturam nituntur transcendere ut ad incommutabilem substantiam, quae Deus est, erigant intentionem, sed mortalitatis onere praegravati, cum et videri volunt scire quod nesciunt, et quod volunt scire non possunt, praesumptiones suas audacius affirmando intercluduntsibimet intelligentiae vias, magis eligentes sententiam suam non corrigere perversam quamimmutare defensam. Et hic quidem omniummorbus est trium generum quae proposui, et eorum scilicet qui secundum corpus de Deo sapiunt et eorum qui secundum spiritualem creaturam sicut est anima, et eorum qui neque secundum corpus nequesecundum spiritualem creaturamet tamen de Deo falsa existimant", non secundum creaturae similitudinem, "eo remotiores a vero quod nec in corpore nec in condito spiritu nec in Creatore reperiuntur". Ex hac auctoritate accipitur quod attribuere Deo quod est creaturae haereticum est.

2. Item, dicere quod vera compositio rationis est in Deo, est contra fidem: tunc enim non esset Deus omnino simplex.

3. Praeterea, in Concilio Rhemensi, ut testatur Bernardus, Super Canticum canticorum damnata fuit opinio Gilberti Porretani, qui posuit assistentiam formarum; "haec enim, tamquam cetera digna reprehensione reperta, damnavit proprio ore, sententiae episcoporumhumiliter acquiescens".

Respondeo quod non est probabile tam peritos viros haeresim sensisse, licet verba eorum viderentur aliquibus haeresim sonare. Nec fuit inter eos contradictio secundum rem vel ad intellectum, quia sicut dicit Lombardus, in Sententiis, 32 dist., cap. 3: "Alia est ratio intelligentiae cum dicitur essentiaet cum dicitur hypostasisvel persona" ; similiter alia est ratio intelligentiae multo fortius cum dicitur essentia et cum dicitur proprietas. Secundum hoc processerunt ponentes assistentiam formarum, maxime cum dicat Boethius, in libro De Trinitate: "Iam patet quae sit differentia praedicationum, quod aliae quidem quasi rem monstrant, aliae vero quasi rei circumstantias, quodqueilla quidem praedicanturut esse aliquid demonstrant, illa vero non ut esse, sed potius extrinsecus aliquid assignant". Praeterea, subiungit in eodem libro: "Relatio non dicitur ad id de quo praedicatur, quasi sit ipsa secundum rem persona de qua dicitur". Quod totum referendum est ad rationem intelligentiae: si enim referretur ad rationem rei, haeresim saperet; et secundum hoc sermo ponentium formarum assistentiam potuit damnari. — Est iterum identitas rei, et secundum hoc est dicere quod persona, proprietas et essentia sunt unum in re, et sic dicebant contrarie opinantes. Si vero ponentes assistentiam formarum credebant sic esse in Deo sicut est in creaturis, in haeresim sunt lapsi, vel si de Deo posuerunt quod nec ve,rum est de ipso nec de creaturis: proprietas enim personae non est ipsa persona in creaturis nec essentia; non sic autem est in Deo. Licet autem verum sit, secundum quod dicit Boethius, quasdam praedicationes esse eorum quae "extrinsecus aliquid assignant", nec ex hoc sequitur quod proprietates sint separatae a Deo, sed quod sint in singulis personis, quarum intellectus per illas definitur. Ut ergo distinctio fieret intelligentiae inter ea quae praedicant substantiam et quae praedicant ad aliquid, posita est huiusmodi ratio differentiae. — Ad illud vero quod postea ponitur in secunda auctoritate, dicendum quod non intelligit Boethius quod relatio non sit persona de qua praedicatur, sed quod supposita relatione non supponitur persona.

ARTICULUS IV

Utrum eaedem sint proprietates quae sunt eiusdem personae.

Quarto loco quaeritur utrum sint eaedem proprietates quae sunt eiusdem personae.

Ad quod sic: I. Videtur quod paternitas sit idem quod innascibilitas sic: Esse ingenitum est esse quem, et esse Patrem est esse eumdem ; cum ergo unaquaeque persona divina sit simplex, idem est esse ingenitum et esse Patrem ; ergo idem est paternitas et innascibilitas.

2. Item, propter simplicitatem personae, licet in persona sit intelligere hypostasim et proprietatem, est vere dicere quod proprietas est hypostasis et e converso, quod non erit dicere in creatura, in qua non est persona simplex, sed composita; ergo a simili propter eamdem rationem est dicere quod innascibilitas in Patre est paternitas in Patre, et sic idem.

3. Praeterea; innascibilis, secundum Hilarium, in quantum huiusmodi, est auctor; sed in quantum quis est auctor in. divinis est spirans vel gignens; ergo innascibilis, in quantum huiusmodi, spirans est vel gignens; ergo per locum a coniugatis, innascibilitas est idem quod paternitas vel spiratio.

Contra: a. Dicit Augustinus: "Si Pater nunquam genuisset Filium, nihilominus innascibilis esset". Ergo non est eadem notio innascibilitas et paternitas.

Respondeo: 1. Quia ingenitus dicit hypostasim et Pater similiter eamdem, idem est personaliter esse Patrem et esse ingenitum, sed non notionaliter; cum autem dicitur innascibilitas, nihil dicitur nisi notio, et ideo non est haec vera innascibilitas est idem quod paternitas.

2. Ad aliud dicendum quod simplicitas essentiae non tollit quin persona removeatur a persona, ut licet Pater sit Deus et Filius Deus, nihilominus Pater non est Filius; eodem modo simplicitas personae non tollit quin removeatur notio a notione, sed ponit quod persona dicitur de utraque notione: est enim vere dicere innascibilitas est Pater et paternitas est Pater, sicut habetur in Sententiis, I libro, 33 dist..

3. Ad tertium dicendum quod haec est duplex in quantum est auctor est spirans vel Pater ; auctor enim dicitur aequivoce, cum dicitur idem quod innascibilis et iterum cum dicitur idem quod spirans et cum dicitur idem quod Pater: aequivoce enim accipitur hic cum dicitur in quantum innascibilis est auctor et cum dicitur in quantum est auctor est spirans vel Pater ; nam cum dicitur idem auctor quod innascibilis, solum privat originem sive esse ab alio; cum vero dicitur idem quod spirans vel Pater, ponit auctorem principii respectu illorum qui sunt ab ipso.

ARTICULUS V

De communitate huius intentionis proprietas et relatio.

Restat quaerere quinto loco de communitate huius intentionis proprietas et relatio.

a. Cum enim nihil sit commune personis tribus nisi substantia vel essentia, quaeritur qualiter hoc nomen proprietas sit commune: non enim idem significat quod persona vel essentia, quae secundum substantiam dicuntur.

b. Praeterea, si secundum proprietates est distinctio et incommunicabilitas, qualiter tunc secundum eas erit communicatio?

Contra: 1. In eo quod una persona non est alia, in hoc habent commune unam non esse aliam: hoc autem est distingui ; quid autem est proprietas nisi quo persona a persona distinguitur? in hoc ergo proprietas est in non habendo commune; ergo commune habent noncommune.

Respondeo: Dicendum quod hoc nomen proprietas commune est secundum negationem, et est praedicta ratio peccans secundum quid et simpliciter. — Si dicatur: est commune secundum negationem, ergo est commune — nihil in Trinitate dicitur simpliciter commune nisi essentia, sed a cum aliqua determinatione quae aliquando trahit in oppositum, sicut si dicatur commune Secundum negationem. Nota de communitate huius intentionis relatio et notio quod est communitas secundum rationem intelligentiae, sicut et nomina secundae intentionis in aliis, ut intentio generis et speciei, quemadmodum dictum est supra de communitate personae.

PrevBack to TopNext