I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, Sect. 2, Q. 1, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 3, S. 2, Q. 1, Praeambulum
Inquisito de notionibus in generali, inquirendum est in speciali. Notandum ergo quod notiones designantur dupliciter: uno modo, non connotando effectum in creatura, et huiusmodi conveniunt personis ab aeterno, ut innascibilis, generans etc.; alio modo, connotando, et dicuntur de personis ex tempore, ut datus, missus etc.
Primo, ergo dicendum de notionibus non connotantibus effectum in creatura, quae dicuntur ab aeterno; secundo, de notionibus effectum connotantibus, quae dicuntur ex tempore.
Item, nomina notionum sive proprietatum non connotantium sunt duobus modis: nam, sicut dictum est, quaedam sunt proprietates personales, ut paternitas, filiatio, spiratio, quaedam non personales, sed personae, ut innascibilitas et communis spiratio. De nominibus proprietatum seu notionum personalium patet declaratio ex praedictis, ubi inquiritur de nominibus personalibus propriis et relativis Pater, Filius et Spiritus Sanctus: unius enim sunt inquisitionis. Restat autem inquirere de nomine innascibilitatis sive ingenerationis et de nomine communis spirationis, quae non sunt proprietates personales.