Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 1, Q. 1, M. 5, c. 5

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 1, Q. 1, M. 5, c. 5

AN ADIECTIVA NOTIONALIA DICTA DE PERSONIS DICANTUR DE NOTIONIBUS.

Consequenter quaeritur an adiectiva notionalia, quae dicuntur de personis, dicantur de notionibus, ut dicatur paternitas generans, filiatio genita.

Ad quod sic: 1. Paternitas enim et Pater convertuntur et sunt idem; sed Pater bene dicitur generans; ergo et paternitas.

2. Item, adiectiva essentialia dicuntur de notionibus, et hoc propter identitatem notionis et essentiae; sed magis conveniunt adiectiva notionalia cum notionibus quam essentialia; cum ergo essentialia eis conveniant, multo fortius notionalia.

3. Item, in primis est reflexio supra se: unde unitas dicitur una; ergo, cum generatum sit de primis, in generatum erit reflexio; ergo sicut dicitur unitas est una, ita. dicetur generatio generat et est genita.

4. Item, adiectiva essentialia dicuntur de notionibus; quare ergo non dicuntur adiectiva notionalia de essentia? Similis enim videtur habitudo notionalium ad essentiam et essentialium ad notionem.

Respondeo: 1. Adiectiva notionalia non dicuntur de notione substantive dicta; et ratio est: quia adiectivum notionale dicit proprietatem eius qui est sive personae. Unde sicut Deus et deitas in ratione differunt, quia Deus dicit quod est, deitas quo est, sic persona et notio; nam persona dicit quis est vel qui est, notio vero quo est. Quia ergo notio nihil dicit de substantia, et adiectiva quaerunt substantiam cui innitantur secundum modum dicendi, ideo non possunt dici. de notione, sed de persona dicuntur. Unde non sequitur: Pater et paternitas convertuntur, sed generans dicitur de Patre, ergo et de paternitate ; sicut non sequitur, cum persona et essentia conversim dicantur, ut quod dicitur de essentia dicatur de persona, immo est fallacia figurae dictionis ex commutatione praedicamenti.

2. Ad aliud dicendum quod in adiectivis essentialibus est intellectus absolutus; unde non repugnat intentioni proprietatis, quia nihil dicunt ultra essentiam: unde sicut dicere est propter identitatem et simplicitatem paternitas est essentia, ita est dicere quod est aeterna. Notionalia vero dicunt habitudinem ipsius hypostasis vel personae in quantum huiusmodi: inde est quod non possunt attribui proprietati, quia non habent intellectum hypostasis, sed solum proprietatum.

3. Ad aliud dicendum quod reflexio invenitur ubi est convenientia subiecti ad praedicatum; cum ergo generat, eo quod verbum, habeat de suo intellectu personam, non habitudinem personae, sed de sua significatione dicat ut actum personae solum, generatio vero nullo modo dicit personam, sed habitudinem personae, non poterit attribui generationi vel paternitati ut dicatur generatio generat vel paternitas generat.

4. Ad aliud dicendum quod intellectus personae ponit essentiam et non e converso, ponit etiam notionem; similiter notio secundum rationem intelligentiae ponit essentiam, sed non e converso; ideo essentialia dicuntur de notione, sed non e converso. Sicut intellectus hominis ponit animal et non e converso — unde quae per se dicuntur de animali, dicuntur de homine et non e converso, et non ea quae dicunt modum animalis, ut genus — sic quae sunt essentiae, secundum quod essentia, dicuntur de notione, sed non e converso.

PrevBack to TopNext